Poetarum veterum ecclesiasticorum opera Christiana, & operum reliqiae atque fragmenta thesaurus catholicae et ortodoxae ecclesiae, & antiquitatis religiosae, ... Collectus, emendatus, digestus, & commentario quoque expositus, diligentia & studio Geor

발행: 1564년

분량: 672페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

τι GEORGII FABRI cIIIncidit dolum, pro in dolum. Pr. Psych. A

Hunc eques illa dolum,dum Iretur praepete cur u, Incidit.- In circumscriptus, nullo signo aut meta terminatus. Idem Apoth. Ista figura minus nostrae est,quam non habet in sie incircumscriptus dominias. In corporatus, qui a patre corpue non sumpsit. Idem Cath. cui contigit ducem salutis coelitiis Incorporatum gignere. Incubatio in templis usitata fuit, religionis causa, quod ex Plauto & Vir gilio constat. Mansit ille mos utq; ad Prudentij tempora, canentis Ham. Ecquis in idolio recubans niter sacrumille. Manet adhuc in Italia. nam memini, Patauij certa nocte in diui Antoni j ad olescen tes & puellas rusticanas incuba re, eo coenobio, quo nullum aliud ea urbe frequentius. Indae merces, pro raris & preciosis. nam India mittit aurum, ebur, ebeis

num, amomum,cynnama, gem mas, odores. Hel p. de Christo: Pessibus aut Discis redimens,aut mercibus Indis.

Indages, pro indagine. Pr. Sym. 2. mellitura Deum uariata indage latentem. In delerius, qui non deseritur. Prosp. Epig. LXXXII. A quo ut digitatis terra indeferta recedit, Sic uite merito proximus, est milis. Indigenae dij,6χωρι ι,non aliunde euocati aut accersita.Prud. Syma. Persidia ne deum indigenum cecidere tot urbes Indomabilis, pro indomito. Idem Steph. Quam testis indomabilis Rivis cruoris laveris.

In dubie, sine dubitatione. Vict.3. Qui nostri indubie seruato foedere pasti

Heres certus erit.-

Induperator, pro imperato Πεποντι r. Pr. Sym. t. BVt transire suis cum 'UBM induperator Pinit. Infidus, noue pro infidelis, qui non credit promissionibus uerbi Dei. Iuuenc. 2. Infidos animos timor arguit.-

Infinitiuus loco nominis, more Graeeo. Idem i. Suficiat uoluisse tuum. id est tua uoluntas. Draconi. HeX. Velle pares,G nolle pares,stans una uoluntas. Inhabitare, domicilium colere & pol sidere, prima longa. lbid. - lure paternu Aedibus ais domo natum habitare nccelbe 6t. Fort. de Gaudiis

uitae aeternae: Virgineam gandens inhabitare domum. Iniuriolus, inserens iniuriam. Pr. Steph. iniuriosa est nil uidenti claritas. In natus, nondum natus. Idem Apoth. - cernιρο ιs est, quι Icuur:at non Innatus cerni potis est. In perturbatus, intrepidus, magnanimus. Paulin. Inperturbatos tantarum ιn praemia laudum Tolle animos. In quietare, rem quietam mouere,conturbare. Pr. Steph. - Mentes inquietas mobiles Ne se imperita turba dedat legibus.

Iniens bilis, sensu carens. Alc. s. Non in ensibiles ceu promit palmite ramos. Insignia magistratus Romani sic breuiter comprehendit Pr.Steph.

Fasice , secures, ella, prci extae, toga, Luino tribunal. - Item Iuuenc. Praetexta,trabes falices, testica.tribunal. Exprelsit autem Consulum,prstorum, sedilium & imperatorum ornamenta.

lnisaciare, inambulare. Pr. Apoth. - meri uideat Baulonis in arce t rann Innocuas uiter flammas procul instacianum.

572쪽

IM POETA I cIIRIs T. cOMMENT. 73Α Instimulare, pro ualde stimulare. Idem Psych.

iust mulans animos nunc probris,nunc prece mixta. Sedul. . - Victussieonum

in stimulante fame iugit nescire lurorem. Insubiectus,liber de sui iuris. Pr. Ham. In ubiccte, poten rerum arbiter.

