Brixia sacra

발행: 1755년

분량: 546페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

3 Ponti cum

cipem , aliasque finitimas cum devastasset , Brixiam demum invasit. Tribus prioribus mensibus, quibus ea lues grassabatur , nihil eorum omisit diligentissimus Pastor , quibus

Gregis sibi crediti spirituali saluti , huiusmodi potissimum

tempore a perditis hominibus in discrimen adduetae , provisum iret . Uerum elapso eo trimestri , cum plerosque ex

suis familiaribus , morbo Episcopium iam ingressis , sibi a

reptos vidisset , ultimumque vitae diem sibi imminere pertimesceret , frustraque Brixiae adesse sibi videretur, cum ultro citroque commeare non posset , suae saltem incolumitati , arrepta fuga, consulendum putavit. Quod Episcopi consilium ut intellexit S. Carolus , qua erat erga hanc Urbem quam facile maximum suae provinciae ornamentum puta bat pictate, laborantis casum miseratus, protinus Brixiam venire destinarat, ut sacris nostratium rebus ime praesens suppetias ferret; piam hanc voluntatem Cum exequi minime potitisset, id saltem , datis enixis ad Bollanum epistolis, est assecutus , ut spreta carnis prudentia , excus que mortis timore , ad Gregem suum Pastor rediret, Brixianusque Grex in tantis constitutus aerumnis suimet ristoris & reditu recrearetur , & pastorali ossicio ad religionis studia inflammaretur 8 . Iam vero desaeviente lue, divinoque placato Numine , gratiarum actionis ergo , multas indixit supplicationes, divique Anat linionis aram praecipuo coluit Asequio , cuius inprimis patrocinio Urbis liberationem tribuebat . Iccirco ad augendum erga eumdem S. Anathalonem cultum , atque etiam in remedium animae suae , tantum pecuniae ultima voluntate die v I. Novemb. anni 1 78. reliquit, quantum opus soret ad sacrum in omne aevum singulis diebus

eodem Ioci faciendum . In id etiam incubuit , ut ossicium Magistri ut vocant caeremoniarum institueretur ; ea insuper laus ipsi tribuitur, quod Episcopales AEdes auxerit , nobilioresque reddiderit . Urbis nostrae & Cremonensis, ob

83 Hane Ilallani eoloribus nimiun nigris exprellam a Giussano Cay. XIII. Lib. V. Uitae L Caroli Meromata, tanto ipsi vitio

vertendam non esse , advertit laudatus Muttiacir Oltrochius ita notis ad eamdem S.C ioli vitam pag. 348. , iisdem nixus sere molis mentis. quae nos in textum attulimus. Miseiana

mitrae Urbis peste correptae conditionem flevis Lib. II.Carminum heroicorum pag. 8'. M. Publius Fontana de Palosco. qui pagus est Brixianae ditionis , di Bergomensi conterminus. Elegantis hujus Poetae in horiam celebravit inter alios Cardin. Quirinus Epist. Romae d ta ad U. Q Chrysostomum Ttombellium S. Salvatoris Bonomae Abbatem .

