Pera Librorum Iuvenilium Locvlamentvm Tertivm ; Pars 1 Insunt Adminicula Studii Historici. Scilicet Mythologia Veterum. Praecognita Historica. Mnemonica Historica. Synopsis Historiae Vniversalis. Nomenclator Regum, & Principum Europae

발행: 1695년

분량: 855페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

gi MILLE NARDI V.

gistro equitum illud competebat. Quod si Dictatura cessaret, cessabat etiam Magistri Equitum ossicium.

nec ultera extendebatur.

Latino bello consectes, Plebs, a Patribus vexata, trans Anienem , in Montem Sacrum secessit, tributi, usurarum, militiaeque onera incusani, nec revocari in Urbem potuit. Eam Menenius Adrippa Meci lato de dissidio ventris membrorum apologo, Patribus reconciliavit. Constitutum tamen, ut Plebi siti essent Tribum, qui libertatem ejus adversus Nobilitatis superbiam defenderent quin&mox Patricii quoque, Plabiscitis coeperunt adstringi. Tenendum sedulo, per Tribunos Ple, sconsulatum& Senatus potestatem vehementer imminutam fuisse & formam quasi Reipublicae, ex Aristo cratica in Democratiam degeneras e Dicti Tribuni, quod Tribuum Suifrastis crearentur; curamque Populi, contra Senatum Gonsules agebant. Itaque omnia Senatus consulta Tribunis censenda, excutiendaq; tradita, & ab iisdem aut probata, aut intercessione ipsorum ejecta sunt. Praeterea Tribuno plebis,Consulem, Praetorena, Censoremq in carcerem ducere licebat. In rogandis Plebiscitis, Patrum aut Senatorum nulli interesse userat, quodq; omnia superat nemo ex Tribunis in ordinem cogi poterat contra ipsi, cui volebant, silentium imponebant.' Gestabant purpuram habebant domos suas noctu& interdiu apertas, tanquam por tum perfugiumque iis, quibus opitulandum erat, nec integrum illis diem ab Vrbe abesse licebat. At moenibns terminata potestas fuit, nec quicquam extra Vrbem valuit Crcabantur Tribuni e plebe, nec Pa..tritiis ad eum honorem aditus initio concedebatur.

Poea,sub Silla Didatore,qui potestatem hanc omnibus

632쪽

SΕCVL. V. si bus viribus imminuere studebat, Senatores hac quoq; dignitate mactati sunt. Quin ipsis tandem Imperatoribus , Tribunitiana potestatem, quasi summi sa-stigii decus , concessam , ex Numis satis manifestum evadit. Is honos, depique sit Constantino M. videtur exspirasse. CONTEMPORANEA ALIA.2Eschylus, Atheniensis, Poeta tragicus larvas terribiles faecibus inunctas, induere, ac cothurnis uti docuit. Ajunt eum CX fabulas composuisse. Cum augurio sensisset, certo quodam die se ruina periturum , ex urbe Siciliae, in qua morabatur, egre4sus, loco aperto consedit super quena aquila vo tans , testudinem , quam pedibus ferebat, in calvum caput ejus, plandore illius decepta, tanquam superpetram, ut fracta testudinis viae vesteretur , dejecit , quo ictu peremtus est. Pindarus , Poeta Thebanus , Lyricorum apud Graecos princeps , Eschyli aequalis temporum fuit. Puerum, a parentibus expositum , apes aluerunt.

Scripsit Dorica dialecto longe plurima, sed praeter Nemon, Olympia, P3tbja,4 Ubinia, nihil superest.

Sublimis est verborum ac sententiarum copia, unde Horatius eum inimitabilam esse asseruit. Laceda imonii in reliquam Boeotiam Levientes, Thebis, in Pindari gratiam , pepercerunt Alexander quoque Magnus tantum ei tribuit, ut cum Thebas everteret, ac in omnes sine discrimine laeviret, anno I 3O.

post Poetae mortem , illius penatibus, familiaequo parci jusserit. Cum petiisset a Diis , ut pulcerrimum sibi in vita daretur, ferunt, ipsum subito mortuunt ςsse in theatro, super genua Theotaieni pueIi adamati.

633쪽

18 MILLE NAR. IV.

Heraclitus, Philosophus Ephesius, scripsit librum de atura , in quo consulto obscurus fuit , unde

σκοτεινος i. e. tenebricosus dictus est. De hoc memoriae proditum ipsum, quoties domo egrederetur, flere lituria, cum Democritin contra coaevus, soleret ridere, propterea, quod alteri,inania quae homines agere't,inriseriae, alicri, ineptiae viderentur vergente

in senium et te , in hydropem incidit Heraclitiis, cumque spretis medicis, simo bubulo corpus oble-vuset, 'ad Solem se siccaret, dormientem canes

dilacerarunt.

