Caji Silii Italici Punicorum libri septemdecim : ad optimas editiones collati : præmittitur notitia literaria studiis Societatis Bipontinæ

발행: 1784년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

Indubitata duces, smilique cupidine rerum pectora nostra calent, quae te via, sare, superbum Ad decus & summas laudum perduxerit arces. Ille sub haec: Turpis lenii sollertia Mariis. Audendo bella expedias. Pigra extulit artis Haud unquam sese virtus. Tu magna gerendi praecipita tempus: mors atra impendet agenti. Haec effatus abit. Croes mox advolat umbra, Dives apud superos; sed mors aequarat egenis. Atque hie, Elysio tendentem limite cernens Efigiem juvenis castam, cui vitta ligabat purpurea effusos per colla nitentia crines, Dic, ait, hic quinam, virgo nam luce resulget praecipua fons sacra viro, mi illaeque sequuntur Mirantes anime & laeto clamore frequentant.

Qui vultust quam s Stygia non esset in umbra Dixissem sacile esse Deum i Non salteris, inquit,

Docta comes Triviae: meruit Deus esse videri, Et fuit in tanto non parvum pectore numen. Carmine complexus terram, mare, sidera, mines, Et cantu Musas & phoebum aequavit honore. Atque haec cuncta. prius quam cerneret, ordine terris prodidit. A vestram tulit iisque ad sidera Trojam. Scipio, perlustrans oculis laetantibus umbram. Si nil ne sata darent, ut Romula facta per orbem Hic caneret vates, quanto majora suturos Facta eadem intrarent hoc inquit, teste nepotest Felix lucida . cui tali contigit ore Gentibus ostendii Crevit tua carmine virtus. sei quae tanta adeo gratantum turba requirens,

352쪽

Heroum e figies majoresque accipit umbras. Inde viro stupet glacide, stupet Hectore magno . 8oo Ajacisque gradum venerandaque Nestoris ora Miratur, geminos aspectat laetus Atridas Jamque Ithacum. corde aequantem peleia facta Victuram hine cernit Ledaei Castoris umbram: Alternam lucem peragebat in aethere pollux. so ς Sed subito vultus monstrata Lavinia traxit.

Nam virgo admonuit, tempus cognoscere mane Femineos . ne cun&ntem lux alma vocaret.

Felix haec, inquit, Veneris nurus ordine longo Trojugenas junxit sociata prole Latinis. SI OVis & Martigenae thalamos spectat e Quirini

Hersiliam cernet hirsutos cum sperneret olim Gens vicina procos, pallori rapta marito Intravitque casae. culmique e stramine fultum pressi laeta totam, & soceros revocavit ab armis. ει sAdspice Carmentis gressiis. Evandria mater Haec suit, & vestms tetigit praesaga labores. Vis A. quos Tanaquil vultus gerat Z Haec quoque castae Augurio valuit mentis, venturaque dixit Regna viro, & dextros agnovit in alite Divos. 8aci Ecce pudicitiae Latium decus, inclita leti eri frontem atque oculos terrae Lucretia fixos. Non datur, heu l tibi, Roma, nec est, quod malle deceret, Hanc laudem retinere diu. Virginia juxta, Cerne, cruentato vulnus sub pectore servat, 8a sTristia defensi serro monumenta pudoris, Et patriam laudat miserando in vulnere dextram.

illa est, quae Thybrim, quae fregit Lydia bella,

353쪽

ρΠMICORUM LIB. XIII.

Nondum passa marem , quales optabat habere unondam Roma viros, contemtrix Cloelia sexus. Cum, subito aspectu turbatus, Scipio poscit, Quae poenae causa, & qui sint in crimine manes. Tum virgo: patrios fregit quae curribus artus, Et stetit adductis super ora trementia frenis, Tullia, non ullos satis exhaustura labores, Ardenti phlegethonte natat. Fornacibus atris Fons rapidus serit, atque ustas sub gurgite cautes Egerit, & scopulis pulsat flagrantibus ora. Illa autem, quae tondetur praecordia rostro

Alitis en quantum resonat plangentibus alis Armiger ad pastus rediens Iovisi hostibus arrem virgo immane nefas adamato prodidit auro Tarpeja, & pactis reseravit claustra Sabinis. Iuxta nonne vides λ neque enim leviora domantur Delicta illatrat jejunis saucibus Orthrus, Armenti quondam custos immanis Hiberi, Et morsu petit, & polluto eviscerat ungue. Nec par poena tamen scelerit sacraria vellae polluit, exuta sbi virginitate, sacerdos. Sed satis haec vidisse , satis: mox deinde videnti

Nunc animas tibi, quae potant oblivia, paucas In fine enumerasse paro, & remeare tenebris