In tantum, D -δε tantoperE. Idem Ham. In tantum mistris peccati nectoe captis Diace mori est.- Idem Sym .r. Vis dicam quae causa tuos Romane labores In tantum extulerit.- Iuvene. .

cepit Cr in tantum luxit mihi gratia christi. In temporalis, sine tempore. Idem Steph. intemporalis antequam primus dies. Interminum, termino seu fine carens, perpetuum. Ibidem: me Deo ipse uiris intermina fortibus spoponsi. - Et Cath. Illustre quiddam cernimus, sublime,eelbum,interminum. Ita aeuum interminum, Scintermina seculis longi si apud eundem. Interpretandi sacram Scripturam genera Alcimus duo recenset, historicκ de allegoricum in Priens . Sive isse historias texit, seu forte figuras. Item: - mid factae diuina uolumina legis Aut sensu aut uerbo monstrant. His tertium addit Arator, cum ait: Historicum,moralesonan Opimms uolumen. Omnino quatuor a scholasticis,iit uocant, Theologis genera numerantur. quorum tamen nomina non intelligunt. Primum est Historicum, quod exponunt literate, quo uerba interpretantur sinplicissime,&id continet uera sententiae enarrationem: qualis est historia duelli inter Dauidem & Golia. Alterum est Morale seu αδεα , quod ipsi i m perisv πο γμῖν, in quo sentenistia resertur ad aliquam doctrinam uitae dc morum. Quemadmodum Davida non tulit superbiam & calumniam hostis impij: idem p ijs omnibus est faetendum, ut blasphemis in Deum resistant,& nomen religionis summis uiribus tueantur Sc uindicent. Sequitur tertium,cum ad rem aliam accommodatur historia propter similitudinem a negocio non plane alienam: hoea rhetoribus dicitur μο- ω a Theologis interdum interdum -- νιαμ, idq; tectum latebris appellat Aratori ut si factum Dauidis transferat ut ad custis τυ M, qui est perpetuus propugnator suae Eccle lae Goliae prouoia eatio&calumnia ad diabolum qui no desinit lacessere populum sanctum,& omnia ei crimina ac maledicta ingerere. Postremum addiderunt recentiores, diuinum&sublime, quod nomine minime conueniente appellam t αγωγ κὐ in quo terram caelo miscuerunt, homines uere Giγωγῶ. ut David est tota Ecclesia coelestis in uita aeterna, quae cotidianos a diabolo tri uphos reportat cuius odio stagrat sempiterno. Philippus in Rhetoricis hoc ponit exemplum: Hierusalem historice significat urbem eius nominis: tropologice, Rem p. bene constitutam: allegorich, Ecclesiam: anagogice, uitam aeternam. & mox addit: Hoc modo omnes uersus prodigiosa metamo

pho si interpretabantur, quantumuis interdum dictum aliquod repugnaret illi metamorphos.

Inter uentorantercessor & aduocatus .Paulin.Nat. s. Tunc uelut Ezechiae tuit interuentor E falas.

In testabilis, diris deuotus, seu s ut Theologi) maledictus. Pr. Steph.

Infame monstrum,ut sis, inintabilis. - Vict. lib.3.

M tactam magici genuis intestabile monstri L Intonare,

573쪽

GEORGII FABRICII

Intonare, sorti & eonfidenti oratione uti. Pr. Steph.His intonantem martUr murex profanus non tulit. Iordanis, fluuius Iudiae maximus amoenus & ambitiosus,ut Plinius mercibus nauigabilis, ut Strabo. Mediam corripit apud Fortunatum, eandem producit apud Iuuenc. 3. - Qua pinguia rura flenter Agmine Iordanis uiridis prorumpit amoeno. Absorbetur lacu Asphalti te,bitu

nota & sulphureo. I O S E P H in aegyptum uendi tua fuit ut uetus interpres eunucho: seu,

ut Paulinus, spadoni regio, utens nimirum uerbo interpretum LX κ. Alii uertunt generali uocabulo praesectum aut principem, aut uerbo Persico satrapam. Irritamen, irritamentum. Pr. Ham. Nemo habitum natur aut irritamina peccans corporis occvsti.-

Iscarioth, cognomen Iudae, qui suit prodi tor Christi discipulus: id autem cognomen legitur apud Matthaeum. Pr. Psych. - Nonne trivmpho Egimus Iscariotbs magnus qui discipulorum, Et coninua Dii Ilidis sacerdotes uelle linea candida usi sunt,& rasi tonsiq; fuerunt. Idem Syria. i. Mimica,ridenda s fuis solennia esuis. Israel, media producta in epigrammate Theodulphi, Israel tu rex, Dauidis ex incbta proles. Alc. s. lsrael solo peragens certamina visu. Media contracta EMaharis,ut sit dissyllabum,apud Aratorem: -- claudum istari ferre solant,portas adiungere certant. Et, - Quam post in uulnere matris Iprael claudus habet.

