장음표시 사용
701쪽
vero Sc Protagorae appellatione, aliorum sententiam.
Certum est , prirnos Ecclesiae Patres , fere ornnes Platonicos fuisse, hujusque Philosophiam reliquis antetulisse. Scribit quoque Augustinus lib. 7. Confess. libris Platonis utiliter se ad intelligentiam variarum veritatum orthodoxarum usum esse, in iisque sere totum Evangelii Iohannis initium se reperisse. mo Iuliuaus Martyr, Clemens Alexandrinus, Eusebius, aliique, ipsum de Trinitate aliquam notitiam habuisse crediderunt. Eam in rem legi merentur , quae Oses Amyraldus in libro de Mysterio Trinitatis pari. 3. erudite disseruit. Obiit Plato morte placida , die natali , in nuptiis discumbens.
Speusppin, Philosophus Atheniensis , Platonis ex
Potono sorore nepos, avunculo in Academia successit, cuia annos praetuit. Ferunt, hunc senio confectuna, sibi ex moerore mortem conscivisse Plutarchus vero
scribit , illum pediculis effervescentibus interiisse. Docuit mercede, quod exprobratum ei a Dionysio.
Supersunt Speusippi οὐ sive Donitiones , quas
Marsilius Facinus in Latinum Sermonem converistit. . . .
Aristoteles , patriam Stagiram habuit, Macedo niae oppidum , quod dirutum Alexander M. ipsius
in gratiam restituit , parentibus , Nicomacho Phaestide 'genitus est. Statura fuit mediocri, deser-ihis metere , gibbo susin balbutiens Platonem audivit, ac docuit postea obambulans is, Lyceo, celeberrimo juxta Athenas gymnasio, quod Pisistratus, aut Cea alii volunt, Pericles construxit, cum Plato in Academia magistri munere fungeretur. Propria ejus laus quod minime usus est Philosophia mythica, ut Poetae veteres, nec symbolica, ut Ithagoras,
702쪽
tape etiam Plato ; sed simpliciis aperta, quae proprietatem verborum sectatur Alexandri M. praeceptorem per decennium egit, qui illum reprehendit, quod libros acroamaticos vulgaret. Idem ad
Animalium historia descriptionem, octingenta talentaei suppeditavit , quae summa est pecuniae nostrae, quadringenta octoginta millia coronatorum: De Mortis , qua Aristoteles extinctus est, genere, varia circumferuntur opiniones inter quas illa , de nignaate a piscatoribus proposito , nugamentum est somnium Pudorein dolore, quod naturam Euripi Chalcidensis explorare haud posset, mortuum, Justinus Martyr in Paraetac si ad gentes scribit E morbo decessitae, Diogenes Laertius in alii prodidere, nihil de pudore commemorantes Iudaei asseverant, ipsum Salomonis libros compilasse in proselytum factum esse Bataus Cent. 4. in Appendice ad Ioli. Majorem tradit , Colonienses Theologos Aristotelem Divis annumerasse, itemque peculiari libro salutis aeterna illum compotem factum, probasses scripsisse etiam alium de vitain morte Aristotelis , in cujus calce concludant, Aristotelem sic fuisse Christi praecursorem in naturalibus , quemadmodum fuit Iohannes Baptista in gratuitis. Diogenes 'Cynicus Philosophus celeberrimus, Sinopen, Asiae minoris in Paphlagonia Vrbem patriam, & in ea, cuium genitorum habuit. Dictus est vulgo ἐμ ερό: D, hoc est in diem vivens, quod omni abjecta solicitudines, cibum suum in singulos dies emendicaret. Habitavit in portarum vestibulis, porticibus civitatum; in dolio quoque, quod or-lubilem domum praedicabat,in se cum temporibus commutantem Hyeme enim ejus apertam partem
703쪽
versus Meridiem. Estate, ad Septentrionem obvertebat. Iam senex, a Sc talo pirata captus, venditus est Xeniali Corinthio , qui eum manumisit, illique liberos suos erudiendos tradidit. Obiit ferme nona genarius mortique Vicinus jussit cadaver suum isti humatum abjici quaerentibusque amicis , volucri-husne feris corpus suum dilaniandum vellet relin qui minime , inquit , sed bacillum apud me, quo illas abigam, ponitote. Ad hunc, cum Corinthi in sole sedentem Alexander M. accessisset, hortareturque, ut si qua sibi vellet praestari indicaret , id te precor, jebat, ne in Sole mihi obstes.
