장음표시 사용
4쪽
IAMBICI De Animalium proprietate, cum
6쪽
RHENUM, S. ROMANI Imperi' Archiu fero Electori , Mi Pauaria, cto. Dominosvo clementisi VcANVM, inter sitii temporis poetas ,&versuum concinnitate, &sono carminis excelluisse adeo illum qui dem existimant, ut orationis elegan tia coaevos facile superaret omnes: ta- mersit, quod ad natiuam Latini sermonis puritatem ,& veram poetae laudem atque praestantiam attinet, nequaquam cum felicioris seculi poetis, minime vero eum Maronis maiestate putetur conferendus. Huius cum aliae memorantur γνῶμα insignes; quarum nimirum aetatis illius ora tio, non sine affectatione quadam, ferax & plena; tum haec in primis: Alpisere, i, quodcunque vides, qzocunque moueris. ita enim se res habet, ut, quoquo te, secundum verasus huius sententiam, vertens, oculos circumferas, tota haec rerum uniuersitas, cum structurae admirabilis artificio ac pulchritudine, tum partium sing latum distributione atque ordine, theatrum fit ac
Hstimonium Dei opificis atque architecti euide ' a tissimum
7쪽
IN PHILENtissimum. Et si autem, in hac mentis 3c oculorum nostrorum caligine, natura rerum penitus perspici nequit, quod ipsarum causae contemplantibus mi ni me sint obviae atque expositae: tamen qualiscunque etiam operum tam mirabilium adspectio consideratioque attestatur, quod Virgilius quoque astit mauit;
--. Deum ire per omnes Terrasque, tradiis que manu, caelumqueprofuUdum.
Hoc ita esse, etiam de Apostoli testimonio manis stum fieri potest cum ad Romanos inquit:S
- πυδ αδ αις, ε θειοτης. Quae cum ita sint, quis non videt merito gratiam deberi iis, qui naturae obscuritatem euoluentes, imprella in hac ipsa Dei opificis vestigii perseeuti sunt, aliisque prodiderut' Q 3 aetametsi illa quidem magis in orbe su p remo, in quo infixi sunt ignes sempiterni, Sueluti oculi mundi inhaerent; quae sidera vocamus & stellis; cum propter fulgorem illarum, tum motuum harmoniam eminent &apparent: maxime vero in homine inquam, quem ad imaginem Dei conditum, velut exemplar quoddam artificii diuini,&archetypiconditoris, recte dixeris. intuentium oeulis sese o ferunt: tamen in illo etiam animantium genere, quod αλογον Gr ei nuncuparunt, siue quod rationis, siue quae huius interpres est orationis, siue potius quod utriusque careret usura. admodum sunt con-ipicua. Quis enim ut Orphei quoque versum huc
assumam, non agnoscit, siue genera animantium varia, siue formass
8쪽
P R F Α T I O. sformas, siue natura, siue partes, siue generatione siue denique motum & functiones,quq omnis superat admiratione,conte plesur, atque ad animu pavulo accuratius reuocet'Quaru differentias ut una saltem atque alteram attinga, videas animantium alias, ut Cicero scripsit, coriis tectas, alias villis vestitas, alias spinis hirsutas: pluma alias, alias squama obductas , alias esse cornibus armatas, alias habere effugia penarum. Item,quod idem ari, alia animalia gradiendo alia serpendo ad pastu accedunt, alia volando, alia nando. De quibus nunc quide plura disserere, et ii ab operis huius argumeto nequaquam fuerit alienum: tame, quod explicari singula breuiter nequeant, satius duximus cognitionis huius cupidum remittere ad eos qui ex professo de his tradidere. Quorsi in numero facile princeps est Aristoteles cuiusde historia animalium libros adeo arrisille Alexadro Magno accepimus, ut philosopho praemiu laboris persolueret
