장음표시 사용
1쪽
FAB. LIB. II. CAP. IV. Ubi qui primi legendi sunt,
dem videtur, & juCundus incipientibuS quoque & apertus est satis : non prodesse tantum , sed etiam amari potest : tum quemadmodum Plinius praeCepit, ut quisque erit Ciceroni similli
Ille se profecisse sciat, cui C,
2쪽
4 Udioisi pe ut memini, ex me, Jacobe Frater, Sitidistis mnufrorum 'nem, Rerum evnitionem, CTU POMA A, tiavis elegavitam esse delere. Rertim etiam doctrinam finesapientia religionis minimtim prodese e GV dieendi rationem absq;optimoria eriptoriam assidua lectione nigraritaseivia imitatione, non eo arari talem , qualem desideramus. Itaques eniamera dixi, A meminsi, proponen-dtim illis in Seholis Oeeronem e qtiorum alter linguam optiis me possit insirmare. Sed talenda ratio es in e catione livia gua non solum atatum, sed etiam Diritim, se ingeniorum. Ab Episolis principitim recte stimi potist . si deligantur ea, i qua argumento facilia junt, se sunt rerum non ignotariam, atque hujusmodi Derhoram , qua in nostra mnn erunt conis scietiadine. Hanc rationem ego in hse tri s litris eonfelem dis secutus fiam , neque artiset sime . neque sopientissme scriptas Epyiolas delegi, sed qua a pueris intelligi possent, haberent nos conssiettidivit Derba . se sermonis quotidiani jententias , eartimciae formar nolis quidem non ψέatas, sed tamen apertas , in eleganter doctar. Has ego od te mitto. quo videas me in ensem adhiae esse sent entia, in qua fui olim. Amabo te . Mi optatissime Frater, perge porro in hoc fiterariam exrriculo progredi. Atidio nihil de stadiis itiis, absim procul, metuo valde . edim evito pti' feri tit non meis optatir , ω' patris expectationi satisfacias. Expecto literas tuas, ut intelligam . tiam quantum profeceris, tiam quantum de te posimias deinceps perare.
Vale, Argentinae III. Calend. Febr. Anno M. D. X IM
3쪽
I . Fam. lib. I . Dis. 22. I Vales , bene est : ego Valeo. Nosq uotidie tabellarios vestros expectamus, qui si vcnerint, fortasse erimus certiores , quid nobis faciendum sit, facie. musque te statim certiorem. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. Cal. Septemb.
2. Fam. lib. I . Dis. a I. SI vales, bene est: ego valeo. Da operam con-. valescas: quod opus erit, ut res, tempuSque postulat, provideas, atque administres: &ad me de omnibus rebus quam 1aepissime literas mittas.
M. T. C. TERENTIAE S. P. D. 3. Fam. lib. I . Dis. 8.SI vales, bene est, ego quidem valeo. Valetudinem tuam velim cures diligentissime. Nani mihi scriptum & nuntiatum est , te in febrim subito incidisse. Quod celeriter me fecisti de Caesaris literis certiorem, fecisti mihi gratum. Item posthac, si quid opus erit, si quid acciderit novi, facias ut sciam. Cura ut valeas. Vale. Datum IV. Nonas Iunias. M. T. C. TERENTIAE S. P. D. . q. Fam. lib. 14. D. aqSI vales, bene est: valeo. Nos neque de Caesaris adventu, neque de litoris , quas Philotimui habere
4쪽
habere dicitur, quicquam adhuc certi habemus. Si quid erit certi, faciam te statim certiorem. Valetudinem tuam fac ut cures, Vale. ΙΙΙ. Id. Sextilis. M. T. C, TERENTIAE. S. P. D. s Fam. lib. I . Dis. 23. SI vales, bene est: valeo. Redditae mihi sam tandem sunt a Caesare literae satis liberales, &ipse opinione celerius venturus esse dicitur. Cui utrum obviam procedam, an hic eum expectem, cum constituero, faciam te certiorem. Tabellarios mihi velim quamprimum remittas. Valetudi nem tuam cura diligenter Vale. prid. Cal. Sextilis.
M. T. C. TERENTIAE S. P. D. 6. Fam. lib. I q. Dis. 17. SI quid baberem, quod ad te scriberem, facerem id & pluribus verbis, S saepius. Nunc, quae
sunt negotia vides. Ego autem quomodo sim affectus, ex Lepta &Trebatio poteris cognoscere. Tu fac, ut tuam& Tulliae valetudinem cures. Vale. M. T. C. TERENTIAE S. P. D. 7. Fam. lib. I . Dis. IS. Si vales, bene est: valeo. Constitueramus, ut ad te antea scripseram,obviam Ciceronem Caesari mittere, sed mutavimus consilium, qui de illius adventu nihil audiebamus. De caeteris rebus,etsi nihil erat novi, tamen quid velimus, dc quid hoc tempore putemus Opus esse, ex Sicca poteris cognoscere. Tulliam adhuc mecum teneo. Valetudianem tua cura diligenter. Vale. XII. Cal. Quint.