Sensit Alexander, testa cum vidit in illa Magnum habitatorem, quanto felicior hiis, qui Nil cuperet, quam qui totum biposceret orbem.
CUm Bagoas cubicularius, Artaxerxem Ochum, filiosque ejus omnes , solo Arsame , qui
Arsos ac Arsementa dicitur, excepto e medio sustulisset, Arsamen hunc nomine regio exornavit, potestate sibi servata. Quia vero Arsames ultionem meditari videbatur, ideo ipsum quoque Bagoas, annos. post indeptam dignitatem, cum omnibus liberis peremit, de populi sententia Codomannum, Armeniae Satrapam, Artaxerxi Ochi e fratre nepotem, atque sic Arsamis patruelem , produxit ad regnum, isque Darii nominς, ne quid regiae majestati deesset,
honoratu est, Caeterum cum paulo post Bagoas iunc
704쪽
pariter suetis insidiis peteret, ipse venenum quod a raverat, prior bibere fuit coactus, sicque necis arti sex, sua pariter arte periit.
Hunc Darium, prinaam inter Persas gloriam retulisse ait Diodorus , quod singulari certamine, aliquem ex hostibus praenobilem , firmitate virium devicerat post imperii auspicia, de bello in Macedoniam proferendo consilia agitans, cum Philippum extinctiam esse audivisset, comen sit Alexandri, filii ejus, adolescentiam, quae res ipsi, & Persis pariter fiali exitio Tribus enim ingentibus prie iis, ad Granicum ess una denique Arbelam victus cum se fuga victori eripere conaretur, in Media, a Be sis Bactrianorum prae fcclo, comprehensiri trucidatus est , cum 6 annis imperasset. Histo. mox plenius in Alexandri M. rubus gestis enarrabitur
Reserendum ad haec tempora , initium Samhiliti bitat, gravis ac diuturni, quod Romani rogatu Campanorum suscepere. Illi enim a Sananitibus, gente lininter Campaniamin Apuliam habitabat, victi, Romanis deditionem fecerant. Quare hi, pro dedi- titus sumsere bellum. Multis annis id acerrime ge
num est, nonnulla interdum clade Romanorum, ignominia, sed majore,&, duo caput est, excidio 1 amnitium. Iuvat illud integrum hoc loco, sed bre
viter enarrare ac, ut memoris lenocinemur, non
distinguemus res tempqribus Florus'. I. c. is de hoc bello loquens, ait Samnites suisse gentem, si opulentiam Quis quaerat, aureis largenteis armis, dis- Uu 3 coori
705쪽
colori veste usque ad ambitum armatam : si falla. eiam, saltibus ierein montinna fraude grassantem: si rabiem ac furorem, sacratis legibus, humanisq, hostiis in exitium Vrbis agitatam si pertinaciam , sexies rupto foedere , cladibusque ipsis animosiorem: hos tamen , quinquaginta annis alii valde adaugent etiam numerum per Fabios Sapirios patres , O-rumque liberos, ita subegisse Populum Romanum, ac domuisse, ita ruinas ipsas urbium diruisse, ut Oamnium in ipso Samnio requiratur , nec facile appareat materia quatuor viginti triumphorum. Maxime nota millustris clades Romanorum fuit ad Furcas Caudinas. Est is locus in Regno Neapolitano, haud procul a Benevento urbe & inane. Si rettus Arpsa vocatur quod enim priscis Caudium, id
nunc Arpaja dicitur oppidum Furcae vero audinae, saltus duo alti sylvosique sunt, quos montes perpetui cingunt. Iacet inter eos , satis paten Campus, herbidus, aquosusque, per quem medium iter est: in hunc intratur per angustias, aut eadem retro via repetenda , aut si quis porro ire pergat , per alium saltum arctiorem impeditiorem qi evadendum. In hunc locum iniquum Dius Veturius, Post-humim Romani Consules , cum universo exercitui a C Ponti Thelesino, hostium Duce, pellecti sunt. Nam ille simulatos transfugas misit, qui Romanoa docerent, Luceriam Apulam a Samnitibus obsideri, quo duo itinera ducebant, aliud longius Mutius ialiud brevius iericulosius. Festinatio brevius elegit. Itaque cum in insidias, hoc est Furculis Caudinas, Romani venissent, C. Pontius accitum patrem Herennium rogavit, quid fieri placeret Ille ait, aut omnes occidendos, ut virea frangerentur aut omnes dimit.
