R.P.F. Candidi Brognoli Bergomensis ... Alexicacon hoc est De maleficiis, ac morbis maleficis cognoscendis. Opus tam exorcistis, quam medicis, ac theologis ... Tomus primus °secundus

발행: 1714년

분량: 539페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

ALEXICA CON

REV PATRIS

FR. CANDIDI

6쪽

R, P. F. CANDIDIBROGNO LIBERGO MENSIS

ORDINIS MINOR. STRICT. OBSERVANT.

ALEXICA CON

HOC EST

DE MALEFICIIS, AC MORBIS

ae Theologis , Confessariis , Parochis , Inquisitoribus , ae in quacunque necessitate constitutis , utilissimum.

Apud Nicolaum ΡeZZana.

SUPERIORUM PERMISSU, AC PRIUILEGIO.

8쪽

SUMMO DEO OPTIMO MAXIMO

JESU CHRISTO

DUCI NOSTRO

Regi Regum , ac Domino Dominantium .

OMMUNE est sere omnibus librorum Auctoribus, ac Typographis sub tutela, ac patrocinio hujusce mundi Potentatuum sua opera , ac li

bros collocare , ut eos ab obtrectatorum calu

mniis tueantur . At quibus sub auspiciis lucem subire poterit hoc opus , in quo de Dei voluntate Omnia gubernanter de spirituum malignorum scientia ; potentia , ac malitia : de maleficis , eorumque pravis operationibus : de rebus naturalibus instrumentaliter in maleficiis concurrentibus : de variis morborum maleficorum Curationibus disputatur Sub nullis utique felicioribus auspiciis hoc, inquam , opus substernere potero , quam tuis, o Summe Deus , qui es voluntas omni olens , virtus benevolentissima , lumen aeternum , incommutabilis ratio , summa Beatitudo i Quies creans mentes ad te participandum , vivificans ad sentiendum, efficiens ad appetendum, dilatans ad capiendum, justificans ad promerendum, accendens ad Zelum, tacundans ad fructum, dirigens ad aequitatem, formans ad benevolentiam, moderans ad lapientiam , roborans ad virtutem, visitans ad consolationem,illuminans ad cognitionem ; perpetuans ad immortalitatem, implens ad felicitatem, circundans ad lecuritatem tini es Deus Summus, optimus, Maximus , Omnipotens, Sapientissimus, Misericordiosissimus, Iustissimus, S cretistimus, Pulcherrimus, & Fortissimus: Qui es stabilis, incomprehensibilis, invisibilis omnia videns, immutabilis omnia mutanS , immotus omnia movens, immortalis , illocalis , interminus, i

circumscriptus, infinitus, immensus, inaestimabilis , ineffabilis ,

9쪽

infinitabilis , indicibilis, & investigabilis , metuendus, atque terribilis , honorandus, atque timendus , Venerandus , atque reverendus : Qui solus vivificas omnia , creasti omnia , ubique es , dc ubique totus semper praesens, Vere unus , nec in partes esticeris , quia totus totum tenes universum , totum imples, totum illustras,

totum regis, & possides : quia tu solus es potens Rex Regum , a Timoth. & Dominus Dominantium , teste Paulo Apostolo: tu solus habes immortalitatem, & lucem inhabitas inaccessibilem, quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: qui doces corda fidelium sine strepitu verborum : Qui attingis I fine, usque ad finem sortiter, ac disponis omnia suaviter : qui locis non distenderis , nec temporibus variaris . Cur ergo hoc opus mundi Potent tibus est innitendum , si omnes homines sunt Homo autem , ἔ- 'ait Iob cap brevi vivens tempore repletur multis miseriis, qui quasi flos egreditur, & conteritur, & fugit velut umbra, &nunquam in eodem statu permanet Et si talis est , quomodo Q hoc opus sua auctoritate , ac potentia tueri, ac protegere valebit Si ergo , ut docet Psaltes , Bonum est confidere in Domino , quam confidere in homine e Bonum est sperare in Domino ,

