In funere Alexandri Peretti cardinalis Montalti S.R.E. vice cancellarii oratio Francisci Briuii e Societate Iesu ..

발행: 1623년

분량: 15페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

Imprimaturi, si miΔbitur Reuerendissimo P. Saeri Palatij Apostolici. A. Epist. Hieracen. Vices .

Imprimatur.

Fr. Dominicus Paulaccius Magister , & Socius Reuerendiis. P. F. Nicolai Rodulfij Ord. Praedicat

rum Sacri Palath Apostolici Magistri.

2쪽

ILL. Q AC RE V. R D. D.

ABBATI PERETTO

FRANCISCVS BRIVI VS E. E D DO tibi FRANCI

SCE sanguine , 'ac sapientia illusrissime ALEXANDRVM tuum , quem αleniendum publici coloris aestum,opportune in templo cae... si sui uinibus consecrato mi hi dederas exornandum . Non capit Montalii celsi tu em alia domus, quam domM Gris tui, in qua ille non urnam extincti cineris Oedreuiui cenustus per imitamenta viri tis sedem fetarissimam fabet. Intellexi, cum primum iussim, ut hane

3쪽

4 ego evulgarem orationem, consulere me debere is gentium oculis quos ad erepti memoriam principis

bene centissimi relapsuros in lachrm s esse pr-μ

debam tur si rium nominis , ac virtutis tu e , quae iampraim in oculis eri, atque in amoribus omnium, in ipsa orationis fronte proposui: . -- te quam in obscuris laudationis meae tenebris vere mortuumMontalium deplorent , in indole tua a magnorum decorum haerede , reTaium I ac pirantem cum gaudio contemplemur. Erunt qui leui

ter delibatas me ornatissimi Principis laudes , immo plurimas, ne delibatas quidem fuisse conqueran

tur. Sedi orum tiam querelis occurro, dum uin- tuendum prius objcio, cuius in mente Heroicum

illud minet Alexa Di Dulatrum, q&oddelineis renesciuit impar artissetum 3ratoris. Tu interea salue, spmssitudine morum it facis Romae Mon

4쪽

excessissimae Virtutis , Cardinalem Mo initim, laudare ne, an deflere me juberis,Iliust tam missi rincipe S Utrum quemue iuri debirum illi , necessarium mihi, gratissimum vobis , iampra demiustissimus Quiritium dolor ant uertit. Vidimus ipsi, vulgato ingratissimi obitus nunci O, palantes per.Vrbem x eiulantium puerorum, vidua .rum , opificum , ciuiunx, cuiuscunque aetatis, atque ordinis hominum turmas. Vidimus deierta toiara, clausas domos, aedes,itempla, vias, vicos OmaeS, nor

ut in priuato funere, sed ut in Urbis excidio , lamentis , & pla ctibus personantes. Vidimus alios publicae cladem felicitatis, miserabili clamore Iugentes , alios ad proprium damnum dolore

conuerso, priuatas inceroris causa S in communibus lachri misobstinato silentio retraetantes. VidemuS nunc etiam recrudescente ad ardetis huius pyrae conspectu in sensu doloris, uberrimos circumfulae multitudinis fetus,docentes non cito exarescere lachryiamas, ubi ingentia beneficia praecesserunt. Neque vero in hoc funere tantum lachrymati sunt oculi, quod usitatum est, .sed lingua etiam, quod eli rarius exemplum, suis habuit pro lachrymis,lauades .i Et quoniam interpres cordis est lingua, id mihi hoc initio praedicam lice dide optimo Principe , quod non simularix P& men qtientibus, ut fit persaepe lachry mulis, sed lotimo fuerit plorat lex corde. O voces illas confluentis ad splendidum seretru i cpopuli, sine fuco lamentabiles. O vulnera a 'dientium auribus, l imisq. peracerba i Occidit, aiebant certatim ostines oecidit Princeps , purpuratus quidem sibi, sed aureus nobiς γ Occidi ei Montalius, nunquam suo iudicio altior, quim cum per omnes