Hippocrates , Cous. Hunc Seneca medicorum summum, scientiae medicinalis conditorem appellat Galenus, Hippocratis sententias, ut Dei vocem habendas pronunciavit Paternum genus cumjEsculapio , maternum cum Hercule commune habuit Produxit vitam ad O . annos,in ea librOS reliquit.

Xerxes, Egyptum , quae a patre defecerat, secundo regni anno recepit, arctiorique adstinxit servitio, fratre Achonen illi praeposito Deinde, paternas clades ulturus, bellum adversus Graeciam totis instauravit viribus , cui curretiti calcar addebat Mardonius, Darii ex sorore nepos, qui in avunculi expeditione, rem gesserat infeliciter primum Xerxis opus fuit ut Athon montem , toto longe dorso an pelagus procurrentem, qua continenti adhaerebat, perfoderet, fretoq, navigabili pervium faceret. Erat exul apud Xerxen Demaratis Rex Lacedaemonius,

quem Cleomen velit spurium , quod septimestris laetus estet, regno dejecerat, substituto Leotychide. is,

634쪽

Is post exilium, patriae amicior, quam Xerxi post beneficia, ne inopinato bello cive opprimerentur, omnia belli conssilia , partanis Magistratibus in tabellis iagriei perscripsit, qua cera superinducta delevit earumque legendarum rationem, haerentibus viris, seis.la Leonidae soror inivit. Iam vero Xerxes septin. genta millia de regno armaverat & trecenta millia de auxiliis , exceptis lixis calo ilibus , classiariis item militibus , qui ter mille amplius navibus vehebantur copiasque suas , quia numero non potuit , spatio mensus fuerat , ut non immerito proinditum sit, flumina ab exercitu ejus siccata , montes in planum ducto , convexa allium aequata, maria quaedam pontibus strata . omnemque Leeiam vix multitudinem capere potuisse Herodotus ultra ter vicies centena millia fuisse to- est Sed tanto agmini dux defuit Enim vet6, Ex peditionem haud ex voto cessuram, ostenta praedixerunt Cum Sardibus Xerxes moveret, interdiu, coelo sereno, Sol atris horrendis tenebris obscura tus est, quae subito noctis imaginem attulerunt, stellas coelo haerentes, conspicuas reddiderunt. Hoc portento territus Pythius , quinque filiorurn pater, unius vacationem a Rege petivit. Rex, quem vellet, eligere cum permisisset, pater electum in partes disia traxit,&in utroq, viae latere posuit , ut hac victima exercitum lustrare Similiter sertur Equam in castris

Persarum leporem edidisse, quo partu haud dubie suga Xerxis, velut in imagine picta est. Caeterum

in itinere Xerxis , omnia Asiae templa flammis da

ta excepto Dianae Ephesiae. ne sali, Dolopes , Loeri, Thebani, aliique Graeciae populi, per legatos

in deditionem accepti. Ibestii Plataenis soli e.

635쪽

Boeotiis, cum reliquis qui in sui defensionem intenti erant, foedus percustere. Quippe, Athenien re, autore emistocle,quicquid Giaeciae supererat, pro conirnuni libertate erexerunt, tantaq; animorum magnitudo fuit, tu Gelonu potentissimi Siculorum principis, societa. tem, ob conjunctam imperandi ambitione spernerent,& deditionis faciendae autores lapidibus obruerint. Primam Classi Xerxis cladem coelum ipsum intulit , subversis procellarum vi , ad Mailvestram Thessalia regionem , navibus quadringentis. Alia teram , copiis pedestribus Lacedaemonii , qui Leonida duce , Thermopylarum angustias occupa

verant. Hi enim triduana pugna , cum holte innumeros sustinuissent, ad postremum discedentibus aliis Graecis, circumventi, nec lain victi, quam vincendo fatigati, rne ingentes stratorum Persarum Catervas , Occubuerunt. Viginti Persarum millia, trecentis Lacedaemoniis, paucisqUMaumero sociis,

fuere jugulata. Eadem die pugnatum ad Artemi tum, oppidum Euboeae Insulae, quo fere Marte, nisi quod

iterum naufragio complures er*is naves periere. Sed haec detrimenta confluxus vicinarum gentium facile resarsit. Quartam vero cladem, eamque maximam, Xerxes ad Salaminam Insulam accepit. thenienses, Themistocle autore, urbe sua excesserant, navibus se suaque omnia imponentes Persae interim Athenas, Thespias, Plateas, vacuas hominibus

nacti, incenderant. Adunata Graecorum classis reis Centarum navium, angustias Salaminii freti tenebat, ibique fortunam maris hemistocles experiendam suadebat quod in arcto pugnare Graecis salutare judicaret, ne cir inveniri a multitudine possent. Iun-

