Decretum vt omnes Regularium Superiores suos subditos, & religiosos persæpè commoneant de iniuncta omnibus obseruantia, & executione Apostolicarum Constutionum, & decretorum ad officium Sanctissimæ Inquisitionis aduersus hæreticam prauitatem pertinen

발행: 1698년

분량: 296페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Sacra Congregatio Cardinalium Concilii Tridentini Interpretum , auctoritate sibi x Sanctissimo Domino Nostro attributa, id sin gilla Dubia superius proposita, ad hunc moidum responditi videlicet. I Ad primum , etsi legatum si aded tenues inihilominus pro reductione oneris , ut silpri vpositi, ab iis, ad quos pertinet,Seciem Ap stolicam esse adeundam, quae absque vita impensa id statuet , quod magis in Domino i reesse iudicauerit: Uerumtamen . Si in Ipsa Beneficii erectione eκpressis cautum fuerit,ut liceat Episcopo iniundi um onus reducere, ac moderari legem hanc fundationis; quam decreta hac de re edita' non siistulerunt, esse validam. & obseruandam. Ad sesundum,esse intelligenda de praescri ptione facta ab eo, qui eleemosynam tribuit, non autem ab Ordinarior Pipd si tribuens eleemosynam numerum . Misiarum celebrandarum non praescripserit tunc tot Missas colebrari debere , quot praescripserit ordinarius secundtim morem Civitatis , vel Pro

uinciae.

Ad tertium, tener;

Ad quartum, Sacerdotes , quibus 'diebus tςΠςntur Missas celebrare ratione Beneficii, N a scu

202쪽

seu Cappellae, Legati , aut Salarii, si eleem

synas pro aliis etiam Μissis celebrandis susceperint,non posse eadem Missa utrique obligationi satisfacere. Ad Quintum, censuit . ubi nullam certam eleemosynam Testator reliquit, esse ab Epis.copo praescribendam eleemosynam congrua , quae respondeat oneribus Missarum celebrandarum , secundum morem Civitatis , vel Prouinciae . . .

Ad Sextum, ita esse intelligenda. Ad Septimum , respondit, permittendum non emo ut Ecclesiae , ac loca pia, seu illorum diesinistratores, eκ eleemos is Missarum

celebrandarum ullam, utcumque minimam vortionem . retineant ratione eXpcnsarum ,

quas si1beunt in Missarum celebratione, nisi cum Ecclesiae, S Loca pia alios non habent

redditus, quos in usiam earumdem eXpensa rum erogare licite possint,& tu iac quam pomisonem retinebunt, nullatenus debere excedere valorem ςXpensarum, quae pro ipso mettantum Missae Sacrificio necessario sunt si beunda δε nihilominus eo etiam casii cura dum esse, ut eX pecuniis, quae supersunt,expensis, ut supra ceduetas, ab lute tot Missae cenebrentur, quot praescriptae fuerint ab OL ferentibus eleemosynas . . Ad Octauum, non habere locum . Sed satis esse , ut Roctor Beneficii , qui potest Mis fam

203쪽

am per alium cclebrare tribuat Sacerdoti

celebranti eleemosynam congruam , secun

dum morem Civitatis, vel Prouinciae , nisi

in fundatione ipsius Beneficii aliud cautum

fuerit.

Ad Decimum , debere abseluti integram

eleemosynam tribuere Sacerdoti celebranti , nec ullam illius partem sibi retinere posse. Ad Undecimum, respondit, non prohibere ab lute: Ac propterea, etsi oneribus iam susceptis non satisfecerint, posse tamen noua etiam onera sitscipere Missarum celebrandarum , dummo id infra modicum tempus pos sint omnibus satis facere. Ad Duodecimum,quamuis onera sitscepta infra modicum tempus adimpleri nequeant,si tamen tribuens eleemosynam pro aliarum Missarum celebratione id sciat, ct consentiat , ut illae tunc demum celebrentur, cum susceptis oneribus satisfactum fuerit, decretum non prohibere, quo minus eo casu eleemos na accipiatur pro iisdem Μissis iuxta Benefaetoris consensiim celebrandis. Ad Decimum tertium, has poenas non ha bere locum,nisi in siiscepturis onera Perpetua missarum celebrandarum sine licentia Episcopi, vel eius Generalis Vicarij, aut Generalis, vel Prouincialis. Ad Decimum quartum,compraehendi.

Ad Decimum quintum. Non posse , nisi

204쪽

de consensti eorum , qui eleemosynas tria buunt , ut supra in responsione ad Duod

cimum.