432쪽

Brixianorum . 3II

fluminis olei possessionem , controversias qua valebat dexteritate, composuit seliciter. Mediolanense tandem Concilium Provinciale Quintum , habitum ab eodem S. Carolo pridie Idus Martias anni MDLXXIX. suamet praesentia illustravit, suaque subscriptione firmavit. At vix ex eq redux gravi se tensari morbo sensi ; quamobrem suus Μetropolita laudatus Borromatus, cui semper fuit acceptissimus, certior eo de morbo ut redderetur , quamcitissime curavit , qui , accepto tristi eius rei nuntio, Brixiam statim contendit , eumque omnibus Ecclesiae sacris munivit', & tamquam bonus Pastor ab ejus laterct non abscessit, quoad animam es flaret . Eodem die , pridie nimirum Idus Augusti , quo Dominicus defunctus est , Borromaeus sacris operatus est , ut aeternam defuncto requiem precaretur . Idibus Sextilis , tumulo antequam mandaretur defunctus Antistes , funebria sacra eidem persolvit, elegantique oratione Dominici gesta commendavit , atque in sequentem diem solemnes aliae inductae cum essent pro eodem preces, eas etiam Archiepiscopus obivit . Cumque dies Iaetus illuxisset Assiimptae virginis , cuius auspiciis & nomine' gaudet Cathedralis nostra , rem sacram ea, quae tantum deceret Μetropolitam, solemnitate fecit , atque sex circiter mille fidelibus , qui ad Maximum Templum summa devotione confluxerant, Eucharistiae Sacramentum administravit . Sepulturam Dominicus accepit in vestibulo Cathedralis, eiusque sepulcrum hisce verbis adhuc existentibus fgnatum:

ossa

Episcopi ., M. D. LXXIX. .

Deinceps immenso ac nobili Mausoleo ibi extructo haec Epigraphe insculpta fuit :l ' Dominico Bollano a Brixiana Praetura Ad Episcopatum divinitus vocato . Pastorali i ,

Munere vigilantissime sancitissimeque perfundiis

me in diem Domini dormitionis monumentum Posituma a De-

433쪽

3 7 3 Pontificum

, Decessis anno Domini M.D.LTTIT. Prrae. IL Aug. Annos natus LV. Menjes VI. dies uVixit in sancta Digilia annos XX. Menses III. . Dies XIL . . -

Eius deinde nepotes sequens Epitaphium , in Ecclesia S. Georgii majoris Venetiis, Patrui memoriae diaicarunt, quod damus ex Veneta Ughelli editione, in qua tamen loco Idus Augusti , legendum pridie Idus Augusti , ut est in BrixianoMOnumento , cui Romana consonat Ughelli editio.. Dominico Bolano Senatorii gravissimo Brixianam Praeturam di illimis temporisus gerenti , ab ea ad ejusdem civitatis Episcopatum divinitus vocato , viginti is amplius annis in ejus adminiseratione singulari vigilantia , is sanctitate , consumptis , illius inlus Brixia conditis , hoc in Patria monumentum quod posteri sequantur , Antonius Θ Vincenitus Iacobi fratris siti pie posuerunt. Decessi an. Domini a M. D . LVIII. Id. August. Annos natus LXV. Menses n.

93 Ex Chronicis notis , quas istae serunt Iiiscriptiones plane liquet, Bollatium in hae sede Episcopali ab anno Is D. usque ad annum is r. perpetuo sedisse s quamobrem me prorsus fugit , quanam motus auctoritate Merius Capuccinorum Historicus posteris consignare noci timuerit c in Annal. ad ann.

s6 . m. I. pag. 26r. , Bonardum Mediolis nobili virecomitum sanguine natum, Genit ris preeibus huic Insulae promotum , ita r pugnasse , ut ad eum honorem declinandum , Inter Capuceinorum, qui vulgo LMei dicuntur , numerum , sibi confugiendum esse duxerit .

434쪽

Brixianorum .X C V I.

IOANNES DELPHINUS EPISCOPUS

PAucis diebus , postquam Bollanus ereptus est e vivis ,

Succetar ei datur a Rom. Pontifice Gregorio XIII. Ioannes DeIphinus . Hic Τheologicis disciplinis in Patavino Lyceo apprime imbutus, uberemque Legum Ecclesasticarum re Civilium notitiam assequutus , Romam ire jussus ita vixit, ut omnibus illius Aulat Proceribus merito esset carissimus : sed inprimis Cardinali Triuitio se probavit , qui Gallicam pro Sede Apostolica initurus legationem , Delphini humanitate captus & doctrina , eum secum habere voluit. Paullo post Torcellensem in Venetis aestuariis Ecclesiam a Pio IV. accepit, a quo praeterea in iussis habuit , ut Τridentino , miod Pontifici cordi magnopere erat, Concilio interesset. Defuncto Pio IV. haud minus pergratus Pio V. ejus Succestari, socius ab eo & adiutor conceditur Cardinali Commendono , Uiro ea tempestate celeberrimo , atque ad Imperialem Aulam , pro difficillimi Reipublicae Christianae negotiis gerendis , proficiscenti . Ea