706쪽
clinantendos , ut beneficio obligarentur utroque consilio improbato , sub jugum Romani missi, ac turpi pace inita, domum redire jussi sunt, sexcentis equitibus obsidum loco relictis. Sed pax facta, infecta reddita fuit Romani enim ipsos Consules, .reliquos sponsores, victos tradidere Samnitibus, negantes, se pacis conditionibus, sine suo jussu iniatis, teneri. Non enim populi libertatem a Ducis arbitrio pendere, sed Ducis tantum esse bellum gerere , ea fide, qua potestin debet, pacem conficere neminem posse nisi illum, qui jus habeat arma Q. mendi, ponendi , hoc est Romanum Populum
Quiritium Cum non reciperentur Consules, in Vrbem reversi sunt, utrinque bellum restauratum
in quo fusis a Papiria Cursore Samnitibus sub idem jugum missis p receptisque Equitibus Romanis qui obsides dati erant, pudor prioris flagitii abolitus est Hic est ille Papirius, quem Livius . 9. per digressionem, demonstrat potuisse resistere Alexandro M. si sorte devicta Asia , Populo Romano bellum is intulisset. Quamvis vero plerunque inferiores essent Samnites , praestantissimis tamen quibusque Ducibus , Consulibus, Dictatoribus Romanis, objicere se non dubitaverunt. Sed, tandem in eas angustias sunt redacti, ut pacem petere;ogerentur,quam etiam impetrarunt. At vero haec quoq;&paulo post labefactatavi irrita reddita fuit, ac tum Q Fabius Maximus,& Attilius Requius, aliique , Samnites attriverunt. Tandem M. Curius Dentatus qui rapas coquens, oblato a Samnitibus auro, se malle aurum habentihus imperare, quam aurum laabere dixit, Samnites penitus subegit, eorum qiae urbes solo aequavit. Ui CON
707쪽
67 MILLE NAR. IV.CONTEMPORANE A ALIA.
Alexander Epiri Rex, Magni Alexandri avanzului, in Italiana a arentinis, adversus Brutios, qui, ex servisin pastoribus praedones semet secerant, evocatus, ita cupide illac profectus est, tanquam indivisione Orbis, Suroris ae filio Oriens sibi Occidens sorte obtigisset; confisus, non minorem rerum materiana in Italia , Africa . Siciliaque, quam ille in Asia, sese habiturum. Primum bellum cum Apulis fuit, quod mox pace finitum. Inde Briuiorum Lucanorumst multas urbes cepit et cum Romanis ae Metapontinis foedus percussit Sed Brutii, Luca - 1iaque, cum auxilia a finitimis contraxissent, acrius tepetito bello, Alexandrum juxta urbem Pandυ uia &ssu vivira Acheronte oppressere, in quo ille praelio intern
708쪽
ALexander M patre Philippo, sacedoniae Rege;
matre OlImpiade, Neoptolemi, Molos runa in Epiro Regis filia , genitus est, auem ta-nac mater a nobiliore patre concepisse videri volebat, se ex dracone gravidam factam assirmans Ipse quoque Alexari de , pro Iovis silio gerereti coepit. Iosephus orionides scriptum reliquit, Aleaeandri patrem fuisse Magum quendam Egyptium , cui Neua nebor nomen erat aegypti dominum , latine, cuni ex astrorum scientia piae vidisset, ore, quod etiani post evenit , ut Persae potirentur opto; deserto regno , clam omnibus venisse ranti octuamn: inde porro habitu, qualis eue solet Procerum Babylonia venisse in Macedoniam ad Philippum Regem ibi cum in aula versaretur , atque in summo honore esset captum amore Olympiadis, cui , quod sine liberis siet, non optime conveniebat cum marito noctu venisse ad eam informa Hammoni sita, at que hinc Akxandrum natum esse, creditumq; Ham-naonis filjorn. Qitalis quasatusq, futurus esset, pr ackxere Iovinia, quibus Olympia suin .en in ulcrum. suum delabi coelitus, riguem inde in omnes ter- νει--ecti Philippus , se annulo , leonis imagineislsignito i, uterum Olympiadis obsignaret, videtant. Ipse puer , mature animum heroicum pro debat eum se velle in stadio Olympico decurrero dixit, ii Reges secum essent decertaturi , item in do-
709쪽
mando fisucephalo, quo ferocissimo, se rem non admittente, quem mirifice, umbrae ratione habita ita rexit, placidumque reddidit, ut pater omine inde capto , exclamare , aliud filio regnum quaerendum esse , quoniam Macedonia illum non capiat Magistros nactus est eximios, Leonidam, Lsimachum.
