Tou soph otatou Phile Stichoi iamblikoi peri zoon idiotetos, meta prosthekes Ioax. tou Kamerariadou = Sapientissimi Phile Versus iambici De animalium proprietate, cum auctario Ioach. Camerarii. Exposita eodem metro versuum Latinorum a Gregor. Bersman

발행: 1596년

분량: 190페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

IN PHILES sanet seu nacis pine , ealyce suo inuolutae, reset ut similitudinem, sese agglomerat: atque ita acutis vu-dique in orbem horridis circuntectus spiculis sed admirabilior est eiusdem pro catulis solicitudo

ac prouidentia His enim vi istum procuraturus, vindemiae tempore in vineas clam irrepit, pedibusque botrorum acinos decutit, quos corporis rotatione aculeis suis confixos excipit, iisque onustus tandem

se in speluncam recipit. cibi haec literis prodidit grauis &idoneus testis Plutarchus, meministe sesctabir, omnibus qui tum aderant adspectatibus, eri n. ceum ad hune modii acinis onustii, praebere botri reptantis ingredientisque speciem. Postquam vero lustrum quod habet, cum hac acinorii sarcina ingressus est, praeda proli distribuit; quam partim ex se statim decerpendam illi suppeditat, partim catulis condedam subministrat. Idem piris pomisque,vbi maturue riit, facere cosueuit. Dignum memoratu est, quod de latibulo siue eubili eiusdem proditum memoriae est; id eum duos habeat meatus, instar faucium, ad Boream alteru,altersi ad Notii conuersos, eos alternis. prout caeli imminentem mutationem, & futuros venti aduersi fiatus praesentit, vel obstruere as Iolet, i vel aperire. Hoc cum Cyzicenus quida animaduertisset, nomen sibi&famam inde peperit, tempestates praesagientis, siderumque instructi scientia. Sed prolixior sium, qui opus erat,in h. e.amore&cura animantium erga fetus suos referenda : prinsertim cum huius exempla satis multa a Phile ipso recenseantur. Venio igitur nunc ad aliarum , quae ab ostiis similiter nobis suppeditantur, virtutum es-

12쪽

PRAEFATIO. 'figies ae simulacra. Quis est ingenio tam ignavo&inerit, animoque prorsus remi isoae segni, qui sor-rnicarum contemplatus industriam, atque in subeundis laboribus alacritatem & tolerantiam, non excitetur ad consimile in exequendis vitae muneribus atque ossiciis studium, curam, &attentionem 'Itaque&Solomon, omnium quos Sol vidit regum

sapientissimus. hominem ignauum & segnem ad formicae relegat diligentiam atque industriam: &Poetarum Plato, studii & laboris illarum assiduitatem pulcerrimis expressit versibus sic canens:

veluti ingentem formica arm aceruum Cum populam,hyemta memores tectoque reponuistis nigrum campis agmen, praedamque per herbas Conuerunt calli anguseo pars grandia trudunt obnixaestumenta humeridi, para agmina cogunt, Castigantque moras opere omnis, mitaseruet. Ceterum non industria modo illarum admirati nem mouet: sed etiam, quod natura vix ullum maximarum pulcerrimarumque rerum spectaculum habet tam partium: quippe in quoin πιι - σαννικα - ἁρετῆς inφαπῆς, teste Plutarcho. Amiciatiae enim mutuaeque caritatis imago eit atque argu mentum , illa inter ipsas rerum communicatio, dc quod altera alteri occurrentes calle angusto, exoneratae oneratis de via decedunt, transitumque prς-bent;& quod Carcinam gestatu dissiciliorem, in plores distributam faciunt leuiorem; &quod conuem tus inter se celebrent frequentes. Mitto nuc ceteras

virtutes in insectis illis cospicuas. Fortitudinis .n. tamulacru exhibet illa in adeudis laborib.prsititudo&constantia:

13쪽

IO IN PHILE Neonstantia:& sin t in iisdem multa frugalitatis multa prouidenti , multa iustiti argumenta non obscura. Mitto Reipub.inter ipsas probe constitute beneque moratae formam ;rnitro nundinas& emporia, ad deuinciendum se mutuo iure societatis& bene laolentiae linter ipsas instituta. Et si, quae de Repub. earn ndem literis tradita leguntur, in apum politiam agas quam formicarum eminent. Illae enim regem sibi deligere perhibentur, & corporis proceritate,&formae praestantia ceteris antecellentem. Quo, ut