occasione operam adeo egregiam ecclesiasticis rebus Ioannes

navavit, ut a Gregorio XIII., qui Pio V. successerat , ad eam Aulam orator Pontificius eligi meruerit ; quo munere septennio perfunctus , in Pannoniae Bohemiaeque Regna , ad procuranda Sedis Apostolicae negotia , iussus transire , biennium insumpsit. In hisce aliisque huiusnodi muneribus praecipua laus ei tribuitur , quod quavis occasione perinde it renue ac prudenter Catholicae Fidei puritatem , Rotnanaeque Ecclesiae auctoritatem propugnarit. Quamobrem ab codem Pontifice Gregorio XIII. 1 plendidiori hoc Pontificatu condecoratus , Urbem ingressus est die vicesimasecunda mensis Novembr. eiusdem anni MDLXXIX. , sumina exceptus Civium laetitia & pompa , habitaque laudis Oratione ab Ioan-

435쪽

3 7 . Pontificum

ne Petro de Curte , Cathedralis Praeposito & Canonico,

Viro cum sanguinis splendore , tum eloquentiae gloria praeclaro. Anno insequenti v III. Cal. Martii suscepit in Episco pium Carolum Borromaeum honore tanto, quantus proficisci

poterat ab egregio Praesule in insignem Cardinalem , in Visorem Apostolicum , in Sanctum Metropolitani I) . Quatuor

ci) Totius lustrationis ordinem & tempora hie brevi repraesentare placet , deprompta ex Uifitationis Actis in Caneellaria Episcopa. Ii asservatis , & ex epistolis in laudatam S. Caroli Vitam inlatis. VIII. igitur Cal. Martias anni is 8o. Brixiam pervenit, triumphalibus arcubus exstructis, regiaque plane pompa susceptus , acceptisque a Delphino Hist Po omnibus hospitalitatis tesseris , ad S. D minici Fratres in hospitium divertere voluit; Primos dies , qui ferme triginta suere , impendit in eollocanda veluti nala lustrationis,

In cujus Inatio , cum multa occurrissent ia

eri jure ae disciplina, de etiam in sacra-xum Uirginum Alceteriis necessario emendanda , timens , ne quid tumultus cieretur, sin cula dumtaxat adnotavit, de quibus Ponti-Mein secit certiorem , abstinens interim a Decretis omnibus . Iis velut in antecessum

dispositis, ad diem xiv. Martii Mediolanum

contendit, ut Sacerdotes inauguraret , sauctiorisque hebdomadae mysteria suo cum Grein se eelebraturus. Paschate celebrato , Brixiamne ut petierat , cum ecce ipso adventus die accipit inintiuiri de l.ethali morbo Ayamontii Ligari.e Gubernatoris r itaque propero cursu illuc reversus , eo , quo erat viatorici habitu, aegrotantis lectulo laindiu assedit, donee in . ter pila ejus hortamenta expiravit. Iustis per- solatis , Brixiam versus iterum se in viam dare stat iterat, oecesim ipse lustraturus inamque septem ex suis visitatoribiis per diversas Dictaeeseos partes praeterita Quadragesima I gaverat , quibus id jusserat , ut singula obirent excuterentque , sed res adhue integras

ad se unum rejiceient Itacpie Delphino Episcopo per literas sigmficat, sibi esse statiuuin, ante. Dioecesim hanc lustrare , quam itervin Brixiam se reciperet , totiusque lustrationis

seriem ipsi exponit. Exorsus eam est ab Ureeis novis , ubi lacram celebravit Synaxim ,

plebisque Clerum congregavit. Inde Cal. D-lii prosectus Quintianum quatriduum substitit: Virotas inde perrexit, posteroque die

