Guilielmi Harvei ... Exercitatio anatomica de motu cordis & sanguinis. Cum praefatione Zachariae Sylvii medici Roterodamensis. Accessit Dissertatio de corde doct. Jacobi de Back, vrbis Roterodami medici ordinarii

발행: 1648년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

menque amittunt, & quemadmodum, quod iis continetur sanguis,sc, quod solidum in toto ultra dictos terminos est, corporis habitus & substantia nuncupatur, quae poris undique pervia sanguini per dici os meatus advecto,sed in putimonibus prius subtili sato & mobili reddito, per intima sua penetralia transitum concedit, ut etiam minima partis portiuncula secundum omnem dimensionem. Butriri &augeri possit No necessarium esse existimo, anastomoses rteriarum & venarum ad intuitum manifestas statuere, si quidem per ipsam corporis substantiam is exquisite divis-bilis permeare, potest ; per carn sim quidem velocius, quam per compactiore tanta tamen actionis

452쪽

188 DrssERTATIO nis concordia, ut una alterius Op ri non obsit, aut dum corpus s num existit, illud impediat. Clarissimus vir R. Canefas haΩce anastomoses tam ponit esse necessarias,ut, per has solam esse da etam viam ad sanguinis circulatio- nem perficienὸam credat; imo tam manifestas & patentes, ut ,

ex arteriis per earum extremit res in venas influentem nullam

ibi pati mutationem , & si venosi ει arteriosi sanguinis sit aliqua differentia, hanc ipsi, quia aliquid ab intestinis & hepate affluxerit, acquisitam asserat quod paucis

. verbis resutavimus.

Inventi hujus laudem Medico Anglo tribuendam dicit , quod glaciem illam fregerit,scilicet dubium solverit , quare venae non

453쪽

Inaniantur, & arteriae non rumpantur, cum omnis sanguis, qui cor transit, ex illis, in has influat.

Verum quidem est, quod Ve

lationis doctrinam magis possibialam susteptibilemq; avertantium mentibus dum reddere eonatur , quoniam aliqui, ut ipse ait, nil nisi adductis authoritatibus a mittunt Galeni locum usu pari. b. cap. io. asserat; ubi is in

toto mutuam anastomosn atque osculorum apertionem arteriis sim ut cum venis esse dicit. Sed Venerandus vir solummo.

do, in quantum prodesse possit,

locum illum citat, quamvis per corporis habitum transire sanguinem ejus mens sit: neque sine ratione

Diuit ipso by Coosse

454쪽

rso D IssERTATIOtione, siquidem dicto modo fiae nutritio. Praeterea manifestu est, quod, s pars quaepiam,ubi nulla omnino conspicua est vena, vulneretur stinguis inde exsudet, aut inuat confracta ossa , totius corporis

partes siccissimae & solidissimae , carnem, sanguinis indicium , iri fiagmentorum labiis producunt , quam mobilibus stagmentis adnatam non semel vidimus qua illa concrescunt & invicem colligantur, hac tempore ossescemedi in callum degenerante.

455쪽

Constat itaque sanguinem

esse silmme mobilem, & inminutissimas particulas indefinite divisibilem; cor etiam,arterias &omnes totius corporis partes eu dem indesnenti, sorti,& quam velocissimo motu,per meatus Priamum apertos & impeditos, dein corporis substantiam exiguis poris perviam ει transtum, dum s na lunt omnia, non impedientem, ciere & potenter urgere, Motu calorem excitari mani-

sestu est i videmus, quae fricanturi incalescere; collises stices scintillas emittere ς gravi comitato

motu

456쪽

DIssyRTAT Iomotu etiam ligna flammam eo cipere: cum tamen, sicuti etiam pes, metalla & inanimata, quia immobilia sunt, frigeant. Animalia etiam minora & im-yersecta, licet vita fruantur, ob

motus exiguitate, non modo non

calent, sed ad contactum frigent, non obstante,quod ad eorum constitutionem & fabricam satis copiose igneae particulae confluxerint i quod millepedes, locustae,

cantarides suo probant exemplo, si introsumantur, aut externe humano corpori applicentur, urunt& exdicerant. Si cursu aut alio quovis exerct tio corpus exagitetur, unde sanguis celeriori motu cieatur, t

tum corpus inde magis incalescit; quod itidem fit, quando cibis acribus

457쪽

D n CORDE, I93bus & medicatis vel meraciore Potu, copiosiore nutrimento, aut alia de causa, sive salubri, sive morbifica, partes corporis irritatae sanguinem solito citius pro

movent.

. Ruthore Galeno de morb. causis lib. universa corpora plus incaleficere solent motu improbo, vel ex puir dine, calidioris corporis vicinia, pel ex astrictione, alimento calido. Si proximas causas enumerare quispiam desiderat, hae sunt, quae particulas igneas jungunt, aut in aetiam educunt: alimento admia, nistratur materia, e qua motu eae eliciuntur; calidi vicinia ad edendas vires juvantur, mixti vel partis forma manente ; impedita eve illatione praecavetur, ne dicte tur, & in auras abeant.

1 Motu

458쪽

r94 DIssERTATIO Motu itaque calorem e rebus educi eertum est: sed ubinam, aut ubi Ioel in animali id contingit, anne in cordis ventriculis λ Siquidem hoc sine mora movetur, prumum praecipuumque promove do, sanguini inserviens organum cst ; dein quia omnis ad illos se guis confluit. Verum est cor , non primum quide ordine, sed praecipuum m vendi sanguinis instrumentum,dispensatoris officio fungi , cujus opera in universum coreus nutriendis partibus elaboratus distribuitur : sed quoniam manet ibi compacta & integra sanguinis massa, cujus compositio caloris augmentum quaneum potest, impedit & aversatur, cordis ventri

culis asscribi non potest , quod

459쪽

sanguini calorem augeant , Vel quod in illis ex eo calor eliciatur. Existimo ego, ubicumque nutritio fiat, ibi evidentissime hanc actionem peragi, atque partes , dum nutriuntur,incalescere: tunc sanguinis compositio dissolvitur, isque minutissime divitur ,' tun .etiam compedibus liberatae igneae particulae & unitar, vires suas calefaciendo exerunt. Quod si, pro temperamenti exigentia, partiumque compositionis & unionis tolerantia, debite peragatur, calor blandus & naturalis excitatur, actiones etiam totius corporis omnes, secundum naturam recte, prout in sano requiritur, eduntur. Sin vero sanguis quantitate qualitateve, tam propter inter-I a nas,

460쪽

i96 DissERTATIOIIas, quam externas causas, peccans, vel exercitia immodica, ani- mive affectus majores & qui concitatiorem, quam par est, motum excitare possunt, caIorem modum excedentem accendant, corporis actiones turbantur, febres inducuntur , & in qualibet parte, secundum temperiei & meatuum dispositionem, symptomata moventur e quorum enumeratio dum metas nostras excedit, satius erit demonstrasse, cor, in animalis corpore,nullam habere praefecturam aut principatum, neque spirituum ossicinam, neque sanguinis fontem esse,quia majori nullo praecaeteris visceribus calore pollet.

SEARCH

MENU NAVIGATION