Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

Εx bibliotheca

Steph. quatremeri

6쪽

PHILIPPI A LIMBORCH

VERITATE

CHRISTIA EA MICA COLLATIO

8쪽

LECTOREM

Benevole Lectori JJipης xio haec neutiquam fuit imchoata eo consilio, ut publicam lucem adspiceret, totiusque munis di judicium subiret: verum ut privatim interJudaeum&Christianum amica de religionis veritate disquisitio institueretur. Intentio Judaei, uti ex quaestionibus ab ipso propositis liquet, fuisse videtur, ostendere, nullas esse rationes, quibus Judaei ad religionis Christianae professionem, dese to Judaismo, persuaderi possint I plures v ro, easque non exigui momenti, quibus ab ea deterreantur. Quo in argumento dextresatis ac docte se gestit: Judaeorum quippe argumenta , quibus religionem Christianam impugnare solent, penitus se percepisse clare ostendit, ex iisque quae fortissima sunt non

9쪽

infeliciter se legit. In quibus eruditio ejus

non vulgaris ingeniique acumen in urgendis argumentis passim elucet. Ego vero videns hominem eruditum ex communi Judaeorum praejudicio, quo religionem. Christianam supponunt esse falsam, & a Deo non profectam , argumenta sua urgere , alia quam communiter fieri solet insistendum methodo credidi, ut di siquisitio haec recte instituatur,&de linima rei totide disputari possit. Primo enim de religionis Christianae fide historica & revelationis certitudine agendum judicavi : Quo posito fundamento, particularia dogmata, qua Judaetis offendiculo sunt, reetius probari & facilius admitti possunt. Cum enim revelatio ad ea solum necessaria supponatur, quae ratio per se & ex principiis mere naturalibus assequi non potest, frustra laboramus in iis stabiliendis, quae a fide & revelatione unice pendent, nisi prius adstruatur revelationis ipsius veritas 3 quod in hujusmodi disputationibus & fundamentum & caput rei est. Haec methodus si in Omni cum incredulis disceptatione aequa &legitima est , a Judaeis certe minime omnium

recusari potest, nec ab iis negligi debet qui cum ipsis de religione disputant. Si enim

Judaei omnem suum cultum, religionem, privilegia vera & indubitata esse volunt, quia Deum nabent autorem 3 idque unice constat, quia Moses missionem suam operibus stupem dis ac miraculis testatam fecit; eandem argumentationis methodum Christianis sane nullo jure negare possimi, qui sui Legislatoris missi- s

10쪽

missionem eadem trutina ponderandam, Chrishumque cum Mose conferendum prΟ-

Itaque ut disputationem eo deducerem, quaesivi, quibus argumentis moti Judaei Mo-hn agnoscant Prophetam ac legislatorem divinum. Persuasum quippe habui, nulla proiivina Mosis missione a Judaeo posse asserriargumenta quin eadem multo sortius ac Validius a Christiano urgeri possint ad divinam Jesu Christi missionem comprobandum. Quae eum produxisset Uir Doch. ego ea bona ac 1olida esse admisi ; verum validius divinam Jesu Christi, quam Mosis, missionem adstruere ostendi: Indeque conclusi Judaeum, qui hisce argumentis motus credit Mosen esse prophetam divinum, iisdem validius debere persuaderi, Jesum Christum 1 Deo esse mis sum s ac proinde nullam posse dare solidam

rationem , cur, quoniam Mosi credit, in Christum credere recuset. Hoc se argumen to pressum sentiens Vir Doct. evitare non potuit, quin, quod declinare maluisset, varia contra religionem Christianam, ejusque

varietatem ac divinitatem, conquireret, ad ostendendum, non aequalibuS eam compro

bari argumentis, atque legem Mosis. Quare si hic contra religionem Christianam quid seripserit liberius, & quod alicui durius via ieri posset, non illud ipsi imputandum, quasi sponte occasionem Evangelio obloquendi quaesivisset, aut captasset ue sed necessitati, inquam per argumentationem meam redactus

SEARCH

MENU NAVIGATION