Eodemque .ut idem retulit,Amisso ruperesiam, conserusaque mella Tiripuere ., ct crates soluere fauorum,& quae deinceps memorantur. In harum rerum considerationem summos,infimos,& mediocres incumbere certe operae precium fuerit. Quis enim

procerum non admoneatur clementiae ac moderationis, cum regem apum aculeo quidem armatum

esse audit, minime vero eum quidem illo uti ad ODiandendos laedendosque subdisos, immo ad defendendos potius , ac protegendos: sicut Apostolus de uniuerso genere magistratus verba facies, inquit. gestare gladium, cu m Dei minister sit,ad irrogandas poenas iis qui malefaciuntὶ Quis vero subdi

torum non excitetur ad colendum obsequio ac prosequendum reuerentia magistratum, si earudem erga regem consideret subiectionis obseruan tiam, &oboedientiae morigerationem Quem non modo extra alveolos progressum stipatu regio circundant,

sed etiam forte amissum licite indagando per qui

runt,

14쪽

Hrunt, odoratuque sagaci persed utantur; quem nimirum,cum aut annis marcet, aut volando defessus est,

suisi pia corporibus sublatum baiulant. Quid equod eodem satis functo, non iam foris ad pastum prodeunt, sed cadauer eius maestae circi stantes, funus extra alvearia deducunt, terraeque mandanti Atque,Vtrem in pauca conferam,om uino Re ori , illarum, in tanta ciuium multitudine, atque officiorum varietate, pace consentiens mit ilica, ac concordia stabilita incredibili, suffultaque amore&beue uolen pia, omnium superat admirationem. Sed nimis longum fuerit, historias fingulorum animalium prosequi. itaque ut modi potius a me quam copiae habea tur ratio, de ceteris, nuciis duntaxat rebus agam, ut Nasionis verbis io uar. Discin linam domesticam , curamque rei familiaris commendat nobis

galli gallinacei vigilatia , ac pro uxoribus suis solicitudo mirifica. P etatem erga parentes nos docet ciconia alens suos, uens atque sustenrans. Fidem, amicitiam,& animi grari memoriam nobis insinuat canum erga heros fidelitas Humanitatem ac libera

litatem subiicit ossifragae in pullos aquilae benignitas ac beneficentia: ita iit iam apum m peratio. quae ex floribus, illud quidem quod dulce esit, delimant atque depascuntur, nullum autem fructibus ipsis damnum dant. Fortitudinis exemplum eth, non modo leonis animus inuictus, sed reguli quoque, inter auiculas minimi, cum aquila pugna, deque imperio

certamen: Temperantiae genus belluarum uni De sum, neque plus cibi capientium, Quam corporiS requirit sustentatio .neque somno indulgentium praeter naturae necessitatem. Coniuges ad castitatem hortantur

15쪽

Ia IN PHILEN hortatur eo iubae ac turtures, ius matrimonii singulari colentes religione ac fide; adeo prors is, Ut nec mas nec femina,cubile attingant alienum: aut morte diuulsam coniugii societatem nuptiis instaurent secundis. Quid cornices memorem, quae defu1icto

marito, non unum atque alterum annum, sed nouem hominum aetates, viduae perseuerant' in ele

phantis lata perhibetur esse castitas, ut, quam semel coitu impleuerint . eam contrectare iterum abhorreant. Denique ad ac colendam inter homines societate, nos inuitat animatium omnium mutua inter se caritas ac beneuolentia, cum nullum

eorum ta immane sit, ut in sui generis bestias is uiatae grassetur. Quapropter Iuuenalis sui seculi hominibus αισανθρωπιαν exprobrans, bestiarum inprimis, ad hoc argumentum, exemplo usus est: cuius versus

propter singularem venustatem huc adscribere o Peraeprecium duximus. Sie autem ille:

Sed ia eventum maior concordia, parcit Cognatis maculissimi. fra.quando leoni Fortior eripuit vitam leo uo nemore unquam Expirauat aper maioris dentibin apri 'Indica ogris alit rabida cum tigridepacem Perpetuam saeuis inter se connenrt ursis. quae quidem exempla utinam sibi nostra aetate pro