Arsotelem a quibus in, mphaeo loco ab aula remo. to, eruditus, philosophiam omnem plene addidicit, aqua deinde spe plus quam ab armis, habuit praesidii. De Leonida notandum, ipsum Alexandrum puerum, thure largius sacrificantem, verbis increpasse, O nuisseq; tum decere liberaliorem esse, cum thuriseram regionem ditionis suae fecerit cujus reprehensionis, Rex Asia potitus, reminiscens, immensam thuris copiam Leonidae submisit, eumque ad liberalitatenierga Deos , per ocum hortatus est Homeri carmina tanti fecit Alexander, ut stadem nunquam non comitem haberet, eandemque pulvino, cum pugione,
dormiturus supponeret Anicquam regnum vigesimo aetatis anno suscepit, in ipsa adolescentia insignia virtutis specimina edidit. Nam, non solum interfuit pugnae ad Chaeroneam in quidem tanta
cum laude, ut nec patre, nec ullo alio inferior esset sedin ante illud tempus, cum pater ad ByZantinos debellandos abiisset, bracas qui defecerant, subegit,4 ejectis barbaris, urbem eorum, quam ceperat, novis colonis habitandam concessit, ac leoxandropolin nominavit. Cum in regno Macedonico patri successisset Alexander, principio, erectis colloquio subditorum animis citato gradu in Graeciam contendit, quae, Attali subnixa autoritate, desectionem agitabat. Ibi Thessalos ante omnia sibi devinxit, α Senatum Amphi-
710쪽
ctyonum, a quibus, Dux renunciatus Graeciae, sheianiense subito adventu adeo perterruit, ut missis legatis pacem precarentur. Eis mox reliqua consensit Graecia inde Illyrios Thraces, Tribasios, Dardanos, facile compescuit , orientesque nonnullas seditiones extinxit Attalum interim , novercae Ciso
patrae, quam philippus Olympiadi superinduxerat,
fratrem, per Hecataeum Parinquionem oppressit in Asia. Obstabant Thebani ex veteri in Persas assectu, animosius Alexandro reluctantes. Iis acri yr io prostratis, in Thebas urbem irrupit, anque excidit crudelius, quam pro ingenio suo , agens,
Sed nimirum peregre in Persas abituro, exemplum relinquendum erat , quod fidei servandae caeteros adino ieret Pindari posteris, in honorem vatis, pepercit, ejusque domum cremari vetuit Peperia
cit etiam Timociei sorori Theagenis , ad Cha roneam Ducis, quae Ducem Thracum, ob vim in tentatam, callide in profundum putei detruserati Ins per servavit Deorum delubra, fortium virorum statuas i religione permotus, quod milites coelesti igne , cum fanum in suburbio spoliarent , ambusti dicebantur. Sex millia Thebanorum interfecta, captivorum o millia sub corona vendita Athenienses, quod portas exulibus aperuissent, sic demum recepit in gratiam, si Duces urbe ejicerent. Demosthenem, reliquosq, Oratores, aegre eloquentia servavit. De hinc, Corinthi, Graeciae Imperator declaratu
est Alexander, ubi cin Diogenem incidit Sequuta mox Expeditio Persca, cum prius omnes
novercae cognatos suosque, qui apti regno videbantur, Alexander sustulisset e medio me quam domi teriam seditionia relinqueret. Patrimonium quoqὴ