Ille Marius nec multa dies jam restat ituro Atheream in lucem veniet tibi origine parva In longum imperium Consul: nee Sulla morari Jussa potest, aut amne diu potare soporo. Lux vocat, A nulli Divum mutabile fatum. Imperium hic primus rapiet: sed gloria culpae,

354쪽

326 C. SILII ITALICI

. Quod reddet solus: nec tanto in nomine quisquam Existet, Sullae qui se velit esse secundum. Ille . hirta cui subrigitur coma fronte, decorum Et gratum terris Magnus caput: ille Deum gens, Stelligerum attollens apicem, Trojanus luto

Caesar avo; quantas moles, cum sede reclusa Hac tandem erumpent . terraque marique movebunt lHeu miseri, quoties toto pugnabitur orbe . Nec leviora lues, quam vistus, crimina victor. Tum juvenis lacrimans, Restare haec ordine duro Lamentor rebus Latiis. Sed luce remota Si nulla est venia, & merito mors ipsa laborat, Perfidiae poenus quibus aut phlegethontis in undis Exurei ductor scelus. aut quae digna renatos Ales in ariernum laniabit morsibus artus tΝe metue, exclamat vates. Non vita sequetur Inviolata virum: patria non ossa quiescent. Namque ubi, fractus opum, magna: certamine pugnae pertulerit vinci, turpemque orare salutem,

Rursus bella volet Macetum instaurare sub armis. Damnatusque doli, desertis conjuge fida Et dulci nato, linquet Carthaginis arces, Atque una profugus lustrabit cantula puppe. Hi ne Cilicis Tauri saxosa cacumina viset. Pro, quanto levius mortalibus aegra subire Servitia, atque hiemes, aestus, sugamque, fretumque, Atque samem, quam posse morti post Itala bella Assyrio famulus regi, salsusque oepiti Ausoniae motus, dubio petet aequora velo ;Donec, Prusiacas delatus segniter oras,86o

355쪽

licta servitia imbelli patietur in arvo, Et latebram munus regni. perstantibus inde SyoIEneadis, reddique sibi poscentibus hostem, Pocula surtivo rapiet properata veneno, Ac tandem terras longa formidine solvet. Haec vates, Erebique cavis se reddidit umbris. Tum laetus socios juvenis portumqne revisit. 89s

356쪽

C. SILII ITALICI

FLr ira nunc vestros, Heliconis numina, cannis Ortygiae pelagus Siculique ad litoris urbes. Nuneris hic vestri labor est ; modo Daunia regna Idneadum, modo Sicanios accedere portus, Aut Macetum lustrare domos & Achaia rura, i sAut vaga Sardoo vestigia fingere gustu , Vel Tyriae quondam regnata mapalia genti, Extremumve diem & terrarum invisere metas. Sic poscit sparsis Mavors agitatus in oris. Ergo age, qua litui, qua ducunt bella, sequamur. I Ausoniae pars magna jacet Trinacria tellus, Ut semel expugnante Noto & vastantibus un4is Accepit freta, caeruleo propulsa tridente. Namque per occulnim caeca vi turbinis olim Impastum pelagus laceratae viscera terrae Discidit. &. medio perrumpens arva prolando, Cum populis pariter convulsas transtulit urbes.

Eri illo, servaas rapidus divortia, NereUI

357쪽

saevo dividuos conjungi pernegat aestu. Sed spatium, quod dissociat consortia terrae, solatratus lima est se arta intervenit unda γΕt matutinos volucrum transmittere cantus. Multa solo virtus. Iam reddere laeniis aratris, Iam montes umbrare olea, dare nomina Baccho,

Cornipedemque eitum lituis generasse serendis, asNectare Cecropias Hyblaeo accedere ceras. Ille & Paeonios arcano sulfure fontes, Hic phoebo digna & Musis venerabere vatum Ora excellentum, sacras qui carmine silvas, Quique syracosia resonant Helicona Camena. 3 promae gens linguae: ast eadem, cum bella cieret, Portus aequoreis sueta insignire tropaeis.

post dimm Antiphatae sceptrum ti Cyclopia regna,

Vomere verterunt primum nova rura Sicani.

Pyrene misit populos, qui nomen ab amne 3 sAscitum patrio terrae imposuere vacanti. Nox Ligurum pubes, siculo ductore, novavit Possessis bello mutata vocabula regnis. Nee Cres dedecori fuit accola, duxerat actos Moenibus e centum non fausta ad proelia Minos. ηοDaedaleam repetens poenam. Qui frande nefanda Postquam perpetuas judex concessit ad umbras,

Cocalidum insidiis. sesio Minoia turba pellandi studio Siculi, subsedit in oris. Μiscuerunt phrygiam prolem Trojanus Acestes, 4 φ Trojanusque Helymus, structis qui, pube secuta,

in longum ex sese donarunt nomina muris. Nec Zanclaea gerunt obscuram moenia famam, ν Gooste