Vm κος αὐτῶν, qui secundum Euangelistam , -hωτ η -

16쪽

tigi isse satis sicineque enim plura nite persequi liber,

cum in promptu sint poene innumera, neque ulla fere vitae humanae pars sit, quae non actionum honestarum exempla hinc mutuari possit. Venis igitur nunc ad alterum genus virtutum, in quibus ingenii apparet solertia ac praestantia quaedam , quod arte cotineantur&sciencia, Aristoteli sunt: nam& de his nonnihil commemorandum est, ut comprobetur quod paulo ante dictum fuit, multa homianes a b tutis discendo percepi illa. Hoc ita se habere , planum fieri potest. non modo de iis artibus, quae mechanicae vulgo appellantur, ac manu exercentur; sed etiam de ceteris, quae desunt ac perhibentur ingenuae& liberales. De quibus prius expositurus ad p rq sentis argumen transtitutum pertinentia, initium faciam ab arte Medicinae,aritu omnium, teste Hippocrate, praeclarissima. Iam certum est animantes in multis medendi partibus extitisse hominibus magistros ac doctores. monstratis herbis ad medicadum

utilibu, & salutaribus: id quod de plurimaru exemplis demonstrari in promptu est; sed nunc satis fuerit unum atque alterum retulisse. Atque in harum numero primum occurrit Dictamnus herba, extrahendis sagittis utilis;& Maronis quoq; elogio,apud quem venus AEneae filio illa medetur, nobilitata. Hanc ceruos nobis monstra fle perhibent,eandeque in Creta insula, capras sylvestres telo percussas persequi ad eliciendum e corpore spicula, Aristoteles prodidit, atque ex eodem his pulcerrimis versibus poeta retulit: Hie

17쪽

IN p H I L E NHic Gnin indigno nati coπcusia dolore, Dictamnumenurax Cretaea carpit ab Ida. Puberibvi caulem sobis,ssore comantem Purpureo; non inferis in Ymta capruGramina, cum tergo volucres haeseres gitta,

& quae deinceps sequuntur. Rutet porro contra

venena efficacitatem multela ostendit; dimicatura cum serpentibus, eam comedit, non ignara illius odorem his este infestum. Chelidoni usum medendis oculis accommodatum, quae nomen plantae illi fecere, hirundis aes primum prodiderunt, a Sictis pullorum oculis ea medentes: Hieracii, accipitre S, . quos aiunt herbam illam pede scalpere, & emanantem inde lacrymam in oculos transferre, ad abstergendas eorum nubeculas. Marathri siue feniculi virtutem homines ab anguibus edoctos esse, non temere existimatur, postquam vidussent illos, hyberna latebra visu obscurato, sese herbae huic astricare,

eademque oculos inunctos refouere. Ciconias ori-gano,canes gramine, quod inde&Den canis.&Canaria appellatur, deglutito; edera apros ursos formia carum esse, sibi in morbis mederi, non est obscurum. En ematum usim ab Ibi, nota fgyptiis aue, ad medicos peruenisse Plinius scripsit; tradens volucrem illam rostri aduncitate per eam se partem proluere,

qua reddi ciborum onera maxime salubre est: cum columbi, turtures, gallinaceumque gen Usumuersum, humo rum sibi sarcinam leuet parietaria. Quid

quod inuentae phlebotomiae beneficium Hippopotamo, Nili fluminis equo incolae, acceptum fertur' Is enim,cum& narura sit gulosus, &assidua satietate obesus, quotiescunque se sanguinis copia grauari sentiri

18쪽

PRAEF ATIO. Issentit, ad acutiores ripae cannas astricto femore, venam sibi pertundit, sanguinisque profluuio , corpus alioqui morbis obnoxium exonerat: plagamq; rusus, cam par est, volutato per crassum & obstruentem limum corpore, obducit. Non debeo his commemorandis esse prolixior, ne actum agere vici ea quod veteri verbo veramur spraesertim cum & illorum pleraque, & complura alia medicinae a mutas animalibus repertae exempla, in sequenti commentario exponantur. Et vero properandum nobis et Ead alias quoque artes, quas eorundem doctorum debemus magisterio. 1am quis ignorat, luscinias can-

trices esse luaues,&perfecta Musicet scientia sonum edere modulatum, tam scite & concinne illum quia dem, ut vix eum tot Musicis tormentis humana pol sit qmulari industria. Vnde natum existimatur ut lusciniae cantum effingere praedicent eum, qui numerose cantillat. Nunc enim ut Plinii vel bis utar continuo ille spiritu trahitur in longum, nunc variatur