5쪽

beneficiorum gradus descenderet ad nos. Occidit Montalius, atque ex hoc vertice posthac ei uibus beneficus oriens non fulgebit. Occidit MontaItus , & magni ruina culminis obruit nostrae solatia calamitatis. Occidit Montalius, & huius inexhausia montis viscera,perennantes auri venas ad locupletandam pauperum inopiam in posterum non effundent. Occidit Montalius,& altis hisceae montibus subducto munificentiae SoIe, in amictas egentium fortunas cadunt umbrae maiores miseriarum. occidit Montalius liberalis fons pietatis, & humorem lachrymarum frustra offerentibus oculis desectus exaruit . Occidit Montalius Romaκnae lux purpurae, & Sol altissimus praeter spem atra mortis nu-he velatus praecipitauit in noctem . Sunt hi quidem eximij j nec ad speciem magis , quam ad veritatem compositi tituli. Sed uno ipse complectar nomine omnia , dicamque. Occidit beneficentiae laude Macedoni langE superior Romanus Alexander . A uocate tantisper mentem ab ingentis huius animae praestantia, cuius veram formam subij cere cogitationi non potestis, eiusque imaginem veI in Oratione mea, vel vestris in I chrymis melius expressam intuemini . Tria sunt, quantum emasi equor, quae Alexandrum Peretrum eximunt a finibus usitatae virtutis . Liberalitas in omnes miraculo proxima. Consilium optimum, S lingua veritatis infractae semper tenax. Auctoritatis, maiestatisq. tuendae, quς Romanum decet Senatum, & Purpuram studium singuIare . Haec a me non oratorijs colarata piς- mentis, sed nuda simplicis narratione veritatis exponentur. Fue runt enim in oculis omnium , in admurmuratione frequenti, iaadmiratione iucunda , dum ille viveret: nunc autem cum ex

tinctus est, satis aspiciuntur in luctu , leguntur in Iaudibus

moerore priuato, publicoq. ad aeternitatem consignata cernuntur.

Potuit quidem magnifice sese olitin iactare Commodus Caesareum dixit, Nascentem me imperatoria suscepit purpura, simul se Sol hominem me vidit , & Principem. Potuit & Montalius cum paucissimis assimare, se simul a Sole visum suis e puerum, &purpuratum. Quanquam quid ego puerum appello eum , qui ob ingentem charitatem, qua complectebatur uniuersos in Senatum adlectus Illustrissimum salutari iam meruerat pater. Animad uerterae nimirum sapientissimus Ponti sex Sixtus haud intemposivum esse amplissimi honorem ordinis Virtuti in tenera aetate maturae, cuius non elementa cernebat, sed culmen , atque fastisium c Agnoscito in ca aetatula, extremitatem munificentiae, sis'

6쪽

pientiaeque eanitiem . Fuerant a Gregorio Tertiodeeit Gamiliae cuidam sacrae addicta opimi Sacerdotis bona. Sublato Cregorio

adit Alexandrum ab avunculo Stato vix tum purpura redimitum aulicus, inutilis, B: venalis ingenij homo, monetque in Pontificio diplomate formulam deesse conceptam atque solemnem; si velit nullo negotio posse ipsum ad serredditus peram plos interuertere. Restitit ad thge animς magnς puer, hominemque in tuens. An tu , inquit, ab hoc virorum genere, aut lacessitus iniuria fuisti aliquando, aut paterno censu diminutus y Negantique subiecit; Nae igitur tu animam non bonam sortitus es , qui hominibus nulla tibi suafraude obnoxijs immeritum maleficium machinaris. Abi, nunquam posthac ad me cum hac fronte, ac genio malo reuersurus ., Audistis. loquentem puerili ore inimicam fraudibus liberalitatem . Quam feliciter iniectos tenero pectori ab assentatore nequisis imo pestiferos improbae cupiditatis angues , Herculeis peiores puer inuictus discussit, ae enecauit. Quid expectatis in iuuene, quid in viro 3 An huius Vrbis pars

ulla, an templum , an celebrioris nominis sacellum , an religiosorum ordo virorum, an piorum Iominum coetus, an pauperum, viduarum , pupillorum, obaeratorum , quacunque demum