:it consilio dolos. Ini , pro quibui sub Dario Coe- Ptum

636쪽

' SECI L. V. sa Iptuna bellum fuerat . literis lapidibus inscrjptis, dubiae fidei reddidit rixi, simulata proditione persuadet, ut praelium ineat antequam Graeci dilabantur. Metuebat enim , ne sociis ad sua tuenda estinanti-.bus , vires Grajorum minuerentur. Interea Rex, velut spectator pugnae , cum parte navium in litore remanet Artemisia autem, Cariae Regina , clitet in auxilium Xerxi venerat , inter primos Duces bellum acerrime ciebat prorsus , ut in viro muliebrem timorem, in muliere contra virilem audaciam quiscerneret. Fit atrox praelium lanceps, in quo Iones , juxta praeceptum Themistoclis , paulatim se pugnae subtrahere coeperunt , quorum defectio animos caeterorum fregit. Ergo vertuntur in fugam Persa, in qua trepidatione, captae naves multae, multae mersae, plures, non minus saevitiam Regis, quam hostes metuentes., domum dilapsae. Hac clade perculsum.& dubium consilii Xerxen, Mardonius aggreditur: hortatur in regnum abeat, ne quid seditionis moveat fama adversi belli, in majus, sicuti mos est, omnia extollens sibi trecenta millia arma ἀtorum Aecta ex omnibus copiis relinquat , qua manu, aut cum gloria ejus perdomiturum se Graeciam, aut, si aliter eventus ferat, sine ipsius infamia, hostibus cessurum. Probatur consilium, Mardonio exercitus traditur; reliquas copias Rex ipse in regnum reducere parat. Sed Graeci, audita Rςψsfuga, consilium

ineunt pontis interrumpendi , quem ille ad Abadum

urbem, in ora Bosphori, fecerat , ut intercluso redit tacum exercitu deleretur. Sed Themistocles, timens ne interclusi hostes, desperationem in virtutem verte- nt, iter, quod aliter non pateret, ferro aperi-ἔςnt, a proposito eos desistere jubeti Cum vero

637쪽

consilio incere caeteros non posset Xerxem ei servum, quid Grax agitent, certiorem facit. Ille perculsus initatio, fugam maturat,in Ducibus milites ad perducendum tradens, cum paucis Abyduna contendit. Vbi cum ibi ut una pontem hibernis te ni pestatibus offendisset pistatoria scapha trajecit. Nec pedestribus copiis , qua Ducibus as ignaverat, felicius iter fuit. Siquidem quotidiano labori etiani fames accesserat, multor unaque deinde diei uni in . opia, contraxerat insuper pestein 'tantaque foeditas morientium fuit, ut vite cadaveribus implerentur, alites quein bestiae , illecebris solicitatae, exercituni sequerentur. Interim Artanam in Macedonia Oly1thum expugnat. Mardonius, cum Athenienses frustra in Regis amicitiam solicitasset, urbis eorum in censae in majus restitutidnem pollicitus, in Boeotiani copi cs ducit. Thebanorum fretus commilitio Graecii coacto centum decem millium exercitu, Duce Laiacedaeinoniorum Pausania Cleombroti Athenienasium Arside, Meoclis filio, Mollium equitatus Persici P aefectum, in conflictu interimunt. Inde Commista ad Plataeas proelio, universana Persarum sociorumque Graecosum aciem profligant, aufugiente velut ex naufragio cumrio millibus, ArtabaZo Ce 'cidit Dux ipse Mardoniusci castra reserta Regalis opulentiae, capta splendidissima Graecis victoria data; quos diviso inter se auro Persico , divitiarurn tum prirnum luguria invasit, victoribus tandem ipsis exitialis.

Eodem die, in Ionti, sub laontes cale, advel-su Persas dimicatum, Leotychideri antippo ductosibus Persarum plus o millia cecidere Ante congressionem, cum classes ex adverso starent, fama, velo.