358쪽

33o C. SILII ITALICI

Dextera quam tribuit posito Saturnia telo. Sed decus Hennaeis haud ullum pulchrius oris, FoQuam quae Sisyphio fundavit nomen ab Isthmo,

Et multum ante alias Ephyraeis fulget alumnis. Ille Arethusa suum piscoso sonte receptat Alpheon, sacrae portantem signa eoronae. At non aequus amat Trinacria Mulciber antra. s yNam I ipare, vallis subter depasta caminis, Sulla renni vomit exeso de vertice stimum. Ast Fina eructat tremefactis eautibus ignis Inclusi gemitus, pelagique imitata furorem Murmure per caecos tonat irrequieta fragores εο No ste dieque simul. Fonte e Phlegethontis ut atro Flammarum exundat torrens, piceaque procella Semiambusta rotat liquefactis saxa cavernis. Sed quanquam largo flammarum exaestuet intus

Turbine, & assidue subnascens proquat ignis, 6s Summo cana iugo cohibet mirabile dictui

Vicinam flammis glaciem; aeternoque rigore Ardentes horrent scopulit stat vertice celsi Collis hiems, calidaque nivem tegit atra favilla. Quid reseram Kolio regnatas nomine terras λ 7o Ventorumque domos, atque addita claustra procellis

Ille versi penitus pelopea ad regna pachyni pulsata Ionio respondent saxa profundo. Ille, contra Libyamque situm Caurosque furentes Cernit devexas Lilybaeon nobile Chelas. 7sAt, qua diversi lateris frons tertia terris Vergit in Italiam prolato ad litora dorso, Celsus arenosa tollit se mole pelorus.

359쪽

Ilis longo mitis placide dominator in aevo praefuerat terris Hieron, tractare sereno Imperio vulgum pollens, A pectora nullo Parentum exagitare metu, pactamque per aras Haud facilis temerare fidem, socialia jura Ausoniis multos servarat cassa per annos. Vertim, ubi fata virum fragili solvere senecta, primaevo cessit sceptrum exitiale nepoti, Et placida indomitos accepit segia mores. Namque, bis octonis nondum ris praeditus annis, Caligare alto in solio, nec poadera regni Posse pali. A nimium fluxis confidere rebus. Jamque brevi nullum, delista tuentibus armis, Fas notum, ignotumque nefas: vilissima regi cura pudor. Tam praecipiti materna surori Pyrrhus origo dabat stimulos, proavique superbum AEacidae genus, atque aeternus carmine Achilles. Ergo ardor subitus Poenorun incepta fovendit Nec sceleri mora. Conjungit nova foedera, pacto, Cederet ut Siculis victor Sidonius oris. sed stabant poenae, tumulumque negabat Erinnys,

Qua modo pactus erat socium non gemere, terra.

Saevos namque pati saltus, juvenemque cruento Flagrantem luxu, & miscentem turpia diris, Haud ultra faciles, quos ira metusque eoquebat, Jurati obtruncant: nec jam modus ensibus: addunt Femineam caedem, atque insontum rapta sororum corpora prosternunt ferro. Nova saevit in armis Libertas, jastatque jugum. Pars Punica castra, pars Italos ti nota volvat; nec turba surculum 8

360쪽

332 C. SILII ITALICI

Defit, quae neutro sociari foedere malit. Tali Trinacriae motu, rebusque Sicanis Exitio regis trepidis, sublimis honore Tertia nam Latios renovarat purpura fasces Marcellus classem Zanclaeis appulit oris. Atque ubi cancta viro, caedesque exposta tyranni, Ambiguaeque hominum mentes; Carthaginis arma Quos teneant, & quanta, locos; quod vulgus amicum Duret Trojugenis; quantos Arethusa tumores Concipiat, perstetque suas non pandere portas; Incumbit bello, ac totam per proxima raptim Armorum effundit fiammato pectore pestem. Non aliter Boreas, Rhodopes a vertice praeceps Cum sese immisit, decimoque volumine pontum Expulit in terras . sequitur cum murmure molem Eiecti maris, & stridentibus affremit alis. Prima Leontinos vastarunt proelia eampos, Regnatam diro quondam Laestrygone terram. Instabat ductor tui tarde vincere Grajas

par erat, ac vinci, turmas. Ruit aequore toto ; Femineum credas maribus concurrere vulgum

Et Cereri placitos secundat sanguine campos. Sternuntur passim; pedibusque evadere letum Eripuit rapidus Mavors. Ut cuique salutem Promisit fuga, praeveniens dux occupat ense. ite, gregem metite imbellem. ac succidite ferro,

Clamat, cunctantes urgens umbone catervas.

pigro luctandi studio certamen in umbra Molle pati docta, ti gaudens splendescere olivo,

Stat, mediocre decus vincentum, ignava juventus.

SEARCH

MENU NAVIGATION