AdDecimum sextum, compraehendi etiam priuatos Sacerdotes. Ad Decimum septimum,numeri praefixionem esse iterum faciendam, seruata forma vltimi decreti hac de re editi . Ad Decimum octauum, esse admittendos ad professionem , si alias, habiles existant , ac deinde in aliquo alio Monasterio: eiusdem Religionis esse collocandos , ubi commode ali possint. Ad Decimum nonum, censuit cumpraehendere .

Ad Ultimum, habere locum extra Italiam .

C0sinus Card. de Torres . Prosper FaGvanus Saci Cori. Sec. Cum autem super premissis diuersi irrepserint abusus, illorumque occasione,quam Plures quaerelae , & recursiis ad Apostolicam S dem peruenerint ό Cupiens eadem Congre-

satio Cardinalium Concilii Tridentini liate pretii huiusinodi detestabiles abusiis e Cbrianiana Republica pro viribus euellcre , ac Op- Portune prouidere , ut sitblatis fraudibus , ac emendata negligentia piae Disponentium , seu benefactorum voluntati fides illibata seruetur r

205쪽

uetur, Desunctorum animabus integra , ct prompta praestentur si affragia, itidemque Deo maior gloria, & Ecclesius praestantior cultus reddatur, praeuia auctoritate Per SS. D. N. innocentiu Diuina Prouidentia Papam Xll. ei specialiter attributa infrascripta de eta , prius in particulari nonnullorum ex ptasatis Cardinalibus per Sanct itatem Suam deputata , dc postea in generali huiusmodi Cardin lium Congregatione mature, & accurate dis cussa, recognita, ct examinata edidit. In primis,praeinserta decreta cum praemissi illorum declarationibus,plenissime,&lis sime approbat, confirmat, ct innovat, omni que, & singula ibidem contenta, & expressi iterum omni meliori modo decernit , statuit,ac ab omnibus, ct singulis etiam speciali, &indiujdua nota,seueXpressione dignis penitus obseruari, di omnimodae executioni demandari decernit, sancit, ct praecipit. Insiiper,ut in re tanti momenti consititius, ac maiori, ut par est, circumspectione Proc

datur ; Si qui forsan fuerint, vel sint,qui sitis

Prauis, ct erroneis intentionibus, leti opinionibus blandiri volentes missarum celebrationem omittunt sub malitiosa, vel irrationabili spe earumdem condonationem, vel red

ionem a Sede Apostolica, vel compositi nem a Reuerenda Fabrica Sancti Petri de V be obtinendi , Congregatio praefata tum eos

206쪽

dem; tum quosciamque alios, qui posthac in

adeo detestabiles abusus ausi fuerint offendere , certiores fieri, & monitos esse voluit, Praefatas condonationes , & reductiones ab eadem Sede, non nisi eκ rationabili causa, seu aequa commiseratione λ compositiones ve- lrd a dicta Fabrica viente suis facultatibus, dc

priuilegus, nonnisi ex causa pariter rationa- ibili, & cum clarisialis opportunis,& praesertim cum illa: dummodo, malitios8 Non omiserint animo habendi compositionem,ahas gratia Nullo modo suffragetur, admitti consileuisse, ct solere, quapro- Pter, ut locus omnis imposterum hisce praetextibus praecludatur, memorata Congregatio tales intentiones, opiniones, Neu spes, ac eleemosynarum, siue in toto, siue in parte versiones in alium, quam praefatarum missarum usum, seu satissastionem,S quascumque alias directas, vel in directas, immediatas, vel

mediatas contrauentiones, seu circumuentiones declarat prorsus irrationabiles, iniustas, ac illicitas, illasque omnino reprobat , damnat, & interdicit. Cumque huiusnodi absilrda ex eo plerumque proueniant, quod onera Mi s Iarum supra vires sit scipiantur; caueant omnes, &singuli Rectores, Superiores, & Μinistri quarumcumque tum Secularium, tum Regularium iEcclesiarum, seu illarum Capitula, ne Onera, seu missas tum perpetuas, thun temporales ,

207쪽

ttim etiam manuales , quaerum Atisfactioni

impares fuerint , quoquo modo fulcipiant , utque id ipsum quoad litori poterit, pateat, teneantur ijdem conficere, siemperque mco magis patenti, & obuio retinere rabellam onerum Perpetuorum,& temporalium literispersipicuis, & intelligibilibus desicriptorum,

quorum implemento, si moraliter , ct intra praesicriptum, sinu breue tempu S satisfacere non posse, sicu illa dumtaxat,& non steriora. adimplere posse crediderint, seu credere debuerint , alias Missas, siue perpetuas, siue temporales, silue manuales Per sie, vel per interpositas persi,nas quoquomodo recipere, seu acceptare omnino desistant , seu abstineaeat ,&vlteritis tali casti in eadem Tabe asiniliter exprimant sisse, propterea aliis missis acceptandis, & celebrandis impares este.