se idem saepius alijs in locis. isTER fluuius, alio nomine Danubius, in Germania ortum habet, prope Alpes: sertur in pontum Euxinum sex rapidis ost ijs, septimo stagnante. Ab Istri ripis in Italiam profectus est Gothorum dux Radagalius, de quo

Prudentius Sy m. r. - Patrio veniens iuratri ab istro. Itiner, pro iter. Iuuenc. - Itiner potius comitabere nostrum. Idem .

Nam vobis itiner clausem - Pro itineris, passim i teris reposuit apud eundem Georgius Cassiander nos in uetusto nolito aliter inuenimus. Iubeo tibi, cum dativo: ut υλειαι Γελσίων. Iuuenc. 3. Discipulis tunc inde iubet constendere navem. Pr. A p otii. Quis iubeat aris aquilonibus ite,venite. Vici. r. Vc re pripe dabat, famula quodcunq; iubebat. Arat. . - hii is apertam Gentibus hane monstrare viam. Id est, me iussit.

Iudaei, a Iuda, Iacobi quarto filio: plebs Iudaea & Iudaica, eodem significato apud Alcim v. Sed in noc antepenultima modo producta legitur, ut apud eundem libro f.Qgindo induratum plebes Iudaica regem Effugiens. Modi, correpta,ut apud Sedulium a. ludaicis nuper populis,orientis ab axe Prormitum Alli se ducem. - Et apud Arat. . - committere bella Damasci ludaica fritate parat. Iugales uocantur, equi uno iugo iuncti. Pr. Cath. - In auras igneis iugalibus currui raptus. Iugalis, eiusdem iugi,coniunx seu or. Cypr. Sod. Ua Qe Loth exurge uam assume iugalem. Portunat.lib. .

Tristiciar

574쪽

A THRAe cumulum tribuit,cui rapta iugalis. Auct.incert. de Bebiano:

arumam alloquitur recreato corde Iugalem.

Iugi fluus, iugiter fluens, perpetuus. Paulin .Pan. Iugifluus si per biberis. Iugiter, ratλυφr, in delinente , ut Erasmus sine intermistione, ut inter. pres uetus. Hel p. de Christo: - cui iugiter esse precandum tentis manibu , moerenti in funere tense Nonibamere manus.-i v L l A Caesaraugustana martyr. Pr. Steph. hymno quarto. Iulia lex, a Iulio Caelare lata, contra stupratores dc adulteros. Lege Iulia deorum tum mus Iupiter damnatur a Prudentio Steph. Laqueis minacis implicatis lube. nam ut idem contra Symmachum scribiti Bouis specie decepit Europam: oloris uitiauit Ledam, inde eundem cygnum stupratorem alibi: imbris aurei penetrauit ad Danaen. iv Ll AN Us epit copus Gabalensis, inter uiros lanctissimos numeratur, Fortunato.

I U L l A N U S Imp. eruditione sum mis philosophis, selicitate maximis ducibus comparatus fuit: bono Rei p. natus dicebatur. - Ductor orti, mus armis, conditor Cr legum celeberrimus ore manus Uultor patriae ed non con ultor habendae RelligionA. ut canit Prudentius . nam a Sophi stis eircumuentus, de factus apostata, Christianos mirum in modum uexauit: a caede autem abstinens, alios exilio, penuria tu infamia punivit: plurimos blandit ijs dc muneribus auertit, no paucos metu minisci, terruit. Christianorum scholas elau sit: sophi starum, philoso illorum, aeris catorum aperuit: templa dicata Christo demolitus est, Iu-B daica Sc ethnica extruxit de ornauit. Aliquando sacrificans, litare no potuita quae si ta caii la, i a teli es Christianus inuentus e st: quo deprehenso, ὲ templo terrore aufugit. Id se puero accidisse, prolixe narrat Pr. Apoth.cotra Iudet os. Interficitur u i. Cal. tuli j in Perside,a milite transfuga. Iulus, pro Romano, ab Iulo Mneae filio. idem Sceph. Agnostat ut verum Deu, Errans tuli caecitas. Haec lectio in Aldino uera e st: in uulgatis legitur Iulaea, dc Iulia quorum neutrum uersus admittit. Iunc eum iunci in morem teres ac molle. Pr.Steph. rifices amni Iuncea pectora eslaniant. id est, castigata Sc tenera. Iupiter infernalis, pro Plutone. Pr. Sym.i. Hae ιnt delicie Iouis infimalis.