Minervium . Cum triduum ibi suisset , Pol levico, Prat-Αll ino , Canneto , Aquaniagra quatriduo lustratis, Asula sescepit tenuitaque Apostolicum Virum octiduo , ubi eum

recrearunt dc plura , depolitis inimicitiis, sancita foedera , di Cleri studium , qui, eo

latore , recitandi in Meo Horas canonicas ritum amplexus est , nonnullaque alia ad e

clesiasticam disciplinam spectantia ab eodem Clero aequo animo recepta. Quibus expeditis, stillionem Stivemrum contendit, ubi quin que dies traiisegit , illectus etiam angelicta moribus juvenis Aloysii Gonaasae, quem docuit modum utiliter sumendi sacram Eucharistiam , quam suis iese manibus pruno eidem communicavit s illorum tamen Principum hospitio uti nolens , cum selemne illi esset Dioeceses lustranti in Ecclesiasticorum aedibus versari. In adjacentes deinde tacui

Benaco oras deflectens , Occurrentesque E

clesias perlustrans , ingressus est die xiv. Julii Salodium , ibique ad vii I. Augusti m ram traxit , ex cujus risularium , quos sibi obsequentissimos invenisse gloriabatur , retiagione , tantum voluptatis percepit, ut mo tuo Delphino, officiis suis corro rare non dubitaverit petitionem eorum incolarum , po stillantium , ut Episcopali Sede oppidum tam insigne a Summo Pontifice ornaretur. Redux

per Uallem Sabinam , deflexit Gardonem Triumpili nomin , cujus incolae insignes loci

morumque asperitate , ut audierunt Carolum concionamem, perfiasi lacrymis praeteritorum eri iniitiini veniam efflagitarunt de aeternae

salutis in posterum remedia . Festinato per Vallem Triumpi linorum itinere, Cainonicati Vallem ingrestiis, ex qua revertens Luerum venit , divitem nobileinque locum ad rapatri Sebini lacus , biduumque si abstitit. Post Non. Septembris , a Nostratibus digrestus , in suae sponsae sinum convolat r ineunte vero bri secundam fuscipit in Agrum nostrum e peditionem s lustrat Isaeum , Colonias , Claras , Rouatumque, ubi tres hebdomadas insumpsit , inde Balneolum . Ga um , Caste netulum , Gavardum , aliaque loca, Gard numque iterum divertit , Brixiam postremo ingressus ad ultimam Octobris diem . Hic dian Muque incubuit, sive in expediendis Dice-ceseos negotiis , sive in peria:enda Urbis vi

436쪽

Brixianorum. 37s

tuor deinde Canonicales Praebendae proxime vacaturae , ut Sacerdotales , reliquae vero quatuor , ut Diaconales forent , accepta a Congregatione Concilii facultate , edixit Decreto edito die vir. Augusti anni MDLXXXI. , elapsis vero unia decim diebus , annuente Pontifice, supremum Poenitentiarii munus , per suum Decessiorem Bollanum institutum , primumque vacaturum Canonicatum contulit praeclaro presby

tero talio Zecchio, qui Octobris insequentis die xv II. utriusque muneris potauionem iniit. Paullo post a SS. Do minatoris , Pauli, Anastasii , & Dominici nostrorum Epi

scoporum ossa ex Arce, ubi major fama, quam cultus erat, transtulit in Basilicam maximam , suppositis una cum laudato Visore Apostolico Carolo Borromaeo humeris , maxima celebritate die solemni commemorationis Caelitum omnium. Idem Decreto edito atque impresso die x II. Septembr. anni sequentis MDLXXXII. cavit , ut in posterum Calendarium nostrum exigeretur ad nuperrimam Gregorii XIII. correctionem . Per ea etiam tempora opem tulit Patribus Societatis Iesu, qui aliquot ante annos in Urbem melanis nomine venerant, stabilem ut Collesio consequeren tur Sedem in S. Antonii Templo . Interfuit eodem anno Concilio Provinciali v I. per laudatum Μetropolitam Medio

