De deo vno et trino ad Clementem 8. pont. opt. max. Pompeij Vgonii oratio. Habita in sacello pontificio die festo Sanctissimae Trinitatis anno 1593

발행: 1593년

분량: 7페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

AELIAE ARCIS PRAEFECTO

CLEMENTIS VIII. PONT. OPT. MAX.

TSI statueram PSTRA ILLusTRISsIMA O- rationes meas nullas amplius separatim emittere, donec earum volumen integrum , ut pollicitus eram Amplitudini tuae offerrem,ecce tamen haec,quam de summa Diuinitate nuper habui in Vaticano sola ad te& incomitata progreditur. Sane vererer,ne ut ambitio Se praepropera, atq; extra chorum deprehensa, tibi rea, atque obnoxia serer, nisi ab humanitate erga me tua,&amore quem prae te fers,aliquid etiam in eam indulgentiae redundaturum sperarem. Potuit forsitan freta maiestate argumenti eximere sese turbae, & procedere singularis. Sed nimirum impatiens morae, & tuo fiui ore gestiens, caeteris, quae se proditurae adornant lentius,ante uertit. Ego eam non ut fugitivam,sed ut comitum proxime instantis aduentus praenunciam, avolare facile pasistis sum : Atq; eo aequiore animo, quod memoriam mei, quam propter occupationes studiorum debitis salutationum oscijs alere nequeo, se tibi excitaturam,promisit. Curabo tamen, ut & cu reliquo comitatu propediead te reuertatur, ut intelligas, Heroica virtute Iuuenis, mea t ibi cum singula,tum uniuersa deberi. Vale.

2쪽

DE DEO UNO ET TRINO

ORATIO

AD CLEMENTEM VIII.

PONT. o P T. M A X. M MENS A hodie P. B. & ineffabilis Dei

benignitas a nobis est praedicanda, quibus praeter caeteras nationes electis in gente sanctam, & populum acquisitionis, caeli adyta patefacere, & ut appellat Apostolus, thesauros absconditos sapientiae & scientiae suae dignatus est reueIare . Hac enim praeexcelsa Theologia solus Populus extollitur Christianus, ut fidei lumine assequarer, quod frustra defatigando ingenia plurimi quaesierunt, quis &qualis sit summus ille Deus, cuius ditione nutuq. terrae, maria, lupera,infera continentur . Sed de re tanta dicere cupiens, quantae vel ex parte attingendae, non modo vox hominis, α peccatoris, sed ne Angelica quidem castillimarum memium ora suificiunt,quem potius appellemὸ quem implorem nisi eum qui cor mundum de immundo creare, & linguas innutia. A a caelasti

3쪽

caelesti ope sacere potest disertas Tu Igitur fons lucis aeternet

Sancta & indiuiduaTrinitas,unice Deus,cuius hodie uniuersa maiestate triumphat Ecclesia,Reuela oculos nostros, ut consideremus mirabilia de lege tua ι Benedic nos Deus, Deus noster, benedic nos Deus, Deus Pater, Deus Fili, Deus Spiritus sancte, ne pollutis labijs libemus arcana caclestia, sed speciosa

laude confiteamur nomini tuo, quoniam magnus Domine es& laudabilis nimis.

Est mundi opificis & parentis cognitio P p. cum strapte vi obscura & perdissicilis, siquidem infinita a nobis maiestate seclusus lucem habitat inaccessibilem, tum astu Satanae atq; inuidia, tantis est errorum tenebris obuoluta, ut Vix tenue lumeeius ante Dei fili j in terras aduentum, hominibus appareret. Nam cum unus sit Deus & trinus, quo nomine hodie sacris solennibus colitur, unus natura, trinus hypostas, & unitatem Diuinitatis distrahere inter gentes, & Trinitatem confundere Hebraeis patribus adumbratam, magnis undique admotis machinis nefarius hostis conatus est. Quamobrem, ut de unitate consideres, ad saecula prisca respiciens, quo quo te verteris, exurgere Deos, invadi coelum,occupari diuinos honores,

Deum verum e ij ci hinc atque illinc,& fugari videbis. Est qui solem&astra, est qui ignem & elementa mundi, est qui deformes bestias, est qui Olcra & stirpes, & rudem lapidem demens adoret. Regum fastus aras sibi & simulacra vindicat, trepidae gentes genu nixae procum Uunt; liberi parentum, parentes liberum apotheosi orbitatem solantur;stolidum vulgus Deos sibi ex eventis fingit, alij virtutes, alii vitia, alij morbos,alij a Gfectus & libidines suas consecrant. Quid poetarum Theogonia tacundius ne dicam,an nequius ξ Quid complurium Philosophorum placitis de Deo incertius quid inanius Quis denique malorum spirituum praestigijs modus aut finis ZDelitescere sub statuis consecratis, afflatu suo vatum pectora inspirare, extorum animare fibras, auium volatus gubernare, ful- imina elicere, sortes regere,oracula edere, falsa veris semper inuolirere, quorum non alius finis erat, quam ad superstiti Minisi homines rapere , di ab uno veroq. Deo mileros au