pro iurisiurandi. Iusticium, intermissio scuacuitas iurἰs, indicta propter insignem aliqua

acceptam calamitatem. Pr. Cath. Arcu iusticium triste tγrannicae.

iv sT IN A Patauina, Maximiniano imperante gladio feritur: cuius nune in urbe antiquissima, dc a temporibus Friderici Imp. Barbarostae fideli studiorum matre, templum magnificum extat.

t V S P US, Compilitentis martyri qui cum fratre Pastore in ludo sedens ILterario, abiectis tabulis ad martyrium properauit. Nomen eius tantum ponit Piudentius, Steph. hymno quarto. IV V E N c V s, presbyter Hii panus, generis sui ait D. Hieronymu, nobilissi ini: sed & genus de patria ignoratur. Euangelia libris quatuor, ueis bushexametris, Matthaeum Euai gelastam secutu pene ad uerbum transtulit.

575쪽

6 GEORGII FABRI cII de quibus in earmine Bucolico poeta Aretinus: - carmina uidi AHic bominis,pariters aquilae bovis ais leonis, Hispanum nostra modulantem uoce iuuencum. Vixit sub Constantino Magno, eo tempore quo Fundator securitatis aeternae dictus est, Maxentio & Licinio superatis: ad quod allusit idem iuuencus, cum eum nominat PAcEM sul SEcPLI. Opus suum edidit finitia bellis intestinis, circa annum Christic C c x x x r. ut Prosper annotauit. Lectione Iuuenci D. Hieronymus delectatus fuit, quia ante ipsum paucos alios poetas habuit. In Matthaeum ita scribit: Pulcherrime munerum sacramenta Iuvencus presbyter uno ue Isiculo comprehendit, dicens: Aurum, bus,m rctam regi b,Deo, homnis, Dona Trunt. - Prologus Iuvenci nescio qua temeritate aut negligentia operibus Ausonii antehac insertus fuit, cum ex Ioanne Tritemio potuisset error deprehendi. Lectionis diuersitatem in Iuuencum Basileae impressum, collegerat Theodorus Poel manus,ex editione, ni fallor, Rotomagens, aut ex manu scripto, quod cum ea editione consensiti id autem manuscriptum EBibliotheca Ganda uenis fuit Iecipis postea annotauit. I V UEN cvs Constantini imp. suorum temporum meminit: pontificis Siluestri mentionem omittit, quia eius nondum fuit regia in Imperio aut orbe Chri stiano potentia atq; au ctoritas.

mam erucis formatum, gemmis insignivit Constantinus. Pr Sym.3.cbri διε purpureum gemmanti textus ire auro Signabat labarum. Tale est, quod in aureis numismatis, Lusitanis & Galli cis: item in argenteis a nummis uncialibus Onolsbach ijs,ὸucum Brandeburgicorum, adhuc uidetur, aut certe aliquam eius resert similitudinem. Tale itidem est, quod insemunciali argenteo cernitur Friderici iri. Saxoniae Electoris,cum post Maximiliani regis mortem, uicem imperii teneret. De Labaro multa Cuspinianus, in Constantino Magno plura Panu inius in eodem, qui uersus Prudentianos citant & explicant. Labarum autem, modb totum uexillum est,modb uexilli insigne. Christi sut ait diuus Ambrosus) nomine sacratum. Labruscam uuis praeponere dicuntur, qui uilia consectantur, relinquunt praeclara. Sed . i. Lubrinum placidis quid adhuc praeponitis vllis, Neglectiss rosis saliuncam fumuis Labrusca est uitia agrestis,saliunca agrestis nardus.

Labyrinthus, aedificium flexuosum& perplexum, in errorem inducens,

pro erroris occasione sumitur. Prosp. c. Ing. - Drintho Fallitur,ambages dubiarum ingressa uiarum. Pr.Apoth. - Anceps luisrintha G error circumstexus agat. Lacaena, pro qua uis muliere impura, propter infamiam Lacaenaru: unde& hymenetos Lacedet monios Virgilius, pro parum fidelibus &castis posuit.