quam sperare in Principibus , 2 mihi utique consultissimum erit,

nedum hoc opus , o mi Clementissime Deus , tuo Divino opitulante Numine consectum, sed meipsum totum tuae Divinae subste nere protectioni, ut sub alis tuae potentiae ab adversariis tum visibilibus, tum invisibilibus, ac obtrectatoribus persequentibus tuea EGLa. mii. riS. Tu enim protector meus es, sicut& omnibus exquirentibus te in veritate: nec ullus umquam ex his, qui in te confidunt, invenitur, qui intra se non audiat te dicentem: Eso protector s- tuus sum, & merces tua magna nimis. Sed ubi, o Deus meus, nos protegist In omni loco ; nam ubique laquei, ubique decipulae, inquas minus cogitantes impingeremus, nisi eas tua protectio interdum detegeret, interdum vero, nescientibus nobis, praecideret. Et quando nos defendis In omni tempore; semper nam- i 1- que s Diabolus tanquam Leo rugiens circuit Quaerens quem devoret, P a quo absque dubio vigilantes, aut dormientes discerperemur, nisi tu, o refugium nostrum, nos undequaque circundares. Et a uuibus malis tuearis Ab omnibus utique tum mentis, tum corporis o nullumque ; nisi te adjuvante peccatum , nullum morbum, aut adversitatem evadimus. Sed quo protegimur me respectu, seu scuto benignitatis tuae: Nam ut Rex potentissimus nos quasi in tuum cubiculum recipis, & ante oculos habes, ut a malis imminentibus tuearis . Abscondis nos insistondito faciei tuae, idest, respectu oculorum tuorum, qui Vi

10쪽

rem habent loci tutissimi a conturbatione hominum: Protegis nos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum , ideo quasi in adytis templi sumus, licet in mediis hostibus demoremur; & in die malorum protegis nos quasi in abscondito tabernaculi tui. ELque nobis, iuxta Davidis ellatum, in Deum protectorem, & in locum refugii. ut salvos nos ficias. Vere vita nostra absconduta est in te, quam veluti in sinu tuo gestas, ne ab aliquo irrumpente hedatur. Et quo alio nos protegis Z Profecto nontusi a mis gratiae tuae, & stadio, quo pugnamus, lucis tuae, ac dono.

rum tuorum mirabilium. Creas enim super omnem locum Mo

tis Mon, idest, Ecclesiae tuae, qui sumus nos, ubi invocatus es , nubem gratiae per diem, & fumum, ut ait Isaias cap. . & splendorem ignis per noctem c splendor enim sine fumo servatus est in M.Ldiem aeternitatis ut nullum sit tempus, in quo tua nos proto.

ctio amabilis derelinquat. Tibi ergo, Clementissime Deus , tibi Benignissime Iesu iuremerito debetur hoc opus, in quo de tua DLvina protectione perasitur. Tuo convenientissime Nomini est dicandum , in quo de ipsius virtutibus, ac mirabilibus operibus , nedum in Daemonibus profligandis, & eiiciendis, aegrotis lanandis, debilibus roborandis, tribulatis sublevandis, sed nobis ipsis silvandis, & ab omni malo liberandis pertratatur. Hoc enim N men Iesu Pater tuus aeternus tibi imposuit, Gabriel Angelus annuntiavit, Virgo Mater aperuit. Quod si omne, quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen ejus, qui, videlicet , singulis rebus convenientia nomina indidit, quanto magis quod vocavit Pater, a quo omnis sapientia promanat, ipsum erit nomen tuum , & tibi per omnia conveniet 8 Vocatis ergo Iesus , quod interpretatur salvator , vel salus , quia tu Salvator, & Eius nostra es; propter quam adoro te; propter hanc gratias ago, hanc expecto , hanc postulo , eam meis precibus , ac desideriis .

exquiro. Vocaris, Iesus, seu Salvator , o Fili Dei dulcissime , quia peccata destruxisti e quia catenas , & vincula affectionum terrenarum, quibus vincti tenebamur, abstulisti: quia diabolum , i qui mortis habebat imperium , vicisti quia caelum aperuisti: quia corda Hominis ad te traxistit quia inferno spolia detraxisti: quia universum mundum expugnasti: Vocaris resus , quia ab ignorantia , malitia, & infirmitate nos liberas , & sapientia , bonitate , ac sortitudine roboras. Tu enim sectus es nobis sapientia a Deo,& justitia , & Enctificatio , & redemptio. vocaris Iesus , quia

hoc Nomen Sanctum tuum praeci uum nos liberandi a malis munus detegit, & universa tua nomina comprehendit. Nam si tu es

Jesus, di simul Emmanuel, idest, nobiscum Deus , es qui Vel

SEARCH

MENU NAVIGATION