lani celebrato sexto Idus Maii , ubi non solum sedit primus A a 4 a parte

statione ι oua regressus Mediolanum non est, nisi poli late Id. Decembris. Visitationis Acta hoc anno isgo. peram, nonnisi anno insequenti is gi. completa fuere , de in ordinem digesta in oppido Gropelli , eodemque anno typis edita , di Brixiam trans. missa, teste Oltrocchio loc. cit. Universa hae in visitatione prope insinitos exant lavit labores laeto semper hilarique animo, quippe

serventia Religionis studia . quae in ieci via sitationis erimordiis praeseruierant Brixiani ,

spem maximam ipsi injecerant uberiores , quam alibi . fructus colligendi , nee eum s sellit concepta spes: Maurocmus enim, Marinus Georgius , di Epist pus Angelus Maria Quirinus vere Eminentissimus hieri non dubitarunt . uberrimam ea hae Caroli lustratione Brixianam Eeelesiam hodierna quoque die utilitatem referre , ut est apud Olit thium loci mi. pag. s 8. Iam vero generali huius Uilitationis mereta typis mandari curavit Carolus ann. 3sgi. Continet aureus iste

libellus disciplinae Ecclesiasticae florem , dc in Capita divisus, mimum Epistapum docet da

muneribus suis in Ecclesiae administratione e git deinde de ejus foro . Cancellariae laxas indicit lingulati iii pro caussis , judiciis, aut scriptis quibuscumque t descendit insuper ad erudiendum de formandum Uerum cujus. eumve ordinis r praeseribit Templorum iu- pellectilem , eorumque cultum et agit prati rea de Populo . de Loris piis , de RVulariis bus , de Monialibus t ultimo alia edocet ad vitam et inmunem, εc reliquum regimen spectant i a.

Eam translationem uno anno anteve

tit Giussanus quarto S. Caroli vitae Libro Capite quinto ι sed omnino contra indubiamnestrarum tabularum fidem , atque contra ipsas D. Caroli Epistolas relatas ab olteinctioi Ag. . di φ . , quibus patet , eam trania lationem peractam filisse eo anno , quo C rolus in hae Urbe Ill. Non. Octobris conve nit Mariam Auguilam , Mediolanum contra

dentem .

437쪽

6 Pontificum

a parte Metropolitae laeva, verum etiam unus fuit ex Iudicibus selectis ad cognoscendas rationes absentiae Episcoporum Suffraganeorum 3 . Iurium suae Ecclesiae acerrimus vindex Populum Plani Vallis Camuniae vectigalia ipsi, uti illius Regionis Duci , solvere perfracte negantem , sacris interdixit : quem deinde populum, laudati viseris eum Iocum Praetereuntis provida cura, submittentem se ad pedes , atque

errati poenitentem , ad veniam admisit. Verum ma)ora iis molientem occupat gravissimus morbus mense Sextili anni

MDLXXXIV. Archiepilaopus Mediolanensis sua in Urbe

tunc degens triste illud ut intellexit, ipsam diem , quae Dominica erat , licet in sacris celebrandis officiis insuinpsistet , tamen , abrupta mora omni , iter eques carpit, spatioque unius noctis Brixiam advolat et Episcopi aegrotantis cubiculum ingreditur , Utis eum exhortationibus a uvat, ultimis Ecclesiae auxiliis suis ipse manibus corroborat, ultimosque excipit anhelitus . Postridie vero, more institutoque maiorum , Defuneti cineribus iusta facit, re divina eius animae opitulari , funebrique oratione egregias animi dotes extollere fatagit Decessit itaque Delphinus Cal. Maii eo anno , quo di ipse, paucos post menses , decessit laudatus Archi piscopus Mediolanensis , quocum ob morum similitudinem coniunctissime vixerat. Super ejus tumulo , in media platea Templi maximi, clara esus memoria posteris tradita fuit hac inscriptione , in qua res ab eo gestae fere omnes con

memorantur

Damies Delphinus Galliis , Anglia , Germania pro Sede Apollonica peragi atis , o Legationistis apud Maximilianum II. Θ Rο ulphum II. Imperatores Pii V., Θ Gregorii XIII.

