Ad sanctiss. dominum nostrum Benedictum pp. 14. epistolaM. card. Quirinus

발행: 1753년

분량: 7페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

SANCTISS. DOMINUM NOSTRIZM

3쪽

SANCTISSIMO DOMINO NOSTRO

BENEDICTO PP XIV

A. M. CARD. QUIRINUs S. R. E. Bibliothecarius, ct 'se. Brixien.

Ocupletissimum Pontificiae tuae erga me clementiae tellimonium, ut primo conspicuum se mihi prodidit in Literis Apostolicis, quibus, Β ΕΑ -

dum in examine, ac proscriptione librorum a Sacra Indicis Congregatione servandam statuisti , haud dicere valeo quanto me pudore suffiderit. Qui enim fieri posse existimastem , unam & alteram paginam, quas de eodem argumento, SANCTlTATIS TUAE juilis parendo, exara veram sub ipsa praeclarissimi Tui Pontificatus primordia, tamdiu inter arcanas chartas tuas alser. vari promeruisse, dein hisce diebus, dum de veteri deliberatione resumenda cogitasti, dignas ipsas haberi potuisse, quae oculos tuos rursus subirent, quaeque eo honore assicerentur, quem earundem Literarum verba omnibus, quotquot ipsas vel in praesens vel in posterum legerint, patefacient Profecto paginas illas conscribens optavi

quam maxime, ut ratio aliqua per admirandam sapientiam tuam iniretur, unde examen librorum Digiti od by Corale

4쪽

in ea Sacra Congregatione instituendum ,proferendumque de ipsiis judicium nota omni tantum hominum conquestione vacaret, sed insuper eam ubique terrarum authocitatem obtineret, qua nulla major; attamen desipere mihi ipsi visus fuissem, si sperassem SANCTiTATEM TUAM iisdem paginis eum favorem praebitaram, ex quo in partem vocarer summae illius. laudis, quae tuam de nova illa methodo Constitutionem maneret. Pr cibus itaque meis potius obsecundando , quam consiliis, uti loquitur SANCTITAs Tu A, labierendo saluberri mas. eas leges condidisse tandem censebo, quibus caveatur . ne deinceps ulla subsit catas a Romanas libroram proscriptiones prava lingua fascia nandi, seu ob facite nimi; admissam male seduli delatoris. accusationem ,. seu ob libri examen tetrico aut parum perito censori demandatum, seu ob causam Purpuratoram Patrum judicio subjectam, priusquam rei, de quae agitur, sat bene docti &instructi haberi posunt Hisce omnibus damnis amoliendis providam summopere curam in tuis illis Litteris impendisti, BEATissi ME PATER, at nihil

mihi magis sanctum quam animi Tui votum hisce verbi& declaratam: Puod sepe usus ab eadem Congregatione factumsuisse constit, boe etiam in posterum servari magnopere optamus, ut, quando res sit de Aulbore Carboneo, aliqua nominis O meritorum

fama illustri, ejusque Opus demptis demendis in publicum prodesse posse dignoscatur, vel Aulborem ipsum suam causam tueri volentem audiat, vel

5쪽

unum ex Consultoribus designet, qui ex ossicio Op ris patrocinium, defensionemque suscipiat.

Sapientissimae tuae illae sanctiones adeo blande animum meum occuparunt, ut muneri Praefecti Congregationis Indicis satisfacere haudquaquam mihi videar, nisi capto consilio, quod SANCTiTATI TUAE statim explicabo. Veritus ego, ne diligentiae genus illud , quod pro examine librorum re en&praescribitur,&praesertim ob multiplicanda eorundem, aut saltem Animadversionum in ipsos exemplaria, ad Cardinales non paucos eidem Congregationi adscriptos, insuper ad aliquot ejusdem Consultores transmittenda, certum aliquem pecuniarium findum deposcat, quo prorius modo caret ea Congregatio, ad insum de meo constituendum paratum me sillo. Iam propemodum ad finem perducta visitur Ecclesia S. Alexit,cat reaedificandae exornandaeque haud mediocres aeris summas impeudi, eo itaque

