Rerum ab Henrici Borbonii Franciae protoprincipis majoribus gestarum, epitome. Eiusdemque Henrici genealogiae explicatio, a diuo Ludouico per Borbonios, atque ab Imbaldo Trimollio ad utrumque dicti Henrici parentem repetitae Ioseph Texera

발행: 1598년

분량: 309페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

mitis patrui filia in uxore ducta; Ludovicum Condarum Princiapem; Mariam Francisci Clivensis Niversii Ducis primi conjugem, cujus filiae duae extat, Principissae

Serenissimae,una Niversii Ducisse, Ludovici Gonragae vidua; autera vidua etiam Henrici a Lotharingia GuysiaeDucis:Catharinam Suessionu Abbatissam,propter maximam animae sanctimoniam, pietatem, ac misericordia, affabilitatemque summo omniudolore mortuam in aedibus Guysiae mense Maio,anno IS94. Magdalenam Abbatissam Sa Crucis Pictaviensis; Renatam Abbatissam de Chelles: Et Leonoram dignissimam Abbatissam Frontisvallis,&Prioram meritissimam Pruliani Sanctimonialiu monasterii ordinis fratru Praedicatorii apud Tolosanos, Principissam re, ligiosissimam erga pauperes liberalissimam, castissimam atque re-

102쪽

MUrum gestarum Ξ, fame. 9 formatissimam,studiosorum munificentissimam ac benignissima

nutricem, quae nunc vivit,ejusq; vitam conservet Deus Optimus Maximus ad annos multos,&Relices. Anno Iso9. Rege Ludovicum Ιχ. qui successerat Carolo 8. o mortuo anno 1497. Aprilis T.

Ambasii, in Italiam proficiscentem Carolus sectatur:atque inter Cassan Pandin, in pugna Guia- radata dicta contra Venetos fortibter dimicans animi sui fortitudinem,cordis audaciam, su que juventutis specimen primo ostendit. Anno vero IsI4. Octobris9. Ludovico e vita sublato successit Franciscus Valesius, Ingolismae Dux, qui postquam anno sequeti 2s. Ianuarii Rhemis fuit unctus, Parisios reversiis Carolum Vindocini Ducem primum creaVit, ejusdem ducatui Paris titulum perpetuo adluxit, ipsumque C rolum Gubernatore civitatis Pa-

103쪽

risiensis, ac etiam Insulae Franciae Pro regem instituit. Ipsom et Meodem tempore, Rex Carolum Alinconii Ducem, cui matrimonii vinculo copulata erat Margareta eiusdem Regis soror, Franciae Sanguinis Principem prirnu declaravit, concedens ei omnes praerogativas, gratias, libertates,& privilegia, quibus frui solet primi Principes Sanguinis in Fran-cia: Scilicet eorum domestici, comen sales, officiales, famuli, Miservi iisdem fruuntur priuilegiis, exemptionibus, praerogativis, libertatibus & honoribus, quibus de Regum frui solent: ubiprimum

civitates regni ingrediuntur, indulgere incarceratis , esisque ad libertate redigere: atque in uniuscujusque opificii arte unicum magistrum instituere. Hoc item sciendum est, hodierna die apud Francos, in nominandis primis regni post Regem haeredi bus,t

104쪽

M .H inge rum Epit me. Io Iem morem aut ordinem observari: Videlicet si primus haeres, post Regem, est R egis filius,Delphinus dicitur. Si vero frater, Meus Dominus, vulgo Monsi M. Si autem nec filius, neque fiater, Monsileur te Prince Gallice nomia natur. Hoc est Meus Dominus Princeps, absque aliquo additamento,Vel cauda ulla, ut ipsi Fraci loquuntur. Sicque Henricum Borbonium, de quo agimus, comuniter vocamus. Et initis,quae in Partamentis Latine aguntur, Franciae Protoprinceps appellatur. Haec in gratiam externorum

scripsimus. Si quis de hac re,& de privilegiis, praerogatiVis, exemptionibus, sive de aliis primi Sanguinis Franciae Principis,Principumq; dignitatibus videro plura

desiderat,Ioannem Tilletu Αmanuensem, & Bernardu Girardu, Dominu de Haillan, caeterosque Fraciae historicos accurate legat.