5쪽
6 L I B E RM. T. C. TERENTIAE S. P. D.
8. Fam. lib. I . Dis. 19. ΙΝ maximis meis doloribus excruciat me valetudo Tulliae nostrae. De qua nihil est, quod ad te plura scribani. Tibi enim aeque magnae curae esse certo scio. Quod me propius vultis accedere, video, ita esse faciendum: & jam ante fecissem, sed me multo impedierunt, quae ne nunc quidem eX- pedita sunt. Sed a Pomponio expecto literas,quas ad me quamprimum perferendas cures velim. Da
9. Fam. lib. I . Eps. I 2. od nos in Italiam salvos venisse gaudes, pem petuo gaudeas velim. Sed perturbati dolore animi, magnisque iniuriis, metuo ne id consilii ceperimus , quod non facile explicare possumus. Quare quantum potes adjuva. Quia autem possis , mini in mentem non venit. In viam
quoa te des hoc tempore, nihil est, & longum estiter, & non tutum. Et non video, quid prodesse possis, si veneris. Datum pridie Nonas Novemb. Brundusii. M. Τ. C. TERENTI AE S. P. D.
SI vales, bene est: valeo. Tullia nostra venit ad me pridie Idus Iunii: cujus suma virtute,& singulari humanitate,graviore etiam sum dolore assi eius, nostra factum esse negligentia, ut longe alia in fortuna esset,atque ejus pietas ac dignitas postulabat.
6쪽
labat. Nobis erat In animo, Ciceronem ad Caesarem mittere, &cum eo Cn. Sallustium. Si oro- . sectus erit, faciam te certiorem. Valetudinem tuam diligenter cura. Vale. XIII. Calend. Quint. M. T. C. TIRONI S. P. D.
CEptimum iam diem Corcyrae tenebamur. Quint. autem pater & filius Buthroti. Solliciti eramus de tua valetudine mirum in modum: nec mirab mur nihil a te literarum i his enim ventis istinc navigatur, qui si essent, nos Corcyrae non seder mus. Cura igitur te, & Fonfirma, & cum commode & per valetudinem , & per anni tempus navigare poteris , ad nos amantissimos tui veni. Nemo nos amat , qui te non diligat. Charus
omnibus, expectatusque venies. Cura ut valeas' etiam atque etiam, Tiro noster. Vale. XV. Cal. Novemb. Loeus bie suspectus es, nullo enim in Aeo cie. se locutus es ut nominativus non deust Dideatur.
Ton queo ad te, nec libet scribere , quo antio mo sim affectus: tantum scribo, & tibi & muhi maximae voluptati fore, si te firmum quam prumum videro. Tertio die abs te ad Alyziam accesi. seramus. Is locus est citra Leucadem stadia cxx. Leucade aut te ipsum, aut inas literas, a Marione putabam me accepturum. Quantum me diligis, tantum fac ut valeas, vel quantum te a me scis dulis. Nonis Novemb. Alyzia.
7쪽
s L I B E R CICERO FILIUS TIRONI S. P. D
13. Fam. lib. I 6. Dip. IS. π PTsi iusta & idonea usus es eXcusatione interis I is missionis literarum tuarum, tamen id ne faepius facias rogo. Nam etsi de Reipublicae rumoribus & nuntiis certior fio , &de sua in me voluntate semper ad me perscribit Pater, tamen de quavis minima re scripta a te ad me Epistola semper fuit gratissima. Quare cum in primis tuas desicierem literas, noli committere, ut excusatione potius expleas ossicium scribendi, quam assiduitate lite
M. T. Q SERVIO SULPITIO S. P. D.
HAgesaretus Laristatas magnis meis beneficiis
ornatus in consulatu meo, memor&gratus
fuit, meque postea diligentissime coluit. Eum tibi magnopere commendo, ut & hospitem & familia rem meum,& gratum hominem , & virum bonum,& principem civitatis suae , &tua necessitudine dignissimum. Pergratum mihi feceris, si dederis operam ut intelligat hanc meam commendationem magnum apud te pondus habuisse. Vale. M. T. C. TREBATIO S. P. D. . IS. Tam. lib. 7. Esis. 18. EPistolam tuam, quam accepi a L. Aruntio, con. scidi innocentem: nihil enim habebat, quod non vel in concione recte legi posset. Sed & Arun. tius ita te mandasse clebat, S tu adscripseras. Verum
8쪽
rum illud esto. Nihil te ad me post ea scripsisse demiror, praesertim tam novis rebus. Vale. M. T. C. VAL. Q. FIL. S. P. D. I 6. Fam lib. I 3. Dis. 6.