4쪽

care. Hunc tu stoma, eum Deos undique hospites quaereres, soIum temporibus illis exclusisti, quod diceres Iudaeorum Deum singularem nullam pati cum caeteris numinibus soci tatem. o quam merito ad Quirites illos tuos in Numae sacra iuratos dici poterat, quod exprobrasse eis praecones Christi non est dubitadum. Filij hominum usquequo graui corde Ut quid diligitis vanitatem, & quaeritis mendaciumὸ Scitote quoniam Dominus ipse est Deus. Vnus est Deus,qui aeternu caelo imperium obtinet, unde vos tanta Deorum examina e te

ra producitis Vnus est qui condidit uniuersa,cur vos opificis ipsius obliti opera colitis & adoratis Vanum est Romani putare Caesares vestros ex hominibus Deos fieri, quorum deflagratorum cad auerum cineres collegistis. Deus est nomen su- premq maiestatis, quod summum est,non potest esse nisi unum S solum; si non est unus, Deus non est. Dei sunt, quae ubique sunt omnia; quomodo potest illa sublimitas habere confortem quae sola omnem occupat potestatem Aeterna est & incorrupta Diuinitas; quidquid diuisionem capit ad interitum vergit. Hinc omnia quoad eius facere possunt, coniungunt sese atque ad sociant, &in unum ad sui tutelam & conseruationem coalescunt. In hoc omnis natura consentit. Rex unus est apibus,& dux unus in gregibus,& in armentis rector unus. Domus ad unum familiae patrem reducitur, Ciuitas ad unum Principem. Navis unum gubernatorem, Castra unum imperatorem deposcunt. Vnus animus praesidet corpori, unus sol terras in argumentum unicae diuinitatis illustrat. Quo magis credite in hoc uniuersae naturae imperio unum esse, ad quem

sum, a rerum referatur. Hunc unum agnoscite, unum veneramini, praeter quem non est alius Deus ;Dij autem gentium daemonia. Sic equidem reor Petrus, sic Paulus Euangelicae

tubae, Romanorum concione ad audiendum arrecta personabant: H is later caetera argumentis, urbem omnium idolorum

superstitione obstrictam ad maiestatem Dei singularis & veri

cognoscendam& honorandam traduxerunt. Est reuera primus aditus fidei, ut significat Apostolus, agnoscere unitatem

Dei; Ied enim id nobis est cum Abrahae stirpe commune; sunt

5쪽

& de gentibus qui unum Principem Rectoremq. mundi, ex ID

sarum rerum pulchritudine, motu, dispositione, constantia, Vtilitate, comparatione intellexerunt. Non hic Theologia Christiana subsistit, euehitur altius, insinuat se in ipsum pene- trale Diuinitatis, distinguit in illis tenebris quas posuit Deus latibulum suum tres unius naturae aequales Hypostases, vene ratur & appellat singulas, Patrem, Filium, & Spiritum sanctu. O non humanis sensibus, & ingenio aestimabilem Trinitatem. nigenitus qui est in sinu Patris ipse enarrauit; Tres sunt qui testimonium dant in celo,Pater, Verbum,& Spiritus sanctus,&hi tres unum sunt. Ac huius quidem sacri venerandiq. Mysterii figurae complures atque imagines in veteri lege praei uerant, verum ita obscure , & symboIice adumbratae, utarii di illo & carnali populo Iudaeorum non passim intelligerentur. Christus fugauit umbras, Christus reclusit signacula, protulit in luce my steri a. Tres principes humanς sobolis Adam,Eua,& Abel triplicis diuersitate originis, caelestis Tria dis imaginem repraesentant. Tres Noe filii spes reparandi generis in Arca seruantur. Tribus viris occurrit Abraham ad ilicem Mambrae,& unum adorat.Ter Iacob Iosepho filio benedicens inuocat nomen Domini.Trium se Deum profitetur Dominus, Abraham, Isaac, & Iacob. Tres solennes hostias postulat 1 populo Deus, holocausti, pro peceato, pacificorum. Tria per Mosen celeberrima festa mandat institui, agimorum, primitivorum, &messium. Ter David in psalmis, eodem saepe carinmine Deum appellat. Ter in die Daniel patentibus, contra Hierusalem fenestris adorat.Ter Hieremias balbissi, Ah, gh, Ah, Domine Deus. Triplex funiculus dissicile soluitur Salomoni. Quis appendit tribus digitis molem terrae interrogat Esaias. Haec magna sunt, liqc arcana, hqc diuina sacra meta, abscodita a sapientibus Hebrgoru, reuelata paruulis in Eccles a Christiana.Sed si illi quorum,ut praedixit Apostolus,obtuli sunt sensus' usque in hodiernum diem ad caetera obsurduerui, audirent saltem suauissimum caesi concentum,& nunquam interquiescentem,de quo B. Iob,Et concentum coeli quis dormire facie ct Non hic Platonicarum cantus Syrenum,non incita