iidemque teneantur pariter in Sacrario duos libros retinere, ac in eorum altero sit nata onera Perpetua, & temporalia , in altero

Item missas manuales, &istarum adimplementum , ct eleemosynas distilisth, & di ligenth r annotare,& annotandas, seu annotanda curare,singulisq; annis de supradictis adimplementis , eleemosi nis Ronerihus pariter eKR MMI Perioribus reddere, ac omnes, &tiones huiusmodi in praesetis respective

simili distinctione,& diligetitia,tam prini,

208쪽

quibus rationes debent reddi quam Superi res , quibus reddendae erunt , describere,sseuanuolare , siue describendas, vel annotandas respective curare . Quibus semper saluis , debeant vlterius Regulares praedicti , omnes , ct quas unaque eleemosynas tum manualium , tum Perpetuarum , ct temporalium missarum reponere in capsa particulari sub duabus ciauibus, quarum una Penes Superiorem localem, altera vero penes alium a Capitulo Conventuali deputandum retineatur, ac de iisdem eleemosynis, ct celebratione missarum coram Patribus Discretis , seu Consiliarsis , vel alio simili modo nuncupatis singulis mensibus districtam rationem exigere , ct respective

reddere.

Q d si praedicti , ad quos cura Tabellae

Capit, & librorum praefatorum respective pertinet, seu pertinere debet , sitam operam Praemissis, ut prffertur minime nauauerint, ct Superiores , tiim Secularium , tum Regmiarium Ecclesiarum rationem praedictam non exegerint, seu non inuigilauerint, udd prae-ifati,qui in curam Tabellarum,& librorum imcumbunt suo muneri, Ut praesertur , satisfaciant, in singulis respective casibus Seculares Poenam fiaspensionis incurrant ; Regulares

verb voce activa, S passiua, ac eradibus, ct sῆcijs, quae obtinent ipsis facto, absque alia

209쪽

declaratione priuatis Intelligantur, ne non ad huiusmodi gradus , ct ossicia obtinenda similiter inhabilitentur , di inhabilitati sint , S intelligantur.

Porro , ne ullo unquam tempore omnia , ct 1ingula decreta praedicta in obliuionem , seu desiuetudinem abeant. Rectores, Superiores, seu Capitula Ecclesiarum Secularium illa re tineant publich exposita in eorum Sacrario ;Superiores vero Locales cuiuscumque M nasterii, Conuentus, ac Domus Regularis curare, & efficere teneantur sub poena priuationis ossiciorum, quae obtinent , Vocisiquc

activae, & passiuae ipso facto incurrenda , ut in perpotuum sexto quoque mense, idest seria secunda post primam Dominicam Adventus, ct feria sexta post Octauam Corporis Christi omnes, & singulae praemisis tum insertae, seu

confirmatae, tum in praesiens factae ordinationes una cum dictis declarationibus in publi-Mensa perlegantur.

Meminerint igitur, & satagant Ordinarii, ut a perinis, ct in Ecclesiis quoquomodo vim Decretorum Concilii Tridentini sibi imbiectis, Missae ea, qua par est, fide , di diligentia celebrentur; & cuncta, Ssngala decreta huiusmodi omnimodae executioni

demandentur, nedum iustitiam recurrentibus , sicia instantibus reddentes,ssed eκ ossicio

xum in Visitationjbua, tum in aliis actibus,2

modio,

210쪽

modis , quos expedire, & conuenire totids , quotlhs indicauerint inquirentes , ne aliquid committatur , Pervertatur, differatur , vel omittatur , quod his omnibus , & singulis decretis aduersetur.

. Caueant etiam respectiub omnes Regul res ilim Subditi , tum Superiores quicumque nedum locales , sed etiam Prouinciales , &Generales, ne missarum celebratio , & omnium decretorum praemisserum eXecutio, cum pernicie propriarum animarum , cumpr iudicio illarum , quibus Μisse sunt applicandae , & cum magno Christi fidelium sca

dato quoquomodo omittantur , differantur , negligantur , seu pervertantur , alioquin ultra propriae conscientiae onerationem, Poenam priuationis vocis adtiuae , & passivae, ac gra tuum,&officiorum,quae obtinent,necnon inhabilitationis , ad huiusimodi gradus,& ossic a obtinenda prorsus incurrant. Curent propterea praefati superiores Regulares in omnes, & singulos Continuenientes debitis poenis diligenthr,ct prompte etiampi r inquisitionem animaduertere , & in stipErteneantur omnes , ct singuli Superiores locales in Prouincialibus Capitulis , seu Congregationibus exhibere attestationem,seu fidem ab omnibus Sacerdotibus Conuentus , Μο-nasterii, seu cuiuscumque Domus regularia subscriptam , ct iuratam, quod omnibus ,

singulis

SEARCH

MENU NAVIGATION