P Cornelius , qui tibi has literas reddidit, est
. mihi a P. Cuspio commendatus, cuius causa quantopere cuperem, deberemque, profecto ex me facile cognovisti. Vehementer te rogo, ut cures, ut ex hac commendatione mihi Cuspius quam
primum, quam sepissime gratias agat. Vale. M. T. C. C. MEMMIO S. P. D. I7. Fam. lib. 13. Dis. 3.AUlum Fusium, unum ex meis intimis observat tissimum studiosissimumque nostri, cruditum hominem, &summa humanitate, tuaque amicitia dignissimum, velim ita tractes, ut mihi coram re-l cepisti, Tam mihi gratum id erit, quam quod gratissimum. Ipsum praeterea summo ossicio, &i summa observantia tibi in perpetuum devin eris.
Vale. M. T. C. CORNIFICIO S. P. D.
I 8. Fam. lib. I a. Epis. 27. SExtus Aufidius & observantia qua me colit, accedit ad proximos: & splendore equitis Romani nemini cedit. Est autem ita temperatis,moederatisq; moribus, ut summa severitas,sium macun humanitate jungatur. Cujus tibi negotia , quae sunt in Africa, ita commendo, ut majore studio, magssve ex animo commendare non possim. pergratum mihi feceris, si dederis operam, ut is intel
9쪽
ligat meas apud te literas maximum pondus habuisse. Hoc te vehementer mi Cornifici rogo. Vale.
M. T. C. B ASILIO S. P. D. 19 Fam. lib. 6. Dis. I 6. TIbi gratulor, mihi gaudeo, te amo, tua tueor, a te amari, & quid agas, quidque isthic agatur, certior fieri volo. Vale. D. BRUTuS IMP. TUL. CIC. S. D.
2O. Fam. lib. II. Dis. q. S de tua in me voluntate dubitarem, multis alte verbis peterem , ut dignitatem meam tuerere. Sed profecto est ita, ut mihi persuasi, me tibi esse curae. Progressus sum ad transalpinos cum exercitu, non tam nomen captans imperatorium, quam cupiens militibus satisfacere, firmosque eos ad tuendas nostras res efficere: quod mihi videor consecutus. Nam & liberalitatem nostrana, & animum sunt experti. Cum omnium bellicosissimis bellum gessi , multa castella cepi, multa vastavi. Non sine causa ad Senatum literas misi. Adjuvanos tua sententia. Quod cum facies, ex magna parte communi commodo inservieris. Vale.
M. T. C. SERVIO SULPITIO S. D.
ASciapone Patrensi medico utor valde famili riter, ejusque tum comve tuclo mihi iucunda fuit, tum etiam ars, quam sum eXpertus in valetudine meorum. In qua mihi tum ipsa scientia, tum etiam fidelitate, benevolentiaque satisfecit. Hunc
10쪽
PRIMUS. Hunc igitur tibi commendo, & a te peto, ut des operam, ut intelligat, diligenter me scripsisse de sese, me inque commendationem usui magno sibi fuisse. Erit id mihi vehementer gratum. Vale. M. T. C. APPIO S P. D
DE meo studio erga salutem & incolumitatem
tuam credo te cognosse ex literis it orum, quibus me cumulatissime satisfecisse certo scio.Nec his concedo, quanquam sunt singulari in te benevolentia, ut te salvum malint, quam ego. Illi mihi necesse est concedant, ut tibi plus, quam ipsi hoc tempore prodesse possim, quod quidem nec destiti facere nec desistam, & jam in maxima refeci, di fundamenta ieci salutis tuae. Tu fac bono animo magnoque sis, meque tibi nulla in re defuturum esse confidas. Pridie Nonas Quintil. Vale. M. T. C. M. MARIO S. P. D. 23. Fam. lib. 7. Dis. q. AD IX. Cal. Iulias Cumanum veni cum Libone tuo vel nostro potius: In Pompejanum st tim cogito. Sed faciam te ante certiorem. Te cum semper valere cupio,tum certe dum hic sumus. Vides enim quanto post una futuri simus. Quare siquid constitutum , ctini podagram habes, fac in alium diem differas, Cura igitur ut valeas, &me hoc biduo aut triduo expecta. Vale. M. T. C. PLANCO IMP. COS. DES. S. P. D.
O Gratam famam biduo ante victoriam,de sub sidio tuo, de studio, de celeritate, de copiis,