taleta 8o O, h. e. coronato tu aureor si millia quadringeta octoginta, secundum quorunda copulationem. Cum autem in natura animantium inprimis admirabilia sint virtutu simulacra n5 usu quide & exercitatione ab ipsis c5paratarum, multo minus mentis iudicio acquisitaru; quaru illae nominantur philosiophis, hae vero '; sed a natura omnium parente institarum harum conssideratione c5moti cum alii non sontemnendae auctoritatis philo 93phi.tum inprimis scriptor elegans & prudens Pliatarchus, brutis animantibus rationis humanae particulam tribuere non detrectarunt. Et extat huius commentarius, quem inscriptit titulo meam, ὁὶ αλι αλογω : itemque alter, cui titulum fecit
9쪽
ptu simi de hoc argumento disputationes multorum ; quibus tamen nequaquam ego laoc essici arbitror, quod illi volunt, imaginem illam & simili tu
dinem humanae prudentiae, fortitudinis, es ementiae. ingenii,& solertiae,cuq contemplantibus est obvia, non m magnis duntaxat, sed minutis lis Dis quoque bestiis, euincere, id quod dubium controuersumque eit, veram scilicet rationem &intelligentiam illis inelse. Hoc sane negari non potest, quod res loquitur, multa homines a brutis edoctos esse, inque his plurima omnium ossiciorum suppeditari nobis exempla, ad consormandos mores , atque instituendas vitae actiones idonea. Atque de his ut prius dicam, vel poti iis repetam partim ab aliis, Plinio sertim & Plutarcho, partim a me ipso ante commemorata, more Socratico; quis est tam demens, tamque parum de se cogitans, qUi, cum bestias aduertat, se, vitam, corpusque t Ueri, ac declinare ea quae nocitura ipsis videntur, Omnia qUequae sunt ad viuendum necessaria inquirere & parare ; non excitetur ad c 5 similem curam atque contentionem acquirendi sibi luisque ea quae ad vita sum pertinent,&, quacunque ope possit propulsandi omnem vim atque iniuriam a suo eoru que quos
genuit, corpore, capite, atque vitas Vt enim maiorum gentium animalia nunc milla faciam, curignota est alitis domesticae, cuius πταροβολῆ etiam filius Dei utitur,gallinet inquam, erga tenellam pullitiem caritas ac curae solicitudo;proque hac aduersus impetentes propugnandi audacia λ Praedicatur in con
seruanda sobole perdicum solertia; quae pullos per
10쪽
aetatem ad auolandum nondum satis veloces,supino in terram decubitu docent venatorum oculos fallere, gleba corpori, integumenti vice superingesta; quo facto, matres ipta venatorem, coloris similitudine deceptum,alio auertunt, variis se circumagentes ludificationibus, ac impedite, quasi volando sint dens , obuolitantes, tantumque se non deficere cursu simulantes, ac quas captarum speciem tantis. per praeie ferentes, donec a pullitie sua hostem proeul abducant. Tum vero pleno sese volatu,tanquam receptis nouis viribus, proripiunt. Quis hunc tertis consilii,& salutaris astutiae plenum amorem, non admiretur8Mirabilem certe, nisi non minori admiratione digna sint, quae de leporibus narrantur. Ii nanque se in latibula recepturi, catulos suos alium alio transferunt, variorum locorum, Lepe etiam iugeri interuallo dissitos, atque a se inuicem deluctos; non aliam illos quidem ob causam, quam ut, si vel hominem,uel canem per ea loca vagari euenerit, in idem uniuersi capturae discrimen, vitaeque periculum non adducantur, Quo facto, ipsi paulo post de cursu multiplici hinc inde impressis vestigiis, quibus
venatorum indaginem, dccanum eludant sagaeit tem , saltu tandem ingenti uno atque altero in sua se
subducunt cubilia. Atque haec δε Leporibus prodita
accepimus: quorum solertia non inferior est eri naceorum in custodiendis tuendisque se suisque dexteritas ac circii spectio, quae etia prouerbio locu fecit:
h. e. Ars multa vulpi est, una eclauo maxima.
