장음표시 사용
4쪽
quam Contentiosium , tum Ecclesiasticum,
ad normam Iuris Communis & Romani, sed etiam Iuris Francici: Authore IOANNE CABAS SUTIO Aquisextiensi, Congreg. Oratorii Domini IEsu Paesbytero. Editio polirema ab ipso Authore recognita, & aucta.
6쪽
Aquarum - Sextiarum Archiepiscopo: IOANNES CABAS SUTIUS A quiuextiensis
Oratorii Domini JEsu Presbyter S. D.
TSI commune omnium Christianam Religionem profitentium ossicium in imitatione Christi confistat, cujus Apostolus nos adhortatur ut senus imitatores sicut filii charissimi; Sanctusque Ecclesiae Doctor Gregorius Nyssenus toto suo ad Harmonium libro explorans quidnam rei sit Christianismus , nihil aliud est. commonstret quam imitationem Christi Domini: hoc tamen ossicio arctius prae caeteris adstringuntur illi
7쪽
quos, ut Divinae Scripturae verbis utar, posivit Spiritus Sanctus Episeopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Horum quippe vitam necesse est specimen esse Christianae perfectionis , Sc lucernae instar caeteris omnibus qui in domo Dei sunt praefulgere , ut subditi horum Fideles eorum imitatione mores suos ad exemplum Christi senotissime exigant, sitque spectabilis inter cos Praesiui , tanquam su premi
Pastorum Principis , nostraeque omnium salutis Authoris spirans ac vivens efiigies. Hoc ipsum non inanis jactantiae, sed Divini Spiritus impulsu de se praedicat Gentium Apostolus: imitatores mei estote sicuts ego Christi. Hanc Tibi mentem insidere, hoc Teduci proposito imitandi Jesu Christi norunt quotquot
vitae tuae rationem perspectam habent; hoc mores, hoc actus tui , hoc instituta tua palam faciunt. Hoc
solo spisitu ductus Ecclesiae cultui lc obsequiis vitam
omnem &. labores tuos consecrasti, pro qua tuenda& ornanda perillustres diversis temporibus tum Legationes , tum praefecturas magna solicitudinis, religionis & prudentiae laude obivisti. Summos etiam Pontifices indefesta opera, sapientissimis consiliis & labotiosis ossiciis demeruisti, tum ante, tum post delatam
T ibi ob insignia merita Cardinalis Purpuram. In istis quidem omnibus a Te gestis solam Dei gloriam expetivisti , humanae vero gloriae nulla Tibi cupiditas
incessit. Exploratum tamen est quod veteres Sapientes prodidere, gloriam esse umbrae persimilem, quae insequitur fugientes, cum tamen fugiat insequentes. Ita enim factum est , ut tua inter homines laus & perhonorifica
8쪽
norifica fama quam despexisti, virtutis tuae comes assecla fuerit, atque etiam invitus stabile fundamentum ad gloriam S dignitatem Nominis tui latius propagandam dc altius exstruendam subjeceris. Attamen in tanta negotiorum Tibi incumbentium mole mens tua sublimis ad unicum propositum sibi finem Deum inces anter aspirabat, ic ardenti astectu illas mysticae Columbae pennas cum Regio Psalte desiderabat , quibus sublevata , ab omnium aspectabilium rerum s licitudine libera, convolans ad Deum , ei soli tandem vacaret, in eoque deinceps Conquiesceret. Atqtre hoc beneficium propitio votis tuis Numine consequutus es amplissimum, ex quo nostrae hujus Provinciae, quae prima Galliarum Christianae Fidei documenta a primis ipsis Domini nostri discipulis excepit , Creatus es Archiepiscopus. Itaque stationi huic illigatus , justamque obtendens residendi necessitatem , tumultuosis
Rulaetum Romani Pontificis, tum Christianissimi Regis fluctibus Te subduxisti , ut in isto tranquillo portu Conquiesceres soli Deo vacans , & commissi Tibi gregis saluti prospiciens. Quanto vero studio ferveat in Τe Zelus domus Dei , ejusque quam deCet sanctitudo in longitudinem dierum, decorem diligas , testatur tuis impensiis fundatum illud celebratissimum Aquense Seminarium, ex quo velut ex Argonautarum naUi, aut
equo Trojano, tot ut ita dicam , Heroes Sacrae Militiae addicti prodeunt. Testantur insuper illae Sacerdotum a Te institutae per universam Dioecesim excursiones, classicum adversus omnia peccata proclamantium,
quorum indefesso labore flagitia quaeque stirpitus evela ι luntur
9쪽
luntur, ignorantia populorum discutitur, si multates extinguuntur , secrilegae confessiones reparantur , Momnis plebs ad meliorem fiugem revoCatur. Testantur etiam eximiae tuae illae Sanctiones, quibus Ecclesiae Sanctae distiplinam undequaque suffulsisti. Testatur re illa nunquam istis laudata provisio tua , per quam videmus tota Dioecesis amplitudine ad singulas metroComias Clericorum Concursus statis hebdomadae diebus, ex circumjacentibus vicis 6c minoribus
oppidis ad Ecclesiasticas collationes & dissertationes, quibus praeficiuntur delecti Presbyteri virtutibus Meruditione insignes. Quam est speciosa Te duce, Te auspice hujusce Dioecesis tuae facies t Lubet hoc loco cum Regio Vate illo divinitus inspirato sic exclamare: Seuam ρωιcisa tabernacula tua Jacob , tentoria tua Praeli ut valles nemorosa , ut horti juxta Sios irrigui , ut tabernacula quae fixit Dominus , quasi cedri pro e aquas 2 His vero tuis sanctissimis institutis quae Tibi ad perennem felicitatem Viam muniunt, Te verum probas imitatorem Jesu Christi, ad hoe
unum intenti ut nos sanctificaret, exhiberetque ipse sibi Ecclesiam gloriosam, non habentem maculam,
nectue rugam, aut aliud hujusimodi , sed ut sit siancta& immaculata. Ad istam gregis tui sub Te optimo εἴ amantissimo Praemule cumulandam felicitatem quamphitimi Tibi subditi Sacerdotes creditas sibi I D'animi tacultates & spiritualia dona, Te hortatore conferunt. In has ego , tametsi aliorum meritis impar, sperans Tibi non iniucundum sore, quidquid in me L-
10쪽
diorum inest, in Τui obsequium M Cleri utilitatem
iampridem impendere institui. Isto ductus affectuante aliquot annos Notitiam Conciliorum sub Illustris Nominis tui praesidio edidi: deinde tuo jussu brevem de Usuris tractationem , eodemque studio impulsus istam Iuris Canonici Theoriam Sc Praxim quanta va
lui diligentia contextam, tutelae tuae clypeo munitus, tuae benevolentiae dignatione fretus, tuis cohortatio
nibus excitatus , publicae tandem luci permitto. Faxit Deus ut iste labor eam quam intendo fiugem pariat, tuaque Eminentia ad gregis Dominici salutem diu pedistet incolumis.