calamitate laborantium aliquis fuit, qui Alexandri beneficio vacarit Z .Prima incurrit in oculos Virginum pudicitia, quam ita, lubrico deploratae fortuns pelago, fluctuantem, & pene naufragam toties Montalius aureis opum sirarum iactis anchoris, firmauit atque eontinuit. Iuvabat harum Parthenones: uniuerse annua stipe perampla ; plurimas ab omni spe desti tutas, erogata singulis octingentorum aureorum dote quotannis aut honesto matrimonio iungebat , aut uni viro Virginum sponso castissimo. Virgines castas exhibebat Christo a Intelligebat nimirum aurum, dc argentum, quod ex .opulentis: sacerdorijs hauriebat, dotem

esse a sponsis sanguinis Iaristo, atque Martyribus Ecclesis spon-st felicissimς addictam, proinde melius id impendi non posse,quam

dotanda puellarum inopum castitate .Eadem aura charitatis afflata sunt dicatarum Deo .mulierum coenobia omnia egentiora, ea dem orbati parentibus liberi seminudi, & lachrymabiles, eadem pueri illi errantes, di vagi, quos intra murorum sepimenta conclusit, ac nomen imperti j t antiquae vir probitatis Litteratus Uerum ut erat facto ad omnem nobilitatem animo, iner dibili rapiebatur amore erga nobiles Viros , matronasquinatalibus honestissiimis ortas, sed rei familiaris angustijs depres-

7쪽

ias, ac inuolutas. Num satis habuit ineshac Vrbe spectatissimi

generis ciues fortunarum tenuitate declinantes in tenebras, aureae liberalitatis omisa luce, in auito splendore retinere Num in alijs Itali e Ciuitatibus primarios viros, ac sue minas titulis, atque assinitatibus claros , sed iniqua sorte, spol latos , sua ipse, prope in uda a purpura conuestire I Sic enim persancte a tirmauit aliquando, detracturum sibi libentissime vcstem, ut nu. dum in pauperibus Regum Regem operiret. Num Polonis hominibus , quorum ille regnum consilio patrocinabatur , & dextera, t a , de quaterna interdum aureorum millia donare sine pra. t i arum pretio libera lucr Oblato λ Num alios ex ultimis mundi li- is ex corres , di in hanc Aulam tanquam in asylum profugae paupertatis aduolantes , honestis prouentibus subleuare Quid haec ego pluribus persequor , quae publicus. . dolor liberalitatis cuna Alexandro pene mortuae disertissimus laudator eloquitur. Dolent consecratae caelo familiae in interitu Montalti, iacturam , nona auri , cui nunquam inhiarunt , sed amoris, ac benς uolantiae , cuius auram: spirantes plusquam humana avi Deum , ac Diuina in populos respirarunt . Dolet Theatinorum Patrum coetus. religione conspicuus , cui suppeditat. pecunia. excitato veter ivmagnificentiaeetempto , ad' extremunt moriens, cor etiam illud heroici spiritus, sedem ante nobilissi

mam dedit . Dolent Minores 'Clerici pietate pectabiles , qui a Montalto coempta grandi sumptu aede ad Diui Laurentii in Lucina , ad sanctitatis perennitatem stabiliti sunt. Dolent e Francisci Flammei Parentis disciplina charitatis ardoreipta stabiles viri, quibus ita Tusculano suburbio, delubrum , Virgini sine labe conceptae dedicatum erexit, ornauitque: ut scilicet Montatio Tusculanus ager, non solum hortoriam , ac sontium terrestres amoenitates deberer; sed etiam conceptae sine originarii criminis acu leo , Virginalis: rosae e releste delicium . Uolent Camaldulenses Patres solitudine Coelestibus familiarissima prope Tusculi veteris parietinas maentes, quibus Montalius domus partem magnificam hospitiis adeuntium sepositam extruxit, in qua tamen & l ei religione , Ad Montalli charitate delectatus Deus ipse , magis quim homines hospitatur . Luctum eundem ederent, si poticatarae, sacella, templa , di nobilia , & plurima , quibus oecident

Montalio , a quo donariis ingentibasiillustrata smisi me fuerant, heu quantum sperati splendoris ademptum est. Quantum Laure tana domus, lateritium illud Coelum, in hoe occasu venturae locis A. amisit t

