De rheumatismo, catharrho variisque a cerebro destillationibus, & horum curatione libellus. Auctore, Petro Pichoto ..

발행: 1577년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

In oratori- tior ad rectam pronuntiaticinem, sua

uius enim subtilius, & liberalius loqui-' turlabiorii, Vitiosa compositio , causa V i tυγι, ιας,cum scilicet fuerint crassiora,duriora nimis euersa, ut in labe nibus , 3c Mauris . tum enim non satis eX pedite mouentur ad functiones illas duodecim obeundas:tardiusque obsequuntur imaginationi & intelligentiae. Oris etiam scissura, Sc ingressus minor, pronuntiationi ossicit . Nam qui huiusmodi sunt ore , non possunt satis ample labi'rum rictum diducere ad quarundam vocum cXplanationem: laborantque saepe eo vitio,quod is ηνο- supra appellauimus. Vitium vel desectus dentium praesertim anterioru & sectorum, causa est μηργιλοιλως: unde edentuli , balbi fiunt - potius , quam blaesi. Vitio ligamenti, & vinculi linguae, vulgus filum vocat. Quibus enim adstrictius est,quam lingua libere dilatari

162쪽

produci , sorasque exeri possit, ii inter '

loquendii , & αγκυλόγλίους σοι , blaesique aut balbi, aut haesitantes fiunt. Porro hoc vinculo lingua innit, tur,firmaturque, & tanquam habenis ducitur,exeritur,reducitur,circumagitur,idque facile & expedite, si symmetrum & moderatum fuerit. Hoc in re- Caute iseiacens natis infantibus obstetrices ungue vel summo digito rumpere solet, sed interim adeo incaute id soluunt, ut ' a cicatrice duriori & grandiori sub lingua relicta incurvetur,impediaturque libera sermonis expresso. Vnde λία,deprauataque locutio. Contrahuntur etiam vitia linguae, oris,& pronuntiationis, in pueris a nutrice blaesa aut haesitante , aut paedotr, bis praeceptoribusque, vitio linguae &oris laborantibus, A mala institutione,conuictu,colloquiis cum blaesis, balbis, haesitantibus, A vitio gentis & nationis. Sua enim

163쪽

Isscuique nationi sere est pronuntiationis deprauatio,vi labdacismus, inetacis, quibusdamnationibus sunt vernacula sermonis vitia. Affectus animi, praesertim violenti, adserunt saepe oris & linguae titubantiam, deformemque ἰσχνοφωνίαν , ImO etiam ἰσχοφωνίαν, haesitantiam. Similiter pudor & verecundia quosdam vel doctissimos ἰσχοφα νους reddit, quo an, mi pathemate plurimi dicturi obmutes cunt,ut olim Is pcrates. Idem effcit metus S timor , Vnde saepe vox faucibus haeret, calore scit cet & spiritu intro reuocatis ob metu.

Ira pleros' 'c reddit balbutientes ac haesitantes , quod lingua inseruire

nequeat animo turbato & concitato. Videas tamen nonnullos, qui e&candescentes , expeditius & . articulatius

loquantur. Aliisunt frigidi & torpidi. Melancholica iamεις, quae Mγουσα

164쪽

& flens dicitur Hippocrati in qua ἴ ger non loquitur , 5 tam cia loqui potest. Fit enim non vitio or anorum vo ficu tacitur

nimi. Nam in melancholica illa taciturnitate: non est meo itidicio,obstructio neruorum a succo crasso melanchol, cout vult Galenus. sed vox& sermo velut ligantur,a maligna qualitate hu- moris melancholici. de hoc plura intractatu de melancholia morbo. Huc pertinet citam aphorismus ille, Si lingua repente incontinens fiat. Tale est melancholicti, quo loco Hippocrates non veram paralysim resolutionemque linguae indicat, sed ἀκράταναῆ ενAαν, quae fit non tarn vitio humoris melancholici,obstruentis,quam pa- ' thematis. Galenus ingenue fatetur se ignorare cur haec repentina, di catur melancholica.Linguae ariditas nimia, sermonisque impedimentum de impo-