Poni cum MVx. nomine , mma cum pietate ac prudentia

VIII. ixit. Illud fuit ultimuim Coneia cellum . M in Federicvnx Madium pag. 29 Iium Episcoporum per S. Carolum conν Eisdem eomplexus est laudatus Fomaiaxatuin . De laeva parte , qua sedere solenu na elegantissimo heroico carmine De iuώια Bmiani Episcopi Synodali Concilio praesen- vocato , ipsique inscripto Ioanna , pag. 3-tes , viae tertium Dusertatiostis Ptooemialis

438쪽

Brixianorum . 3IT

perfunctus , a Greeliano Episcopatu , Cui XIV annos sanctiqsime praefuit , ad Brixiensem

Translatus , mirs

Desiderio ubique retino , Hie jacet , seque piorum

precibus commendat. Vixit ann. LVI. mens. I. diem LSedit ann. ΠII. mens. VIII.: Obiit RaL Masei M. D. LXXXIV.

IO FRANCISCUS MAUROCENUS EPISCOPUS

ANNO MDLXXXV. NAtus est Ioannes Franciscus Μaurocenus anno

MDXXXVII. patre Petro Μauroceno , tum ad Turcarum Imperatorem pro Veneta Rem Millivo . Eorum , quae optimum Christianum Equitem decent , nihil in Francisco desiderabatur . Multis fuit pro Patria legationibus functus , in Sabaudiam , Galliam, Hispaniam 8c Poloniam prosectus . Deinde a Gregorio YIII. anno MDLXXXV. die v. Septembris primum designatus , postea a Sixto V. renunciatus populosissimae huius Dic cestos Episcopus . Anno ΜDXC. Brixiam ingrediens, Pontificio apparatu magnaque pompa a Brixianis perquam magnifice susceptus est. Antequam tamen ad regimen huius Ecclesiae migraret , in Galliam ab eodem Pontifice Legatus missus fuit , utpote illius Regni peritissimus , α turbarum , quae inibi erant, haud ignarus ; illud enim in Regnum ante venerat Orator pro Veneta Republica et deinde pro Ecclesia , regnante Henrico III. , cui valde acceptus fuerat I . Ibidem

Catharinus Daviti Iib. IX. Historiae .

439쪽

3 8 Ponti cum

degens sacro Cardinalium Collegio ab eodem Sixto V. ad

scriptus est , qui Gallicanorum , quae tum aδitabantur , negotiorum expers eme nolens , cupidusque ad uvandi foederatas Catholicorum partes adversus Ugonottos , de Legato ad id opportune deligendo cogitavit. Virum scilicet quaerebat , qui suo nomine sanctae illi Statuum unioni interesset in iis, quae ad Religionem spectarent, & ad Romana iura,

nequid ea detrimenti caperent : quique per Cardinalem Bombonicum, perque Ghisae Ducem, acceleraret apud Regem, eorumdem Catholicorum Conventum , sententiamque Regiam eliceret adversus Regem Navarra: Henricum Borbonicum ,

