장음표시 사용
4쪽
6쪽
IN DUOS TOMOS DISTRIBUTA .. ZORVM VNVS
tum Graecos, tum Latinos complectitur;
subiunctis vetustissimis eorumdem Canonum Collevioribus LatinistALTER VERO
INSIGNIORES iv RIS CANONICI VETERIS
Colle. hores Graecos extrahet.
Ex antiquis Codicibus MSS. Bibliothecae CHRISTOPHORI IVsTELLI. HORvM MAIOR PARI NvNC PRIMUM IN LUCEM PRODIT,
Cum versionibus Latinis, Praefationibus , Notis, Se Indicibus huic editioni necessariis. Opera re studio Guxi ELMI VOELLI Theologi ae Sorij Sorbonici, Et HENRICI IusTELLI, CHRISTOPHORI F.
Apud LvDOVIcVM BILLAINE, in maiori Aula Palatij, ad insigne Magni Caesaris, de Sancti Augustini.
8쪽
N TEOR v M sane biennium est, CHR IsTI A NE LECTOR , ex quo ad hoc opus , quod
nunc tibi tandem repraesentamus, typis excudendum animum appulimus et tantundem e
nim temporis postulabar, ut omnibus numeris absolutum in lucem ederetur. Si quidem probe norunt eruditi quantum laboris & vi giliarum in eiusmodi veteribus libris , vel conquirendis , vel eruendis , vel castigandis, vel transferendis impendendum sit. Ex literario Christophori Iustelli penu, totum ferὸ depromptum est, qui vi erat antiquitatis Canonicae studiosissimus, eam quam nactus nierat spartam pro virili plurimum exornauit, & dum vixit , siue in edendis, siue in colligendis veterum Canonum libris sedu
lam operam nauauit. Cum enim a multis acciperemus tres Canonum
Codices , qui olim a Iust ello editi fuerant, propter raritatem exemplarium ab omnibus eruditis vehementer exoptari, existimavimus reipub. literariae nos operae pretium facturos , si Codices illi quos ipse Iustellus secundis curis emendauerat,&auctiores reddiderat, iterum typis mandarentur, unaque cum eis, quinque praecipui Iuris Canonici veteris Collectores Graeci, quos ille paratos habebat, sed morte praeuentus publici iuris facere non potuit, ederentur. Et ne quid huic operi' deesset, quod antiquitatis Canonicae studiosi desiderare possent, consilio & hortatu amicorum, nonnullas eiusdem argumenti veterum Auctorum elucubrationes, quae ad complementum operis necessariae videbantur, adiunximus, omniaque in Unum corpus compegimus. Quoniam vero omnes illi Codices & Collectiones Canonum ius ilia lud tantum vetus spectant, quod potissimum in Codice Ecclesiae uniuersae continetur,quo etiam Ecclesia Catholica primis septem Ecclesiae saeculis tum in Conciliis, tum in iudiciis Ecclesiasticis usa est; nihil autem eorum complectuntur, quae ad ius nouum attinent, quod quidem
veteri successit circa an. Christi h6. & paulatim inualuit in occiden.
9쪽
tis partes , publicata scilicet noua Isidori Mercatoris Collectione, a Rieulpho Archiepiscopo Moguntino, ex Hispaniis in Gallias aduecta , quae priscorum Pontificum Rom. a Clemente ad Siticium epistolas continebat, & demum posteriorum Pontificum decretalibus epistolis accreuit : integrum ipsum opus non abs re Bibliothecat Iuris Canonici veteris titulo inscribendum censuimus. Totum opus, quod in nimiam magnitudinem crevisset, in duos sumus partiti tomos. In priorem coniecimus tres Canonum Codices iam ante a Iustello editos, scilicet Ecclesiae uniuersae, Romanae, & Africanae; antiquiora Romanorum Pontificum decreta ; priscam item LM tinam Canonum editionem nondum editam ; tres denique vetustis. simos Latinorum , qui via & ratione Canones eosdem collegerunt, Martinum scilicet Bracarensem , Fulgentium Ferrandum & Cresco nium Episcopum Africanum. Posteriori tomo conclusimus omnes Iuris Canonici veteris Coi Iectores Graecos, Ioan. Antiochenum, Alexium Aristinum, Simeonem Magistrum de Logothetam , Arsenium Monachum, Photium Patriarcham, & Theodorum Balsamonem. In quibus omnibus edendis hanc adhibuimus operam, ut ea quae iam edita fuerant emendatissime cuderentur, collatis prius exemplaribus optimae notae iam editis, aut Codicibus manu exaratis. Quae autem nunc primum in lucem proferuntur, curauimus ut quam simillima forent manu scriptis libris ex quibus eruuntur, notatis ad marginem variis aliorum Codicum lectionibus , aut amanuensis hallucinationibus rvel, si quid in illis emendandum aut illustrandum esset, obseruationibus nonnullis eidem margini appositis. Tum denique, ut hoc operis omnibus usui esse posset, Graecis Latinam perpetuo versionem, siue veterem, siue nouam, Graeco textui quoad fieri potuit consonam
de respondentem e regione adiecimus.
