Rerum ab Henrici Borbonii Franciae protoprincipis majoribus gestarum, epitome. Eiusdemque Henrici genealogiae explicatio, a diuo Ludouico per Borbonios, atque ab Imbaldo Trimollio ad utrumque dicti Henrici parentem repetitae Ioseph Texera

발행: 1598년

분량: 309페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

28 Rerum ab Henrici Protoprincipum ltis,&c. Anno Ir 13. Parisiis a Roberto de Sorbona Collegium in stituitur de fundatur, cui Sorbonae nomen a fundatore inditum

fuit. Itaque Hospitalibus multis ac Monasteriis quamplurimis, δίlocis piis de novo aedificatis, S aedificatis instauratis Ludovicus celebre illud & memorabile foedus cu Angliae Rege Henrico -ptaesente frequetissimo utrinque

nobilium conventu percussit anno I 269. Ita ut Normani, Caenomani, Andes, Turones, & Picto nes Gallo cesserint cum maiorCAquitaniae parte. Anglus vero magnam vim pecunis haberet,& tractu illum Aquitaniae, qui tres Seneschallias continebat, Burdigalensem, Lanensem vulgo Lamianes ) & Baetatensem cum proVinciis Santonum, Lemo Vicum, In-

golismorum, Petrogotioru quae in Galliae Celsicae description cicontinentur sub titulo ducatus,

32쪽

quem Guyennam dixit, ipseque Henricus Guycnae Dux fuit primus. De quibus Anglus Gallo jus

clietelare deberet,ac superiorem agnosceret, abdicens jus Omne, quod in Galliae regno sibi vendicare posset. Lectorem h1c monitum velim , in hoc foedere non actum esὰ de jure & haereditate regni Franciae: Qilaestio enim ista inter Anglos& Fran. obVenit regnantibus in Anglia Eduardo 3.&in Gallia Philippo Valesio; hic Sancti Ludbvic ille dicti Henrbci pronepos. Sed de jure ducatus

Normaniae, qui Angliae regno accessit per Gulielmu Conquaestorem,anno Io 66 . Et de comitatibus Andium, Cenomanorum, & Turonum: quos anno IIJq. Henricus 2. Conquaestoris pronepos,

ratione patris sui Gothosredi Martelli Plantagenetae, Angliae junxit: quam intuitu Mathil dis matris Henrici I. Regis filiae, A

33쪽

Conquaestoris neptis , Stephano Rege demortuo per contractun inter eos factum obtinuit. Ac etiade ducatu Aquitaniae & comita tu Pictavensi, quos ipse Henricus a. suae ditionis fecit anno IIJ2. quum Leonara, Aquitaniae Ducissam de haeredem testamento patris Gulielmi, qui altera filiam bona sua Burgundica possidere voluit, ob sanguinis conjunctionem a Ludovico 7. dicto Iuniori repudiatam in Concilio Baugen-ciaco anno II o. alii IIJ2.) in uxore accepisset. Quoniam Phia lippus Augustus anno IIo . totamNormania ceperat,anno 292.

postquam Rotioni, aqua fontis

Sacri lavato,Roborto dicto a Roberto r. Comite Andegavensi, Parisiensi ac regni Franciae Comestabile,postea Rese uncto Remis, Hugonis Magni patre,&Capeti avo,qui Rollonem praedicti, ex aqua baptismi suscepit, data

34쪽

Ma oribus gestarum Flutome. I fuerat. Ab universa autem, quam

in Gallia habebat, possessione Io. annes Anglus,prgnominati Hemrici 3. pater filius, vir Tyrannus , & ignavus, ob truculentam caedem Arturi, filii fratris sui senioris Gotho Dedi per Pariam etiArestu fisco praescripta, pene deflpulsus fuerat. Quippe qui cervi-siae in toxicatae ut fertur oblato potu interierat, anno 1216. Iis pC actis sanctissimo Religionis zelo ac pietate motus LudoVicus, cum jam statuisset in Asia aut in Afri

Cam trajicere,anno Iaro. cum tribus filiis, magnaque Principum ac nobiliu caterva,atque ingenti exercitu stipatus, demortuo Ludovico filio primogenito, Cal. Martii solvit Aquis Sextiis salii Massilia vulgo ix in Provincia, dc in Africam delatus, Carthagine expugnata, Tuneto civitate obsessa,pestilentia in castris grassante Ioanem Tristannum filium

35쪽

31 Henrici Protoprincipuprius amisit, quem ex Ventris pro

fluuio ad 8. Cal. Septembris pater Rex Sanctus morte sequitur. Philippus Audax tunc filius primogenitus Rex in castris salutatus, postquam leges Barbaris & trib rum imposuit, in Franciam redit. Ε vivis itaque Ludovicus migra vit et s. Octobris dicti anni ia7o. ut ille quidam anno 1271.) quo etiam anno sanctissima Angelici Doctoris Thomae Aquinatis fratris Ordinis Praedicatorum totius sacrosanctis Ecclesiae splendoris &magistri anima ad coelos pervolavit, aetatis suae anno So. Cor

pus Ludovici relatu in Franciam humatur in Divi Dionysii fano. Dum aute a Parisiis funus effertur, fuere designatis locis statio nes,ubi pyramides cum lapideis statuis, & Christi cruce construelae,quae ad hanc usque diem persistunt.