638쪽

SECVL. V. 623 velocitare incredibili, ad utrumque exercitum venit, vicisse Graecos in B otia, & Mardonii copias orcitatione occidissest iis Xerxes, cum ultra et alianos imperium v.uia fortuna eissilist , in Artabano, corporis custode,in cubiculo suo clam interfectus est:

RE IvD EOR v M. Vix ullus est Rex Persarum, non ipse Cyrus , aut filius ejus Cambyses, cui non Ephera in Virginem Iudaeam aliquis ex Interpretibus cola jugem assignet. Major tanaen pars , hanc Xerxi nupsisse contendit. Et vero convenit nomen Xerxre cum hominς Achs- vers , convenit nomen mesti si Xerxianaes cujus mentio fit apud Herodotum Ctesiam. cum bis mine Esther convenit amplitudo regni ab India ad Ethiopiam usque protensi utin regia Per suurti Susam convenit annus tertitat regni, quo post'R-gyptios devictos, Principes Persarun, XerXes convocavit, de bello Graini: inferendo delibi niturus conviviuna regale iis apparans, in quo Vasti Regina suti convenit annus septimus imperii Xerxis,

quo . Estherem, post reditum e raecia , conjugeni

adscivit. Sic ergo dicendum, suis 'in aula Xerxissm manum, Amalecitam hominem fastus intoleraridit Eum Rex ad supremos honores evectum , regia acta oratione coli praeceperat. At Mara ochaeus, nationet iraelita, divini quam humani juris observantior profanum hominem, , de gente Hebraeis execribi oriundum, nullo cultu prosequebatur. Ob id in v sus Hamano, se suosque gentiles universos, propoexitium esse intellexit. Hamanus enim a Rege edi Aum impetraverat, quo Iudaei omnes stato die ne eari debebant. Atque id factum esset nisi Esther, t Xer

639쪽

614 MILLE NAR. IV.

Xerxis conjux , malum intercessione sua avertisset. Ejus enim erga Deum pietate , apud Regem precibus praesentissima a Iudaeis clades in caput machinatoris retorta, Mardochaeo secunda a Rege dignitas, hostibusque Hebraeorum pernicies procurata est, e quibus 7s millia suere trucidata. Ipse amanus, cum decem filiis, in patibulo so cubitos alto, quod Mardochaeo paraverat, fuit suspensus. Ob hanc liberationem institutum est Festum Purim, seu Sortium, annua festivitate eelebrandum.

C. Marcim, a captis Coriolis urbe Volscorum , Coriolanus dictus, cum Consul crearetur , ex iacilia , quod Gelon ex vendiderat, advectum frumentum, plebi Romanae magno pretio vendi volebat, ut egestate coacta, agros, non seditiones coleret, ac ut Patres jus pristinum, abrogatis plebejis Magistratibus reciperent. Sed plebs, redintegrato tumultu, eum in exilium ejecit. Ille ad Volscos hostes abiit,in receptus, atque contra patriam Dux constitutus, multis urbibus expugnatis, ipsam denique Romam exercitu infesto petiit. Cumque nul lis civium legationibus flecteretur, a Veturia matre,

QVolumnia uxore Matronarum turba comitatis, motus, bellum omisit. Dum autem exercitum do.

mum reducit , a Volscis ut proditor reprehensus, apidibus obruitur Roma contra Mallabri Fortunae ob salutem urbi a sceminis partam Templum exstructum est. Vulscos bellum reparantes, praecipue L. Quina cincinnatus domuit ille ab aratro Dictator. Qui,

obsessa, ac pame jam capta M. Minucii Consulis castra,

640쪽

egregia virtute servavit Mediuim erat forte sementis tempus, cum innixum aratro suo , missi Legati in ipso opere deprehendunt,in Senatus populique Romani nomine Dictatorem salutant. Quamobrem iii aciem profectus , ne quid a rustici operis imitatione cessaret, victor, via o more pecudum sub jugunt

misit. Sic expeditione finita is triumpho acto sexto decim die Dictaturam deposuit , rediitque ad

boves suos laureatus agricola.

Circa haec tempora sius Viscedinin GVul. Linem Adrariam promulgavit i qua jubebantur agri publici, bello parti, populo viritim dividi. Et quanquam paulo post , Sp. Castus , quod sub specie illius

legis, ac ob largitiones alias, potestatem invadere velle videretur, regni affectati damnatus in de rupe principitatus est , Lex tamen Agraria, perpetuo cum a Tribunis plebis, tum inaxime postea a Gracchis fratribus urgebatur,' quidem nunquam sine maximis

Cum adversus V entes bellant Lomani familia rabiorum illustris, hostes sibi privato nomine dein poscit profecti receiiti sex assumtis clientibus. Duce Fabio Consule, pe victores, ad Cremeram fluvium castra posuerunt. vetentes veto ad dolos conia versi , pecora ex adverso in conspectu illorum agunti Ad quae progressi Fabii, in insidias delapsi , uia

versi occisione perierunt unus ex ea gente , propter impuberem matem domi relictus, genus propagavit. Hoc tames postremum, merito in dubium vocat Dionysius Halicarnassaeus; cum verisimile non sit, trecentiso sex bellatoribus, unicum tantum suisse infantem filium.

SEARCH

MENU NAVIGATION