Pr. syna. . Iuppiter incest spurcavit Iube Lacaenas. Notissimae sunt reginae illae adulterae, Leda, Helena, Hermion tauia, mater, neptis: quae& familias,&patriam,& maritos perdiderunt. LAc TANTI US FIRMIANVS eodem, quo Iuvencus, uixit tempore: unus eloquentiae Ciceronianae,inter Christianos, pricipuus aemulator: qui praeter

576쪽

iM POETAs cIIRIs T. COMMENT. Trat praeter multa quae soluta oratione scripsit,& qu et passim in manibus habentur, uersus quoq; coposuit de Christi seruatoris cruciatu & nece,& de eius dem ab inferis excitatione item de Phoenice, quae adhuc leguntur. Scripsit

item itineralium uersu hexametro, quod Grqce εο oraret ιη appellauit: cuius

materia fuit, digressus ex Africa uth; Nicomediam Bithyniae. Hic sere ex D. Hieronymo Lilius. Fuit autem Arnobii discipulus,& Nicomediae rhetoricam docuit. ac penuria discipulorum,ob Gretcam scilicet ciuitatem, ad sciabendum se contulit. Hic in extrema senectute in Gallia magister Caesaria Crispi filii Constantini,fuit: qui postea a patre,ob suspicionem incestus, im

merito mi erit cllur.

L A cT A N T I us, sui seculi uir eloquentissimus, multorum nobilium &Crispi Imp. praeceptor: ad eb pauper icit, ut scribit Eusebius ut siepe etiam

rebus indiguerit necellarijs. Eius unicum carmen addidimus, de Christo, sua beneficia in genus humanum comemorante. Hodcepori con, quod scrip sit, ad nolira non peruenit tempora. Cum Lacte bibere, prouerbiale: pro eo quod est, moribus his aut illis ab infantia imbui. Pr. Sym.L-- Puerorum infantia primo Errorem eum lacte bibit. Laminae candentes imprimebantur capitibus Christianorum,inter caete

ra tormentorum genera. Pr. Steph. menta,carcer,ungula,

Stridensq: flammis lamina. Idem:Sarrago stixum torruisset puberem, Dira aut crepasset timularum impresio. Nunc eiusmodi laminae,ut audio, apud Hispanos pedibus sub ijciuntur. Lamnis pro laminis, imitatione Horati . Idem Sym. 3. v Si formam statuae lamna commisit abenis.

Lampas, λαι rinplendor. Alc. ad Sor. Sed uirtute ea rens languentem lampade Iimor Deserit.-

Lanam in picto scipione gestabant olim circulatores aut praestigiatores, qui suis fallacijs imponebant pueris & fatuis. Pr. Steph.

Ignosco fatuis haec tamen vulgaribus, Quos lana terret disi olori in stipite. Lanici es,lanae seu uelleris densitas. Tert. 2.Sed quia Ianicies renouata haec corpora uestit. Lancinare,est distrahere seu dilatare, quod fit particuIatim. Pr. Steph. ioe omne quidquid lancinamur, non dolet. Lancinatores gregum, sunt sacrificuli uictimarii, disseeantes corpora, ut Ianiones solent, dispertitis partibus & artubus . Ibid.m d maximorum lancinatores gregum Eu cerata carne crudos criminori Lapidatio,pro poena ipsa seu morte lapidum, ut Tertullianua uocat. Sed, Ench. Inter saxa rosa esli lapidatio Iraudi Hostibus-Laqueare, in laqueum coniicere. Iuuenc. t. ri te orte oculi dextra laqueauerit error. Laruae, sunt intemperiae, quales in tenebris imaginatione occurrunti unde Larualis. Arat. i. - Hostessa siensibia atros Proj ci ac nibulis larualibiti exuit artus. Latina uia, extra portam nominis eiusdem: in qua multa erant sepulchra. m. Sym l. - DIIS M AN IB vs ita Marmora secta lego,quscans Latina uerustos cuilost cineres.-

577쪽

vs GT ORGII FABRI cII Fuit aute freqnens & celebris,& prae caeteris tumulos multos habuit: quod L. etiam e Iuuenale & Ausonio.& multis inscriptionibus antiquis liquet. Latrones, antiquὶ milites & satellites tyrannorum. Pr. Steph.

- steterunt Acriter contra Iremtum latronum.

Lauacrum, media correpta, cuius ratio non extat. Prosp. Epig. Lxit. In quo per lauacrum fidei uirtute renata.