In fronte totius Bibliothecae posuimus Codicem Ecclesiae Universae , ut omnium antiquissimum S: praestantis limum , quippe qui caeteris aliis collectionibus materiam suppeditavit. Colletius autem flait paullo post Concilium Constantinopolit. I. sub Theodosio Magno, a Stephano quodam Ephesino Episcopo , ut praeferebat olim vetus Bibliothecae Palatinae Codex, quem vidit Iustellus, ut refert illustrissimus Petrus de Marca Archiepiscopus Tolosanus. Perierat illius Codicis
memoria, edito post Synodum Trullanam a Graecis Ecclesiae Orientalis Codice, sed eum in lucem reuocauit ac restituit Iustellus, Canonibusque Conciliorum Ephesin i , & Chalcedonensis locupletavit ;continebat enim cum primum editus est, Canones tantum Concilij
Nicaeni, quinque topicorum Ancyrani, Neocaesariensis, Gangrensis, Antiocheni , Laodicensis , tum etiam Constantinopolitani primi, nec ultra progrediebatur. Vnde hic mirari subit, illustrissimum olim virum summa dignitate , & multiplici doctrina clarum non satis animaduertisse descrentiam , quae inter utrumque illum Codicem intercedit,
10쪽
dum a Codice Ecclesiae Orientalis argumentum ducit , ut malae fidei Iustellum arguat , quod in Codicem Ecclesiae Universis Sat
dicenses Canones non admiserit. Sed cum certissimum sit, ut omnes eruditi norunt , Codicem Ecclesiae Universa: non debere coniundi cum eo , qui nunc Orientalis Ecclesiae Codex dicitur . qui a Ioanne Tilio editus est primum Lutetiae an. is o. ex MS. Codice Ecclesiae Pictaviensis, illius summi viri tota argumentationis strues corruat necesse est, cum falso innitatur fundamento. Et certe non erat cur in Iustello genuinum infringeret ob Canones Sardi censes; cum inter emunctae naris Viros compertissimumst, Synodi Sardicensis Canones in illo primario Ecclesiae Codice non extitisse. Huius assertionis testis idoneus est Dionysius Exiguus, qui Codicem Graecum versione n uadonauit, dum in praefatione ad Stephanum Episcopum ait, in Chalcedonensis Concilij decretis finem esse Graecorum Canonum , quibus se subiicere Sardicensis & Africani Concilij decreta , quae Latine sunt edita , declarat. Ex quibus verbis colligimus Synodum Sardicensem , a Graecis inter Orientales Synodos non fuisso relatam , quippe cuius Canones non Graece sed Latine primum editi fuissent. Sed a lia eaque potissima extitit ratio , cur statim ab initio illius Synodi Canones ab Orientalibus Ecclesiis non fuerint admissi; nimirum ob Canoncs de appellationibus ad Romanam Sedem , qui e diametro Canonibus Antiochenis aduersabantur, quos Episcopi Orientales ediderant, qui appellationes extra dioecesim grauiter & iniquo animo ferebant: quemadmodum & Africani Patres , qui eamdem ob causam Sardicenses Canones neglexerunt, nec appellationes transmarinas lubenter admittebant, quippe qui eadem qua Orientales praerogatiua se tuebantur, ut ex variis Codicis Ecclesiae Africanae Canonibus palam est. Neque etiam te mouere debet, ERvDITE LECTOR, quod vir doctis simus , & de antiquitate canonica bene meritus, Codicem illum perstringat, dum ait a Iustello decorari titulo speciosb , & nimis gene- auis rati Codicis Ecclesiae Universae ; rationes enim quas ad id astruendum assumit, adeo leues sunt, ut per se facile dissoluantur. Non enim necesse est, ut illa Collectio Codicis uniuersiae Ecclesi. ae titulo gaudeat, ut omnes Conciliorum Canones a singulis Ecclesiis receptos & editos complcctatur; sed sufficere videtur, quod primis Ecclesiae temporibus quibus editus fuit hic Codex , illo solo , nec alio uteretur Ecclesia uniuersalis in disceptandis de disciplina controuersiis, quemadmodum a Concilio Chalcedonensi factum legimus. Codicem Ecclesiae uniuersae sequitur Codex Canonum Ecclesiasticorum Dionysij Exigui , quem iam ediderat Iustellus ex cleganti&antiquissimo septingentorum circiter annorum manuscripto libro. Constatus est autem ex iisdem Canonibus, quibus praecedens Eccle-sae uniuersae Codex Graecus usque ad Constantinop . Concilium I.
ex quo tres tantum Canones refert, ut frant in Graeca auctoritate,
quibus addidit xxvii. tantum Concili j Chalcedonensis Canones t po-