Regum pariumque magnæ Britanniæ historia genealogica. Qua veterum juxta ac recentium in illa familiarum origines, stemmata, & res memorabiliores, ordine ad novissimum Angliæ statum aptato, recensentur atque explicantur, additis ÿneis insignium tabuli

발행: 1690년

분량: 449페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

REGun PARIUMQUE

BRITANNI

5쪽

Lapis marmoreus rudis est,

ita namque erudito Buchanano describitur cui, tanquam throno , BRITANNIE simulacrum insidet rinsidet autem ei, quia fatum Regni Scotici in eo consistit, ut id quidem diu jam vulgus sibi persuasissimum habet ;quare etiam cathedra fatalis Lestaeo dicitur. Celebratur porro antiquis illis versibus: Dilat fatum, Scoti quocunque locatum

Inieniunt lapidem, regnare tenentur ibia m.

Nec minus lepidum est, quod de lapide fabulantur, in fundo hujus solii ligneo contento; quasi Patriarcha Jacobus, germanum fugiens,

super eo quietem ceperit:

In illo sane prisci Scotiat Reges coronari siliti, usque dum ab Eduardo I. R. Angloruin in Ansliam translatus suit,& qui postea in eo semel considerunt,

an quietem ante mortem ullam unquam viderint, ex historiarum monumentis vix ulli apparebit. Implevisse tamen praedictionem Iacobum I. existimant, qui Angliae regnum cum Scotico felice nexu copulavit. Enimvero longe verius certiusque augurium est firmitudinis, quod ex virtute Incolarum, uti rectius, capitur. Fortitudini igitur Nationis, ex omnium sortissimis collectae, alendae, acuendae, do inter alia exortus atque institutus est S. Georgiri, Colloque torques vinculumque supremi

Honoris ergo aptatur aureum cruri;

Iuxtaque dexter Hercules favet coepto, Palias que non invita robur invitat Virum quod usquam est , ad pares potens ausus. Ad opulentandos tandem universes in regno homines, ipsa soli in salo felicitas. an salacitas potiust quae foecunda Deae copia designatur praesentia, locorumque situs, atque ad mutandas merces commoditaS, unde expedita in omnes terrarum tractus est Natigatio, socias praebent man . Sed non minor animorum ferocitas , quam agrorum feracitas deprehenditur passim aeque ac reprehenditur. Mirum proinde populi Fatum, ad populandas vires ejus nimias suoque accidendas tempore comparatum; idque inde Mercurii caduceo , colo inde instructum videre est, sub pede autem ejus altero ingentem truncum ,

aram umque humeris eaput s sine nomιne corpus. Quae pone ergo conspicitur Furιarum maxima , hydris armata, facemque ardentem q-itiens,

plurimum negotii, laboris & sudoris sibi his in oris esse tragicum spirans

suo more laetatur.

Paulo denique remotius ab oculis Amphitheatrum nullo aevo ita Curiolos fugerit arbitros, quin depictis longa serie agnitisque tam Regibus quam Reginis, decus cuique suum, dedecus etiam, utili factorum commemoratione, sint repensuri.

O sacer & magnus vatum labor Il

8쪽

Sumptibus JOHANNIS ANDREAE ENUTERI

Filiorum

BRITANNIAE

HISTORIA GENEALOGICA.

Origines, Stemmata , & Res Memorabiliores

ordine ad novissimum Angliae statum aptato ,

recensentur atque explicamur, additis

ENEIS INSIGNIUM TABULIS

10쪽

REVERENDISSIMO ET CELSISSIMO

DOMINO

MAURITIO

CLIVI E ET MONTIUM.

EPISCOPATUS NAUMBURGICLI AN DG RAVIO THURINGIAE. MARCHIONI MI LE ET UTRIUSQUE

LUSATIE,

FELICITATER P.

AUTOR.

SEARCH

MENU NAVIGATION