Laurea pro uictoria, signum pro re signata. Pr. Steph. Tu duas simul parasti laureas. Laurentina, Romuli & Remi nutrix, pastoris uxor, honore diuino a Romanis culta. E' quaestu autem meretricio, ut & Flora,ad coelum sibi gradum

fecit. Prudentius Sym. .

LAURENTlUS, natione Hi sipanus, Sixti Romani episcopi archidiaco. nus, te cudo Decij cosulatu, Valeriano urbis praefecto procurate,imponitur

- craticular dc in ea alsatur: uictor cruciatuum, tyranni, mortis. Pr. Steph.hymno a. D. Laurentii templum unum est ex amplita. iuxta quod crypta Vera-nia,extra portam Esquilinam. Lectus igneus, tormenti genus a Decio excogitatu: in eo dentes seu aculei serrati,n sal lubstratus fuit: desupera ruina fluxit. tali impositus Cucufatus, dc Vincentius. Pr.Steph. hynino quarto & quinto. Ledam compressam a Ioue specie cygni, notissima sabula est: quam aliquoties attingit Prudentius. Isocrates Nemesin ait fuisse: led Lactan tius dubitationem hanc tollit, cum ait, Ledam post mortem nomen Nemesis accepi IIe.

De monte uultum detulit.

Legirupa, penultima correpta. Idem Ham. Legirupis quassantia uiribus orbent. Leguli auri, qui aurum legui, uel in montibus, uel in fluminibus. Paulin.

Nic. allidos auri legulos in aurum Vertis.

Legulos aute auri uocat Dacos, qui id sortasse in Danubi harenis lauarunt, aut effoderunt e Carpathis montibus. Vide Daci. Lenibus, paruum&uelox nauigium: eius diminutiuu, lembulus. Idem S teph. Levis vectam tetribulo Amplam per aequor eustras. LEONTlus patria Aquitanicus, stemmate nobilissimus suit, honorib. ιn Re p. functus, tandem episcopus Burdegalensis creatur. Uxor eius Placidina ex Arcadij Imperatoris posteritate genita: cum maritus factus esset episcopus, ipsa quoq; uelamen lumpsit. Munus suum magnifice gubernavit. templa uetuitate aut ignibus consumpta instaurauit & renouauit: angulta ampliauit&ornauit noua etiam aliqua extruxit,&auxit donarijs. Extat de eo hymnus Fortunati, in quo caritatem populi erga ipsum dei cribit, & honesti, rationibus ad sedem episcopalem alcendendum docet. Lepra, uel a squamis nomen habet,quia scabra est. Iuvenci 2. Lum n tes cutitur squamoso corpore t pra. uel a colore, quia praeter solitum alba est, cute inii; mutat sc deprimit. Sedul. 3. Lepro us posccbat opem .uariosq; per artus Plus candore misere. Dicitur etiam a s militudine leonum & elephantorum ir,Pco Prec ma uias. Vnde Fortui b. i.

578쪽

IM POETA I CHRIST. COMMENT. sine leprae maculas melicata per oscula purgans, Pacis ab amplexu morbiti cara tulit. Sedui. 3. scite describit: Hunc procul ut uidere decem, maculosa gerentes Leprosii portenta uiri tuos corpore foedo D color obscoenis turpabat poena liguris. Lethaeum, quod obliuionem inducit. Pr.Cath.

- serpit per omne corpus Lethaea vis. Lethum, pro morte,ἀπὸ - λώσr,quia mortuoru citb extinguitur memoria secundum illud Psalmi 3i.Obliuioni datus sum,quasi mortuus. Inde lethalis, lethi sec&alia ab eodem deducta, eum aspiratione scripsimus. Levita, uel Levites, minister pontificis, flamen Roma uis, diaconus Graecis: a Levi, Iacobi patriarchae tertio filio. Arat. i. Iura ministerijsacris altaribus apti, In septem siccuere uiros, quos undis lectos

Levitas uocitare placet.

Hune autem locum uulgb contaminatum, e Beda purgauimus m. Step h. Hic primus e septem uiris Qui stant ad aram proximi Levita subsimis. - Idem: Vincentius Leuitu de tribu sacra Minister aliaris Dei,

Septem e columnis lacteis. Dre p. hymn. . - Sacro Leuite sanguine creti. Leuis, pro intonso, prima longa: ut, leue os, apud Tibullum. Leue onus. pro non molesto. Sedul. s. cuius onus leue est,cuius iuga ferre suave est Libanus, mons Syriae altissimus, nomen habens a niuium candore, quibus in summo frequenter est obrutus. Cedrum fert arborem, quae nusquam alibi procerior. In uarijs locis hic mons uaria nomina habet. Sedul.3. - Et tunqum Libana cedrus Multiplicandus adest.