36쪽

De Roberio , qui primus Fariciae

Principibus Borbonii nomen dedit, ordine 2 n Arbore.

Bellovaco Comes 55 de Charo-lois, maritali vinculo sibi conjugavit Beatricem filiana unicam Agnetis, Archibaldo Borbonii regulo procreatae, &IOanis, Hugonis ducis Burgundiae filii natu minimi , qui cognominabatur Borbonius, quod relicto paternae familiae nomine, Borbonii uxoris causa ascisceret. Eu do ejus frater primogenitus uxorem acceperat Mathildim Agnetis praedictae sororem primogenitam, quae sterili matrimonio defuncta est. Nonnulli affirmarut Beatricem filiam

unicam fuisse Archibaldi avi sui: B v

37쪽

3 mum is re mici Pret risti, quorum etiam opinionis aliqua-do ego fui, in eo seductus , quod hi,qui contraria afferebant, ΙΟanem ducem Burgundiς fuisse co-

testarentur: cum tamen Ioannes

dux Burgundiae non fuerit. Erat enim tertiogenitus filius Hugonis 4. patris sui, fratresque seniores se habuit. Nempe primogentiatum Eudonem, paulo ante nominatum , qui Vivente patre Vitam

finivit, unica ex uxore Isabella Niversia filia relicta & Robertusecudogenitum, qui mortuo patre Hugone dux fuit Burgundiae: hujusque nominis tertius dictus. A quo per Margaretam filia primogenita Rex Christianissimus hodiernus recta linea Sc legitima descedit. Nomen Borboniorum vetustissimum est,fuitque eorum familia opulenta, locuples, & in maximo honore habita. Referat Gallicae historiae,tempore Ludovici Balbi Imperatoris ac Francis

38쪽

Regis, Comestabilem fuisse indicta Francia Archibaldum Bor-bonium, cognominatu Balbum, virum disertum, sapientem,modestum, & magnanimum,hombiae sine avaritia,sitne fraude,dolo, aut malitia, qui bonum nomen omnibus divitiis anteponebat.

Gestabat pro insignibus leonem

in campo rubro, habentem per circuitum testas octo arurii coloris lumbum argenteum, ac sinopicum per omnes partes stellis seminatum. Robertus ergo, omissis omnibus titulis, Comite Bor bon ii sese ac succes res appellari voluit. Suscepit ex Beatrice Ludovicum successorem; Ioannem de Ciermoni, Baronem de Charolois, Dominum Sancti Iusti in Campania, qui duxit Ioannam sorore & haeredem Comitis SueCsionu, obiitque filia unica relicta Ioanna nomine, quς nupsit Ioanni Comiti hononiae &: Arverniae:

39쪽

3 s Rerum ab HenriciProtoprincipis quorum progenies extincta fuit per Ioannam proneptem, primo nuptam Ioanni Duci Biturigum, Ioannis regis filio : & eo mortuo, secundo Ioani Trimolliano, nullis procreatis liberis mortua; Petrum de Ciermoni magnu A chidiaconu Ecclesiae Parisiensis, Blancam de Ciermoni Roberto Comiti Bononiae Arverniae, cognomento Magno, Gulielmi Comitis etiam Bononiae filio,qui in Aragonia vivente patre obiit,cojugatam anno I3o . Margare- tam copulata Comiti Namurci,stio primogenito domini de Sul-ly,& Ioannae Vindocinae: fuit ite

Margareta uxor Ioannis a Flandria Namurci Comitis, filii Guydonis Comitis Flandriae. Et Mariam , quae desponsata fuit Ioan ni Mont-Ferrati Marchioni, notamen nupta, sed apud Possiacos moritur Monialis. Robertus igitur, post multa in gratiam suorsi

40쪽

M Horum gestarim Epitomri 3 Principum, pro Franciae Conser vatione fortiter peracta, a Re

ge Philippo Pulchro, nepote ex Philippo Audace fratre Eques

deauratus creatus, ob hastarum

ictus, capiti acceptos in hastilia dio; quod inter Principes exercebatur in diuturnam infirmitatem incidit, ex qua magnum sui desiderium,ob praeclaram animi fortitudinem, pietatem & justitiam Francis relinques, regnante Philippo Longo, moritur, anno 13I7. Februarii 7. Iacet apud Praedicatores Parisienses,sepultus in sacello Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici. Hic animadvertendum est, hastiludium per Fracas leges Principibus Sanguinis prohibitum esse in regno Franciae Principes sanguinis dicuntur ii, qui per lineam masculinam delegitimam a Regio sanguine desucendunt,eaque ratione jus haere

ditarium ad ejusdem regni Coro

SEARCH

MENU NAVIGATION