6쪽

torum sonus est orbium, sed coelestis militiae, & ardetium vox Seraphinorum, qui ut vidit Esaias . Deo sedenti in solio acclamantes perpetuo, Sanctus Sanctus Sanctus Dominus Deus exercituum,& unitatis, & Trinitatis diuinae concelebrant maiestatem. Ο admirabile & sublime Trisagium. Sanctus Pater, Sanctus Filius,Sactus Spiritus,& hi tres Vnus Dominus, Vnus Deus, Vnus omnipotens. Sanctus Pater testante filio , Pater sancte serua eos in nomine meo quos dedisti mihi. Sanctus Ι'ilius Angelo nunciante, Quod nascetur ex te sanctum , vocabitur filius Dei. Sanctus Spiritus, orante propheta,Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Sanctus Pater fons ingenitus, non

solia omnis sanctitatis quae rebus creatis inesse potest, sed etiam Filij & Spiritus sancti. Sanctus Filius genitus ex aeterna me te Patris, ut candor lucis, ut speculum sne macula,ut ima .go sanctitatis illius. Sanctus Spiritus,qui a Patre Filioque admirabiliter procedens, amor est, & nexus, & donum utriusq;. Sanctus Pater cuius potestati nihil resistit, qua condidit uni' uersa. Sanctus Filius cuius sapientiam nihil fugit,qua omnia disposuit. Sanctus Spiritus cuius bonitas nulli inuideran . 'cta conseruat. Sanctus denique Pater, a quo omnia, banctus Filius in quo omnia, Sanctus Spiritus per quem omnia: Et tamen a tribus, ct in tribus, & per tres qui unum sunt omnia. Oaequabilem,& concordem omni ex parte concentum. O har. moniam,qua cum nulla ex nostris his mortalibus sit vel suauitate, vel maiestate conserenda. Quam certus, quam aequalis tenor in vocibus ΘNulli hic gradus,nulla interualla sunt decrementi vel incrementi; Sanctus Sanctus Sactus, Dominus Deus

omnipotens. Quid obstrepis Ari Quid eonturbas e Vt dicas Sanctum,Sanctiorem, Sanctissimum ξ Quo per hos te gradus nisi ad ima praecipitas Tartara,quibus Patrem maximum, mi in 'norem Filium, minimum audes asserere Spiritum Sactum) quibus diuinani violas simplicitatem Θ communionem Hypostaseon in rebus omnibus societatemq. diuellisὸ Vim, sapientia, ' bonitatem,aeternitatem,maiestatem Trinitatis imminuis Audis Angelos, & quidem caelestium ordinum supremos clamantes alterum ad alterum, Sanctus sanctus Sanctus Dominus Deus

7쪽

Deus Sabaoth.NihII Igitur In hae beatissima Dinita teprius

aut posterius, nihil maius aut minus, nihil superius aut inferius, nihil omnino dispar,& inaequale cogitare debueras. Sed

h c hostis fidei,& oppugnator Dei iampridem dignu suo scelere exitum inuenit. Nostrum est, quibus de ta admirabili Diatrinitatis arcano vera fides innotuit, qui neque derelicti cum gentibus,neq; repulsi cum Iudaeis, neq; labi in pestiferos err res permissi sumus, ita agnoscere & tueri coeleste beneficium, ut pro huius fidei testificatione, in qua abluti, in qua signati sumus, em ni a facere,omnia perpeti, vitam impendere,sanguine profundere parati simus. Tu Deus aeterne, cuius hac luce anniuersaria,non partem operis aliquam,ut caeteris anni. temporibus, sed totam quantam in te ipso obtines infinitam immensemq. maiestatem,magnifica relisione complectimur, votis nostris annue atque aspira: Corrobora, accede, adauge in no

bis fidem, atque hanc augustissima Sedem per Petrum pote statis tuae Vicarium in eiusdem Trinitatis confessione solid tam,ab omni domesticorum & externorum hostium oppugnatu, π,tutam atque incolumem serua. Tibi hodie sacra faciamus Fater,Fili,& Spiritus Sancte; Tibi benedicimus, voces', nostras cum Angelicis cantibus, tanquam superiores,& inferiores diuinae cytharae cordas sociantes, tibi gloriosa Triniatas concinimus & acclamamus, Sancte Sancte Sancte Domine Deus omnipotes, Plena est omnis terra gloria tua: Tu munera nostra ne auersare,voces exaudi, digno'; eisce, ut qui nunc te per speculum in qnigmate,& utinam non lippis oculis e terra cernimus, in caelo tandem facie ad faciem, de purgatis ab omni mortali contagione animis contemplemur.

L A V S, & gloria Sanctissim ae Trinitati.

SEARCH

MENU NAVIGATION