Libri Biblici, qui carmine scripti sunt, recensentur ab Aratore in Praes tione ad Vigilium: Hctrica uis sacris non est incogetita libris Psalterium brici compo uere pedes,

Hexametris constare modis,m origine linguar. cantica,Hieremiam Iob quos dicta'ant. Item a Drepanio, in epistola ad Moduinum: Iob privi heroo sua carmine bella retexit,

Divina Dauli personat inebra. Quid loquar instigri tumidam Solomona cothurno, Qui thalamos christi psallit er Ecclesiae D. Hieronymus Praefatione in Eusebium: Quid psalterio canorius' quod in morem nostri Flacci, & Graeci Pindari, nunc iambo currit, nunc Alcaico personat, nunc Sapphico tumet, nunc semipede ingreditur. Quid Deuteronomii, quid Esaiae cantico pulchrius' quid Solomone grauius φquid persectius Iobi quae omnia hexametris & penta metris uertibus sui

Iosephus & Origenes scribunt in apud suos composita decurrim t. Idem Praefatione in librum Iob: Hexametri sinquit) uersus lunt dactylo spondeo curreteaidc propter linguae idioma,crebio recipientes δύ alios pedes,

579쪽

eo Gro RGII TABRI e Irnon earunde syllabaru. sed eorundem temporum. interdu quoq; rhythmua Lips dulcia&tinnulla: Ditur numeris pedum solutis: quod metrici magis, quam simplex lector intelligunt. Quod si cui uidetur incredulum, metra

scilicet esse apud Ebiae γs,lc in morem nostri Flacci, Graeciq; Pindari,& Aleaei, Sc Sapphiis, uel Pi alterium, uel Lamentationes Hieremiae, uel omnia ferme Scripturarum cantica compraehendi legat Philonem, losephum, Origenem, Caelari ensem Eusebium,& eorum testimonio me uerum dicere coprobabit. lia D. Hieronymus. In hoc autem loco qui comemorati non sunt, eos recensui supra in Plaetatione ad Alexandrum Ducem Saxoniae. Libycae pelles, ut nunc Livonum & Villapporum, pro preciosis. Help. de Christo: Peilibus aut Litacu redimens.- Libya autem ferarum multarum ferax habetur, quarum aliquas Strabo lib. 17 commemorat. Limare,lima polire, ulti levigare. Pr. Ham. - compede dura Nestitur, Cr pedibus seruitia uincula limat. Idem Cath. Quod limat egram pectorum rubiginem. Limari e limo trahi atq; componi. Draconi. Hex. - Virtute Dei limatur in artus. Vt dominator eat.- Ibid. Limauit per membra virum de puluere factum.

Liquabile,quod facile liquitur. Pr. Ham. -- solidata metallo Diruuit Iragili, saxumq; liquabile facta. Liquor laeticiae,pro uino. Iuu en c. r.cernis laticis iam dorcise Iiquorem.

Simili modo laeticiae dator, uerbo Virgili , dici Christus poteti, aquam in

uinum mutans apud hospitem Canaeum. Litamen,pro litatione. Pr. Ham .cuius litamen orde Cr terram sapit. 1

Liui dare,liuidum facere. Paulin.Cyth. Decoctia humor sobrijs laboribus

Pallore uultum liuidet.

Locustae, quibus in deserta Iordanis ripa uescebatur Ioannes baptista. Pr. Cath. Paraum locustis Cr fauorum agrestium Liquore pastum corpori actus dare. Locustis in uictu usi sunt Libyes,ut est apud Dioscoridem: Parthi,ut apud Plinium: Aethiopes, ut apud Strabonem: Iudaei, ut apud Mosen. alij populi Orientales, ut apud D. Hieronymum. Qui cancros interpretantur,abiectas in litore, auctorem non habent: qui Hispa-panorum putant es e ragustas, id nondum probarunt. Locutuleias appellat ranas Alc. s. - suis homines amittere tu is sueta ocutuleis frendet buccumbere ranis. Logi, in bonam partem. Paulin.Cyth. Denss paucos de tuis scriptis logos. Loquela, pro sermone. Pr. Steph. - serit loquelara

Quae cunctos tremefecit audientes.