inflexo,nunc distinguitur conciso. copulatur into to, promittitur reuocato, infuscatur ex inopinata: interdum & secum ipsa murmurat: plenus , grauis, ac usus creber,extentus, ubi visum est vibrans summus, medius. imus. Neque est Quod quispiam dubitet, sonum hunc artis ei se: si quidem plures singulis sunt cantus,nec iidem omnibus,sed sui cuique. Certant inter se, palamque animosa contentio est. Uicta saepenumero vitam morte finit, spiritu prius de

ciente, quam cantu. Meditantur aliae iunioress ver susque, quos imitentur , accipiunt. Audit discipula intentione magna,& reddit,vicibusque reticent. Intelligitur emendatae correctio, dc in docete quaedam

reprea

19쪽

Arithmeticen mitto denique Geomersice, quarum artium non rudimenta duntaxat, sed documenta etiam singularia, cum interrestribus, tum in aquati eis animalibus esse in promtu, Plutarchus idoneis docuit exemplis: vereor enim nemo du excedat hec commemoratio. Itaque confero me ad astrorum sciet iam &praecipue eam, quam, propter prodicta o-nes &praesensiones rerum suturarum , προγνωε ιυνδε nominarunt. Iam , praesagia tempestatu ab

animantium indici 1s manasse plurima nemini puto esse incognitam: docente scilicet nos obseruatione quotidiana, aeris mutationem depunctari ab agnis& arietibus, petulco cornu ludentibus, blandeque coniscantibus,ut Lucretii verbis loquar, ac pedibus in aerem sublatis, crebro subsultu lasciuientibus.

Eandem portendere existimantur boues, contra pilum se lambetes ac repetito subinde mugiria aerem implentes, cqlumque olfactantes: eandem turpes

quoque &ignaui porci cum alienos sibi manipulos

feni lacerant. Immo non formicas, non talpaS, non

vermes terrenos, huiusmodi praesagiorum ignaros esse, congruentibus obseruationibus deprehensum est. Quid denique ranarum pr ter solitum coaxatio portendat, nemini est obscurum. Pisces, si ludibundis emergat subsultibus, corpusque paululum aquis

exerere cernantur pluuias predicunt. Delphini vero tranquillo mari laiciuientes, imminentem tempestatem ac procellam manifesto produnt indicio: 1idem,illo turbato, aquam spargetes, tranquillitatem significant. Atque in hoc genere animantium, prope miraculi simile est, quod de thynno proditum

accepimus,

20쪽

PRAEFATIO.

accepimus, eum aequinoctia praesentire & solstitia, adeoque hominem docere,ut nihil ei opus sit obseruationibus astrologicis. Vbicunque enim locorum hyberno praeoccupatur solstitio, istic haeret intrepidus, ad aequinoctium usque ibidem commoratus..i Quam vero,in hoc ipsse praesagiendi genere, mira est auium supra reliqua bruta sagacitas ' Notum et ex

Marone, quid in aere portendant,

Cum medio celeres reuolant ex aequo e mergi, Oamoremqueferunt ad utorae cumque marina

Insicco ludum subcamotarique paludes

Deserit,atque altam siupra volat ardea nubem. Neque vero ut anseres praeteream & anates, atque innumeras alias tempestatum aues praesagas obscura sunt coruorum prognostica, quoties scilicet, vetursus cum Marone loquar,

- - epakta disierim agmine ma 4 , Corvorum increpuit densis exercitus alis: aut, cum iidem liquida reso tergutturevoces

Aut quater ingeminant, spe cubilibus isse, Vescio quae praetersolitum dulcedine tisi, Inter foliis Inrepitant. Ac constat, alitem hane, quod prae caeteris sutura prς licere existimaretur,Apollini olim consecratam fuissse: quippe a qua voces quatuor& sexaginta nodiscrepates edi proditum est, ex quibus diuinandi periti auguria atque auspicia frequentius, quam

ex cuiuscum que alterius auis garritu capere consueuerunt. Sed diuinationem hanc auspiciorum auguriorumque, quam Graeci una nomenclatione com

plectentes, 4ιώνις ηη, appellarunt, deindustria nune. ' praete

SEARCH

MENU NAVIGATION