8쪽

1mist Quantum Francisco In altis Apennini iugi e proximo

Citio vulneribus ne dicam an syderibus Diuinis impresso, quanPrvin Praxedi Heroin castissimae sacra in Urbe aedes, quantum aliae complures serici, argenti, auri, margaritarum, lychno rum, peristromatum , tabularum, signorum amiserunt λ L Eximiae, in Coelites pietati par in homines munificentia respondit ad numerum. Plura me silere, quam dicere cogit Montalli beneficentiae infinita tacunditas. Vnum accipite , quia rarissimum est,immo, quia frequens est, sed uni Montalto frequens . Foemina erat inops nobilitatis , di census, cui ' soluendae domus locationi aurei nummi deerant omnino quinque. Non diu cogitandum illi fuit, quonam receptum habere posset, ut auxiliares nummorum copias sibi compararet.'Montalium adit, rogatque per eam liberalitatem , charitatemque , qua in omnium animis dominaretur, ut sibi aureos quinos aediculae conductae pretium completuros elargiatur; hos nisi quam primum ipsa soluat, imminere sibi quidem rei familiaris totius, quae tamen nulla fere esset, direptionem, at puellis tribus , tot enim dixit nubiles habere se filias, pudoris exitium, hoc est summam, atque compen-ὸium aerumnarum . Puduit Alexandrum , quod tam parua rotaretur , & fronte nubila , responsoque negato libellum mpplicem accipit, subscribitque ad vota mulieris cum liberali idd i tamento aureos quinquaginta. Digreditur illa ad mensarium, Uti Montalii manu, signoque cognito, ita tim quinquaginta nummos pureos numerare coepit. Sed iubet illum subsiste remulier , sibiq. ait,quinque tantum deberi, quod totidem postulasset a principe , si Fures ipse scripsisset, erratum fuisse manus, calami. Ergo mensarius cum libello ad Montalium pergit, erroremque significat, quem etiam admonet ut emendet. Lmendauit ille quidem, peccatum enim suum putauit est O , quod non plura egenti mulieri adiecisset, additaque numero priori orbiculata figura, qua centenarius numerus quinquies augebatur, quingentos aureos adscripsi. Quid multat Experta est m lier, & admirata, neque errantem , ut ipsa prius interpretaba tur in scribendo manum, neque errantem interpretatione sapien-irium in largiendo liberalitatem; qua redimiis a statim es quingentis aureis onusta, a mensario palam iurante, si reditum iterum lfuisset ad Montalium eum rotundi litterula rursus adiecta sum- ,

inam ad quinque millia sine dubio fui se producturum . O dexteram Montalti, quam nunquam liberalitas defatigavit, nisi eum

9쪽

vel cessare, vel beneficia non maxima sundere visa est. Quamquam neque celsauit unquam inquieta beneficiorum machinatrix , neque leuia unquam munera sparsit, quibus ampliora d nandi voluntatem , inaestimabile beneficii momentum semper adiunxit. Decem olim talenta petenti, quinquaginta dari iube tem Alexandrum Regem inter miracula liberalitatis reposuit antiquitas: quam ego tamen largitatis magnificentiam in amplissimae regnatore prouinciae, in omnium victore terrarum ne suspi cere quidem leuiter possum. At Montalii beneficentia, qui si opes , non animum spectes, quamquam supra communem infra tamen Regiam sortunam fuit , huius inquam beneficentiata, quinque aureos exposcentem mulierculam , quingentis o ruens, & propemodum totam inaurans, etsi miraculi nome fortasse amittit, in hoc Principe, in quo rara, & admiran da sunt omnia , vim tamen habet in se , pondusque mirasu li . Voluebatur secularis temporum, & lustralis criminum an nus , qui postremus fuit , & confluente in hanc gentium patriam toto orbe terrarum, sodalitas cui Trinitas Augusta Diuinum dat nomen, & mentem, vicena interdum peregrino rum millia, domo , & cibatu sustentabat. Hic Mootaltus, quod putaret non minus beneficentiae , quam clientelae suae sodalitium illud fuisse commi lium, aurea liberali tati suae frena Iaxare, hic sacrorum bonorum redditus, hic iuppellectilem domus totam, hic