Loti&uncti dicebantur Christiani, per contumeliam, propter baptismu,& catechumenos,qui oleo tingebantur. Vnde exclamatio ustata fuit, luliani Imp. orta temporibus, qua in templis per praeconem utebantur: Lo TusPRO cvL ABSIT, ET UNCTUS. quales illae apud Graecos, μιήr,ti ἁ λι- vor. Item, tuae ενι sis 1 c Christiano aute aliquo praesente, Ethnici litare in

sacrifici js non potuerunt. De qua re his uerbis scribit Lactantius, lib . de vera sapientia, cap. 27. Cum dijs, inquit, suis immolant, si assiliat aliquis signatam

580쪽

signatam frontem gerens, sacra nullo modo litam, Nec restonsa potest coquitus reddere uates. Et haec saepe eausa praecipua iusticiam persequendi malis regibus fuit. Cum enim quidam ministrorum nostris sacrificantibus Dominis assisterent, imposito frontibus signo, deos illorum fugauerunt, ne possent in uisceribus hostiarum sutura depingere. Ita ille.

Lubricare, in incerto constituere..Pr. Psych. Lubricat incertus dubia sub imagine ut M. Iten , Lubricum facere. Idem Steph. Nunc precidi ruit per marmora. lubriculis ellatim

Lucifluus, luce manans, clarus. Iuuenc. 3.

Ast ubi luctuum sol reddet tertius ortum. Idem . - Gens omnis habebunstem lucifluo sanctae remane salutis. Drep. Plal. 22. LucifluusA calix pleno me proluit haustu. Lumina, pro oculis, poetis omnibus familiaris D. Augustinus

in Ioanne, ait usitata tui I se apud ueteres iuratione: Sic uiuant lumina mea. Luna, sphaera menstrualis dicitur, quia tempore menstruo suum cursum absoluit. Pr. Steph. Cudet rotati solis in terram globus, Sphaeram ruina menstrualem destruet. Lunaticum morbum,eorum qui cursum lunt patiuntur,ut Apuleius, ita describit lib. i. Iuvencus: Et time cursus imitata insania mentis. Idem 3.

Nam rursus lune natum rabi daemon is arte Torquet.-Tali morbo qui amiguntur, appellantur: quos no recte sideratos dixeris, cum ille morbus mentem occupet, hic tantum corpus,aut certa corporis partem inuadat.

Luperci, Panis sacerdotes, nudi per urbem cursitabant, eum uirgis & scuticis latet lentes & pulsantes puellas obuias, qua pulsatione sce cundae fieri credebantur. Hoc etiam a senatoribus factitatu, de Antonio Triumuiro notum est: & ipsis senatoribus loco summae turpitudinis obiicit Prudentius, Steph. Ipsa Crbenatus lumina Quoniam Luperct aut Flamines. Ibi d. massia turpis pompa, empe ignobiles vos esse monstrat,cum Luperci culmulas Idem, Lupercales illas fetulas, nudosq; iuuencu discursus exagitat Sym. 2. Legimus & in Alsi salica historia,Franciscum nudum per suam patriam religionis causa cursiauisse. L V P E Rc U S, Caesaraugustanus martyr.Pr.steph.hymno quarto. Lustrum, ex lententia Varronis, est tempus annorum quinq;. Interdum uno lustro nominato, alterius initium intelligitur. Vt bellum Troianum, bilustre Ouidio: quod durauit supra annos decem, menses sex,& dies duodecim. Fort. hymn. Lustrasta qui iam peracta tempus implens corporis. Iri teli iguntur, supra lustra sex, hoc est,annos sit pra triginta, tres adhue anni atq; dimidius. nam anno aetatis quarto & trigesimo Christus passi is est. Alij lustrum idem uolunt esse, quod Olympias, quae fuit annorum quatuor. Haec diuersitas in auctoribus non animaduersa, facile inducit in errorem. Animaduerti aute potest non difficultermam plerunq;, cum de rebus Gr-corum loquuntur Latini, utuntur lustro pro Olympiade.

Lychnus,λι χν/r,lucerna, candelabrum,dcfax ipsa. Alc. ad Sor. Incenses bovuos nequiquam Iustulit. - Sedul. . - nodis nec sub tur ardens Man s.

M Lydii

SEARCH

MENU NAVIGATION