105쪽

xor m ab Hosicirrator cipi Carolus Regem in Italiam cotra Mediolanenses copias ducentem cum Francisco fratre Comite F

ni Divi Pauli insequitur. Vbi in pugna prope Mediolanu ad Marignan cotra Helvetios strenuisse sime pugnans maximo vitae amittendae , sive ab hostibus capiendi discrimini sese exposuit, proprio

equo tribus lanceae ictibus confossio. Acriter utrinque pugnata est. Biduo conflictuinito,& reintegrato,auxiliate tandem Carolo& Francisco fratre cum reliquis. Borboniis, victoria Regi cessit. Rex autem domum reversus anno III 8. Francisco Comiti Fani Divi Pauli, Caroli fratri,concessa gubernatione civitatis Parisie- si acetia regimine Insulae Franciae, additis territorio Suessionu, 3 h. & Valesioru, ac praefecturis Sylvanectensi,Meliodunensi, & Ve- romanduensi, dictum Carolum Proregem fecit provinciae Pica

106쪽

diar. Quam a Caroli s. Imperatoris, & Anglorum incursibus,nonnullis hostium castellis, S oppidis captis aliisque dirutis, cu gloria summa tutatus est ab anno supradicto usq; ad eu Isia . quo Rex fatali fortuna ac instetici praelio, dum fortiter pugnaret,a Cςsarianis capitur. Quam rem populus Gallicus aegerrime ferens, simulque de Luciovica Regis matre regni Gubernatrice pestime satisfatius, Carolum precatur, ut totius regni clavum & curam in se susciperet. Carolus tame cum essec Princeps mitis, fidelis sapiens,religiosus & providus, non solum oblata repudiavit: sed etia ipsum populum monuit, ut disceret fidem erga Regem conservare, dc ejusdem Regis volutati obedire. Ne vero populus infrenesim imcideret, ac tumultuaretur,CarΟ-

Ius Cu eo paciscitur. Ita populi ira ac insania sedata, protinus Lug-

107쪽

io Rerum-Henrici Pret, inriseudunu pergit, ubi regni Conventus agebantur. Ibique non modi, a regni proceribus ; verum etiam ab ipsamet regni Gubernatrice Gallici Concilii pr ses primarius declaratur. Omnia itaque cum regni & Regis magno commodo ad Caroli nutu per tota Galliam fiebant. Carolus igitur bello inter ipsiim Regem &dictu Impe

ratorem iterum reintegrato,sum

ma sollicitudine & maxima diligetia, incredibilique fortitudine Picardiam ab Imperialibus defendit. Demum Ambiani febre

correptus moritur anno IIJ T.

De Ludomico Borbonio Principe Condaeo , ordine IO. in

Arbore. UDOVICvs Caroli Borbonii &Franciscat Alincontesis filius loco septimo natus, Co-

108쪽

rem duxit Leonoram Rhiensem, Comitissam de Roussy, quae peperit Heri cum successorem , Fracis cum Contii Principem, virum affabilem , benignum, pium S Christianissimum, Augusti spiritus, animique intrepidi: qui m trimonii vinculo suscepit Ioannam de Coaesines Ludovici Baronis de Luce,& Anna: de Pisleu filiam, viduam Comitis de Montasia in Pedemontanis: cui pepererat Vrbanam Baroni de laChastra nuptam, sine prole mortuam, & Annam caesi bem invi vis agentem : Carolum & Ludo vicum geminos, hic obiit in puerperio, ille vixit usque ad annuI394. quo Mense Iulio Parisiis in. aedibus divi Germani Pratensis corporis ergastulo liberatur,cum esset Cardinalis de Archiepiscopus Rothomagensis, dicti sancti Germani Abbas, fuitque Prin-E V

109쪽

,ος Remn ab Renrici Protoprincipis ceps munificentissimus , virtute eximia,animi modestia, gravit te, ingenii acumine, & eruditionis praestantia, literatorum omnium maximus fautor, ut qui literarum erat studiosus, tanta insuper mansuetudine, SI clementia, ut nemo unquam ab eo tristis

discesserit: quocirca non alio aΩfectu perpetuo lugebit eum unia versa Gallia, quam si communis omnium , Ecclesiasticorum ac Regularium praesertim , parens. interiisset. Peperit etiam Leonora Catharinam, & Margaretam, quas ante maturitatem mors ra-

Puit. Secundis vero nuptiis duxit Ludovicus Franciscam Aureliae nensem Leonoris LogavillaeD Cis sororem, ex qua suscepit CarolumSuessionum Comitem,qui licet inter superstites fratres minimus natu sit, non tamen in eo minus virtutum Clarissimarum,ac etiam multiplicium dotum

110쪽

Maserum g rum E io, specimen omnes experti sunt: Ludovicum &Benjaminum,aimbos e vivis sublatos. Ludovicus igitur Princeps animi invicti,bello strenuus, occubuit in praelio Bassacacensi ΣL Martii anni 1169. Illius mortem hoc praesagium amtecessit, quod quamvis non sit ex

eorum numero quae de coelo co- tingere solent. tame cum animorum motus magnam post ipsum coelum in rebus humanis potestatem habeant: non erit inutile si illam historiam hic obiter inseramus. Quatriduu ante hujus Principis mortem, in Episcopali Santonu civitate ita c5tigit,ut omnes omnium ordinum pueri SI adolescentes a 9.& Io. anno usque ad II. 2 o. 8c 22. circiter convenerint. sibi suo nutu duos delegerint ar orum praefectos,pro quibus ab utraque parte usque ad

mortem decertaret. Eorum unus

fuit ipse Princeps Condaeus , 'ab

SEARCH

MENU NAVIGATION