165쪽

tentiam adfert . nam quotidie experimur in sanis, tum in aegris linguam e-Xuccam,siccam, asperam , insqualem, ' scabram,squalida fuliginosam,scissam, nigricantem , esse tardam , ineptam &parum obsequiosam ad dicendum, semHae s ' monisqueeXpressionem. Porro lingua

p. i. . tale,a febre acuta,&ημο-,calore,siccitate,& cum saliuatrices glandulae exiccantur, & humore exhauriuntur, longaque oratione siccantur: A calore cum siccitate,eXasperatur,

nigricat, fulgitie obducitur, rimas &scissuras contrahit.: Contra lingua nimium humecta, assiduaque defluxione pituitosa , im-s lusiη- buta,ftακρα7ης, incontinens, tremula, Esibi frigi titubans , sermonisque bene articulati ηρη μή impotens , ut apparet in temulentis,

briis,& pueris. In talibus,& morbis frigidis , lingua tauigatior,pallidula, liub

166쪽

I69da , languidula , sero vel albida pituita obducta , dc decolor conspu

tantiae cognita, facile intelligitur, an malum immedicabile,an non.Nam vitia pronuntiationis, quς contingunt a primo ortu & natura praesertim insigniora, & in parte valde necessaria ad sermonis articulationem eXpeditam, dissicilius curantur, ut si lingua praeci putini pronuntiationis organum, longe sit breuior, aut in προγλωσει CXtremaque parte durior,cr assior,latiorque, viΣ remediis omnino cedet,sed tamen

cura & diligentia leuabitur affectus. Si a uinculo linguae actiori nec moderate laxo accidat balbuties,& lingus ligamentum incidendum

167쪽

ITO est forsiculis per chirurgum peritum& expertum, animadtrersione tantum habita, ne venae sub lingua vulneretur. Nam si a vulnere aut ulcere per clib. rurgum, vel obstetricem , cicatrix durior,crassor,callosor,relicta est sub lingua, sequitur fere αγχυ γλωσσον, Vitium loquelae,quod γλωτIῆς ἁγ- appellatur. Vitia oris , & loquelae quae contrahuntur,ANutrice,aut paedotribis, praecepto

ribusque balbis,

Vel a conuictu,colloquiis,consuetu dine cum deprauate loquentibus, Vel a gente S natione, emendari possi int cxercitatione. Imo adtiersus omne vitium linguae, Maas., deprauat qlle prolationis vocum , &sermonis , conseret eXerceri versibus

ιingua, dc vocabulis confraposis , cuiusmodi

sunt artOXemes ισχνοφωνια, crabrones, inexercitatus.

Denique

168쪽

I7r Denique Balbi & Bl si , relegentur ad exemplum Demosthenis , qui triplex vitium naturς, diligentia expugnauit. Hic enim tophis & lapillis sub lingua impositis , dictionem pronuntiatio

nem CXercebat.

Proponatur illis diei um illud memorabile, λέτη παῆα δησάIM.&,Labor omnia vincit Improbus. metu & timore, calor&spiritus in cor& interiora feruntur. QSamobrem, priusquam dicere incipiant, valebit crebro mouere, Versare,

fricareque labia,ut ad os & insti umenta vocis & sermonis, calor spiritus euocentur,& ita expeditius loquatur. Sunt inter balbos & blaesos, qui locutur tarde & aegre in sermonem prorumpunt : ubi vero loqui coeperint, ibbere,fine obstaculo,& sestinanter pronuntiant,calore scilicet & spiritu ad linguam,& partes orationi seruientes re

uocato.

169쪽

Si a siccitate 8c ariditate locutio &

pronunciatio impediatur ac deprauetur continenda sunt ore, quae humectant,vr prunum,cerasum coditum, fru

stu pomi crudi subacidi, aut mali citrei, aut quidpiam quod saliuam ad os euo

cet,osque saltuosum efficiat. Si labia crassiora,duriora,& oris rictus angustior pronuntiationi ossicat, labia saepe mouenda,versanda,intro retrahe-da in ore aliquid continendum, quod crassitiem attenuet,laeuigeritergeat,in- .cidat, ut caryophyllum, frustum cori, cis citri, mali medici,cinnamomi, p, periS.

Si lingua & os sint humidiora, & a sidua defluxione pronuntiatione impodiant , roboranda & siccanda remedijs mox dicendis in ptyalismo. De pyali ρ,9 6sidua ex utione,

170쪽

CAliua, graecis τιαλὸς m σιαλὶς , unde mαλιλω saliuam deglutio , σιαλοχς homo qui tape spuit, & αδ ες αῖοχ ι glandulae saliuatrices ad radicem linguae positae. Saliua naturalis, est humor,qui ex naturae instituto a tonsillis & glandulis σιαλοχις assibdue producitur & emergit. ut eius moderata quantitate & qualitate, lingua, fauces, larynX,S uniuersa oris amplitudo,hume ctetur , eiusqtie perfusione ciborum confractio,in ollitio, commistio, cofectio, & ceu prima quaedam in

ore concoctio. aut verius rudimentum

quoddam & inchoatio concoctionis ventriculi , adornetur praepareturque. Iuuat etiam plurimum ad sermonis articulos , & pronuntiationis explan tionem, eXpeditamque dicendi facultatem . Sunt , qui existiment hanc saliuam, aut saliuae materiam, aceruari in ore , partim ex vaporibus su

SEARCH

MENU NAVIGATION