pretiosiorem gazam , vel profundere, vel vendendam, aut oppi gnerandam accitis ad se sodalitatis praefectis osterre . Et non e clamem. O Montalii domum aerarium totius generis humani. Ο montes altissimos , ex quibus aurifera beneficentiq sumita νad mortalium egestatem omnium depellendam, eluuione selici promanarunt. Haec flumina calamos litteratorum, quibus Mohialti Aula semper effloruit, ita irrigarunt, ut aureos etia estecerint .Haec argentarios,& trapezitas, quorum impedita non semel solutione ceperat exarescere fides,pristinae viriditati restituerunt. Haec picenos adolescentes , bonarum artiu studiosos,in Bononiensi Semin

rio, hoc est in solo doctrinae satis accipiendis aptissimo, inlspe aures

frugis aluerunt . Loquimini vos, quorum affictata morborum is curtionibus salus, sed Alexandri munifica manu seruata, debeζΠ0 cupressinam, sed ciuicam optimo seruatori coronam . Quotic exposita aromatum Oificina , tanquam publicae salutis propug' 'culo unus ipse iacentibus vobis, & prope depositis , aureis quo aiebat ille,hastis aduersus morbos, ct mortem depugnauit, Δ u

10쪽

eit. Hoc etiam nomine Macedone maior, quod ille mortalium

vitam vinci facilem ferro peremit, hic mortem serro, atque a mis inuictam, auro funerauit. Et miramur, si periclitante Montalti vita suspirijs, & querelis armatς pauperum cateruae, ¢uriati puerorum lachrymantium ordines excubarunt, qua templa, qua compita, qua domum obsidentes, ne vitae spiritus, &Alexandro simul, & sibi, qui spiritu illo vitali respirabant, eriperetur. Miramur si ipsi etiam saxei cordis Hebrgi homines , fumantis Hierosolymae, & paterno , & suo sceIere obduratae reluquiae , imperatis ex veteri more Virginum suarum priuatim ululantium threnis , atque ieiuniis donata Christianis stipe, vepreces sunderent ad Deum assiduas , demum victimis oculorum , lachrymis largissime oblatis , importunum Montalii obitum auertere conati sunt. Gloriosum enim uero liberalitatis P retiae prodigium , quae, ut olim nobilis virga in solitudine aquas E petra eduxerat, sic hoc tempore fontes lachrymarum e saxis durissimis perfidae gentis excivit. Facilis est a MontaIti dextera gradus ad linguam,atq; consilium, euius impulsu, imperioque pia semper manus mouebatur.Dedecet quippe in Principe dextram operosiorem esse, quam mentem. o

MontaIli cocordes,& consonae cum Imperatrice liberalitatis prudentia manus. Et vero quod Europae totius Dynastas, ac Reges voluntatibus tam varios, immo distractos, atque pugnantes, quos rerum publicarum Senatores , quod Pontifices Maximos, quotquot hoc seculum numerauit, ingeni js stud ijsque tam diuersos ,r Montalius, & prospera fortuna emensus, & selici beneuoIentiata demeritus sibi arctissime obligarit, quanta consilij laus fuit p.Decuit sanE, ut qui manuum liberalitate princeps cordium erat, consilij dexteritate eor Principum esset . Linguam Montalli. tanquam fidei Numen, aramque religionis ipsa veritas suspexit.& venerata est. Nonne auditi fuere non pauci, qui profiterentur, se fidem habere sanctiorem Montalii verbis, & 0llabis, quam forensibus tabulis, quod scirent,posse has concitatis litigiorum tu binibus eoncuti, ii Ia suae stare pondere veritatis . Fidem tantam unius hominis voci habitam fuisse mirati estis r Est quod augeae admirationem. Nunquam Montalius fidem suam iurando sanxisse perhibetur: quippe qui religionem in ipsa fide reuerebatur iuri iurando pare. Procul a limine tam sincerae domus exuIauit adulandi lenocinium,& maledicendi libido, quod eompertum esset seuero

Montalti supercilio, tanquam fulmine perculsas, criminosorum

SEARCH

MENU NAVIGATION