adversulue Principem Condatum eiusdem sanguinis , pr gnatos Roberto Comite Clara montensi , secundogenito Ludovici IX. Favebant quippe Haereticis , ab hisque inprimis stabant : eaque de caussa regnum ad ipsos pervenire nullo modo poterat , ubi Rex decederet, qui nullos habebat filios , in eoque stirps Valesiorum desinenat . Nesciebat Pontifex , quemnam ad eam dignitatem proveheret , quo dc Galliarum Regno , & Religioni , & Apostolicae Sedi simul consuleretur . Nolebat ex una parte Regem a se alienare , ne is ab Haereticis staret, ad quos propensus videbatur: ex alia Ghisae Ducem refugiebat ostendere, praecipuum Catholicorum Caput. Hac de re certior factus Rex per Legatum Pisanum , Venetae Reip. nomine in Galliis residentem , virum mitti a Pontifice cupiebat , memorato Duci minime familiarem . Hinc apud Sanctam Sedem strenue agebat, ut Legatus crearetur Maurocenus Brixiae Episcopus . Huius virtutem prudentiamque summam Pontifex compertam habens , ex iis praesertim, quae pro Venetis ante ille egerat; ipsiusque , ut Veneti Patricii , animum a Galliarum Regno non alienum fore confidens , neque pamtium , aequum ultra , studiosum hoc enim Sua Sanctitas cupiebat, nisi sicubi negotia Religionis , & Romanae Ecclesiae aliter postularent eumdem Legatum renunciavit, Re lique ac Catholicorum Societati aeque gratum fecit. Huius ocietatis Proceres cum de eo certiores per literas secisset , & erga Legatum bene animare curasset, ii Pontificis literas praelo excusas ediderunt . Quod gravate Rex tulit; nolebat enim , ea de re ad Sociorum Capita sic scriptum esset. Nostrum

440쪽

Brixianorum. 379

strum Praestilem Pontifex inde Cardinalem creavit, quarto nempe anno Pontificatus sui, die xv. Iulii , tituloque Pres. byteri S. Maria in Via ornavit. Curavit idem Pontifex O. M. ut in Urbe Blesensi, ubi generale Galliarum Concilium habendum erat mense Octobri anni MDLXXXVIII. , in Edictum ad Catholicam Unionem iuraretur, & Synodus Tridentina admitteretur. Iuravit Rex , & ratas habuit Soci tatis conditiones : secus de Synodo Tridentina factum. Persistebat. Cardinalis noster apud Regem , cum Berna dinus de MendoZEa Legatus Hispanus , secuta Ghistorum , Ducis nempe ac Cardinalium fratrum, caede an. Μ DLXXXIX., audiens , Regem ab Hugonottis stare , Blesensi rellicta , in Urbem secessit Parisiensem . Hinc anceps Cardinalis quid

consilii caperet : Regem inde verebatur deserere , ne tota spes corrueret eum redigendi ad Catholicorum partes : reprehendi aliunde metuebat, si minus , quam Legatus His. panus, de Religione sollicitus videretur. Nihilominus sta tuit non abscedere , priusquam rerum exitum videret . Id fiebat eo consilio , ut morbo invalescenti, quatenus liceret, occurrendi quamlibet occasionem captaret ; interim Romam literis certiorem facere , ac consulere non desistens . Non omnem tamen suspicionem evadere potuit , eiusque consilia itidem suspecta eo usque habebantur, ut cum eo Pontifex , tamquam reo, non tamquam Legato , agere videretur . At tandem Sanctitas Sua, quod ipse gesserat , approbavit , ipsiusque prudentiam valde commendans , magni consilii virum eumdem appellavit, Cardinalis candorem , α summam in agendo dexteritatem admiratus. Maxime vcro laudatum sp eiatumque fuit, quod illum , sedatis iis turbis, secisse constabat . Ad sacram enim rem Cardinalis noster a Rege pereum , qui a secretis erat, Vocatus , sapienter illum increpasse dicitur, Caelique ipsi & Ecclesiae minas intentasse, nisi Praesules, in carcerem ab eodem coniectos , liberaret . Tentaverat etiam saepe ac valide in suas partes trahere Caradinalem Vandomensem , qui partes Regis sequebatur , etsi avum suum , de seque benemeritum, in vinculis detentum videret .

Exierat Aula regia , Parisiosque reliquerat noster Mauro- cenus , ut Ducem innae conveniret, unum ex Catholicae

SEARCH

MENU NAVIGATION