ablolutus onere, quod ultro suscepi Hieronyuniano Lum Monachorum Protector a SANCTiTATE UEsTRA renunciatus ,. novam hoc aeque libenter reciperem ex Praefecti munere, quo me pariter auxit SANCTITAS TUA . Vaco praeterea a iumptibus , quibus AEdem S. Marci ad eum nitorem redegi, quem Roma univerta miratur , desierunt pari rer quotquot decorando S. Gregorii Templo in Monte Coelio per plureS annos dicavi , nec novis indiget Ecclesia S.. Praxediς,. cui perpetua cessione attribui MyrOVentum, quem illa asseri Cardinati ejus Titali, & jus assignandi annuam dotem pauperculae

6쪽

virgini ex Parochia eidem Ecclesiae annexa. ΤΠAMigitur SANCTITATEM Oro, ut iis omnibus expeditus de Sacra etiam Indicis Congregatione bene mereri queam ea quam dixi ratione, opportunis scilicet solutionibus, unde fundus exsurgat Apostolica authoritate muniendus, ne in alios unquam usus ejus

fructus nisi pro impendiis ejusdem Congregationis

insumantur. Meminit, ut certo credo, SANCTiTAS

TUA, justam pecuniae summam a me erogatam fuisse Vaticanae Bibliothecae, pro redimendis, TE benigne annuente, libris meis omnibus, quos per donationem inter vivos eidem Bibliothecae largitus fueram , ornantque jam illi publicam Bibliothecam, quam a fundamentis erectam, aliisque undique paratis voluminibus ditatam, dotatamque annuis redditibus, dum Brixia gloriatur se possidere, grata mente astidue recolit SANCTITATIs TUAE neficentiam, quae mihi compensationem illam indulsit. Indulgentiae tuae pariter tribuam, si tuo favente nutu arrogare mihi valeam decus collati

in Congregationem , cui praesum, beneficii, quo perenne fiat optimarum , quas sanxisti, legum

emolumentum.

Unum superest, BEATIssIME PATER , ut qui minime aspernatus es Operam a me Tilli exhibitam in gravissimo Romanae Sed is negotio, cujusmodi certe librotum proscriptiones ejus aut boritate prΟ-mulgandae, pro certo habeas, parem, non dicam prudρntiam, oe doctrinam , nam dotibus hisce, quas mihi assinxit SANCTITATis Tum bonitas, omnino

7쪽

careo, sed candorem ac fidem praestaturum me sere, quotiescumque idoneum censeas, qui tuis paream imperiis. Novi quam arcto vinculo adigantur Carvinales ad subministranda Romano Pontifici consilia, novi praeter veteres Doctores quid de eo vinculo scripserit SANCTiTAs TUA , & praesertim quo loco diserte nos docuit, ingenuos illos & intrepidos Cardinalium conatus benefacta ab iplit m et Romanis Pontificibus saepius reportalle. Nullo tamen habito ad commoda mea rei pectu , spondeo SANCTlTATI TUAE id tantum cordi mihi futurum, ne in eo ipso delinquam , quod maxime a Cardinalibus exigitur. Editio literarum Cardinalis Reginaldi Poli, cui ab aliquot annis incumbo, effecit, ut diu noctuque animo meo obversentur nobiles re inclytae quaedam imagines, quibus vehementissime incendor ad eundem Cardinalem, aliosque integerrimos , praesiantisti mosque ejus Collegas, quos calamo celebravi, moribus etiam exprimendos , saltem quod spectat ad curandum pro

viribus Catholicae rei bonum , cui eosdem se totos impendisse tot fere extant in ea Editione documenista quot literae. Faxit Deus, ut ii virtutum stimuli, ea laudum semina & exempla in eodem animo meo firmiter permaneant, nec ulla ex rerum perturbatione elanguescant, votique hujus coelitus assequendi pignus & auspicem mihi esse velim, BEAT Issi ME PATER , quam flexis genibus posco, Apostolicam benedictionem. Brixi. e die xui. Augusti an. MDCCLIII.

SEARCH

MENU NAVIGATION