장음표시 사용
4쪽
In quibus nova& perspicua methodo, &tota ipsorum Triangulo
rum doci rina explicatur. Ad Senatum Populumque Middelburgensem,
6쪽
D FERO vobis amplissimi Viri, libros, quos de Tm
angulorum Geometria quos primis in urbe ve
stra concepi, post Goeta scripsi, & perscripsi; nunc Vero, quanta a me fide potuit, &diligentia recognovi. Sed quod scriptores fert omnes in
7쪽
consueverunt, ut & lucubrationum se rum rationem, & dedicationis causas ex
ponant ; id mihi potissimum faciundum
duxi. Iam nunc enim mihi illos audire videor qui me & imprudentiae , & temeritatis accusent. Imprudentiae quidem, quod eam Geometriae partem explicandam susceperim, in cujus demonstratione feliciter laborarunt non pauci ex pris cis Mathematicis; & quam nostro etiam seculo multi magnique viri scriptis suis illustrarunt: temeritatis vero, quod primum hunc , rudemque ingenii mei foe- tum , Amplitudini vestrae offerre ausus sim. Sed facilis erit utriusque criminis dilutio, apud eos, qui rem ipsam aestimare,& caecos animi affectus interea dum ipsis respondero) deponere voluerint.
Quod ad primum, hoc sancte assimo,
non eo animo laborem hunc nobis fusi Ceptum esse, ut eorum monumenta qui
8쪽
ante nos scripserunt, & immortalitati consecrata sunt, aut improbemus, aut Emanibus studiosorum abducamus : Veneramur enim, & suspicimus omnes , qui in hoc scribendi genere versati sunt; imo aliorum scriptis non mediocriter adjutos esse ingenui fatemur:Ingenui enim est ut
inquit ille) fateri a quo proseceris. Sed
quia plaerique ita scripsere, ut doctiori bus tantum scripsisse videantur ι & fusiusquam ut eXiguo tempore perlegi possint: non inanem Operam positurum me puta-vijsi rudiores instituendos deligerem, &compendio do Riores juvarem. Feci igitur quantum potui ; nihil ad ostentationem, nihil invidiae causa: hic unus mihi scopus propositus ut multis prodessem. Quod spero me assequutum esse : etsi enim de utilitate operis, laborisque mei,
alios; non me verba facere oporteat: hu-
9쪽
Lector Philomathes M animum intenderit) quam ego verbis verecunde sponde
Caeterum quod in nomine vestro,hanc meam lucubrationem lucem adspicere voluerim; nemo temeritati tribuat: nam
ut hoc facerem, multae mihi gravesque causae fuerunt. Prima , quod illiberabilis& ingrati animi esse judicabam, hoc mci ingenii foetu in vestra urbe primum mato , Amplitud. V. t an quam seminis vestri proventu maligne spoliare. Altera, quod si labor hic noster literariae Reipublicae utilis futurus esset, sub vestro nomine longe gratissimum futurum put bam. Nam ut Amplitud. V. gloriosum
est; ita studiis cumprimis utile,tantos Viis ros Mathematicarum artium patronOSese. Postremo vestra illa in bonos hum nitas, & maximε eos, quos aliquod doctrinae nomen commendat aut literarum,
10쪽
impulit me, ut vicissim ego hoc gratitudinis ossicio meam erga VOS Volunt tem fidemque testarer. Quapropter cum tot tantaeque mihi caula munusculi mei Amplitud. vestrae offerendi fuerint ; ut pro vestra summa sequitate benignε accipiatis,& certissimum meae erga vos uni versos & singulos ψbservantiae αγ inomio, esse statuatis, obnixε rogo: Ita enim Iaboris operaeque meae uberrimum fructum percepisse videbor. Valete Amplisismi & Magnifici Viri. Goesse, III K lend April. Anno Christi cIo II XCI.