De Rheni inundationibus earumque incommodis ecloga Herculis Corazzi abbatis Olivetani ... ad eminentissimum ac reverendissimum D. Curtium cardinalem Origum Bononiae legatum

발행: 1718년

분량: 15페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

Αsipiciant hunc

LEGATORUM.

Ciose pro Flam

2쪽

EMINENTISSIME

PRINCEPS.

A xime vellem, P. E., ut, quod veteres de suis Poetis praedicaro solebant, inflatum quendam divinum haberent carmina haec; neque te solum ad

3쪽

proxime men ibus aliqua nobis labutis spes

lue ad pritimas querelas redeamus neces-

e est: quod idcirco versibus facimus , ut rem saepius repetitam novo aliquo dictionis genere fatigatissimis auribus inseramus. Sed frustra soluta oratione, frustra ligata contendemus, nisi tu, P. E. , ad huius civitatis praesidium difficillimis temporibus datus , caussam nostram ex animo suscipis, tuaque sapientia , et auctoritate defendis. Cetera beneficia, quae nobis in diem liberalissime confers, magna lia quid sunt, planeque ejusmodi, ut omalum 6 dinum desideria nec una, neque similia , satis superque expleant ; sed haec tibi

gratiam , et benevolentiam parere 'pos . sunt , imrhortalitatem mihi crede in .nom, possunt Hoc unum tibi nos S posteros--que nostros in aevum devinciet; hoc uno

et pater et c*nditor hujus urbis publicis

4쪽

monumentis appellabere , siquid cintes .ac efficias , ut is, his. foedissimis . inunda. tionibus tandem aliquando liberemur Non deest tibi consilium, non prudentia, non animi magnitudo, non liberalitas , honceterae virtutes Principe dignae; quid est, in quo illas majore cum fructu ad nominis tui famam, et celebritatem eXercer

possis, quam si urbem nobilitate, opibus, litteris jamdiu florentissimam ab ingenti

miseria, certissimoque exitio tuearis p Nimis fortasse quibusdam amplificare videbor, et illa etiam , quae remotissima sunt, tamquam impendentia timere: sed quanta vera loquar, tu ipse testis es, qui incommoda nostra praesens intueris, et, quantum quidem in te est , non providentia

modo , sed etiam liberalitate quotidio sublevas. Haec tu S api enti stimo, ac Optimo PONTI p1CI CLEMENTI XI, quem libuit A MYNTAE nomine his camminibus designare , quam primum significa, idque precibus nostris toties repetitis A 3 gra-

5쪽

gravitatis , et auctoritatis adjunge, quod ad fidelissimae civitatis solatium intelligis satis ella. Vale.. Eminentiae Tuae Reverendissimae. .

llononiae Idibus Februarii MDCcκ VIII. Addictissmas , of Hamillimus Ser rHercules CoraZZi.

6쪽

GLYCISTUS ET EUMOLPUS

DE RHENI INUNDATIONIBUS

EARUΜQUE INCOMMODIS DISSERUNT .

Os, Eumolpe mihi longo post tempore vise, Sors hodie quoniam junxit, quin seria corde

Pellimus, et versus alternis dicimus Θ Hac tu Sub fago mecum , memini, cantare solebas: Dum canimus, pascet lascivos Tityrus haedos.

7쪽

Cant indo memini,' nec respondere paratus

Te magis ullus erat, nec adhuc mihi carminis omne Aufugit studium , sed laetae carmina sorti 'Conveniunt; hilares animos, atque otia poscune: At nunc heu quam nos fortuna tenaciter urget l

Nimirum pulsa curarum nube, serenant Carmina turbatam mentem, falluntque dolorem.

Quae modo nos urgent, alio medicamine poscunt Sanari. Rhenus, late stagnantibus undis, Reddidit uda nimis jamdudum pascua, Iamque Diversis pecudes morbis vexantur, et ipse . . Non plane vacat a vitio, quem ducimus, aer. Quin etiam sic ille furit sine lege quotannis, Ut merito timeam, ne, quae per saecula longa Arcadibus viguit nihilo mage junior ipsis, Felsina, corrupto caelo, mortalibus orba, Infelix olim jaceat: quid proderit, artes Tam multos tunc ingenuas coluisse per annos, Quas

8쪽

, Quas dinus sevisse omnes ibi fertur Apollo pQ Iunc regalesque domus, turresque superbaepSed plus assiciunt nos nostra: incommoda: ridens Mittere vix coepit viridantia gramina campus , En tumet, en ripas Rhenus supereminet, en se Immittens passis in agros furibundus habenis, Pascua prosternit gregibus suc escere jus a.

Consulere in medium, q ab tantam avertere pestem Possinuis , non vana decet terere otia cantu .

Iam mecum hac de re statui: munimine ripas Si firmare novo tendas, et inaniter hircos Emulges, et littus aras , numerum ut lupus, undae Sic obicem curant: quare compellere certum est Feliineos pecus in montes, tum Rhenus in agros, Ut libet, effuso prorumpat ab aggere, . et anni Spem rapiat, caelum vitiet stagnantibus undis.

Parce, nimis praeceps hoc est, nullique probandum Consilium , dic praerupto quae pascua montis Dorso, quae inveniant simae virgulta capellae Adde, quod a teneris assueti mitibus auris, Implacidos aegre Boreas patiemur, et Euros. Accipe quae mihi nunc animo sententia surgat: Haud

9쪽

Haiid procul hinc Padus est, euius se mirgine densi Populus attollit, quem maximus, ille Menalcas , Fluviorum regem dixit, quod, Credo, capaci . Aequora vasta sinu teneat; diducere in illum vetat in nostris stagnantia flumina campis p

Ruid vetat Θ immo quis hoc exoptetρ Thyrsis, et Alcon Exclament ambo , valideque queratur Iolas, Qui metuent, ripis ne tum Padus exeat ipse, Quem possunt aegre jam nunc arcere furentem. Eumo*uΙ. i Scis modo cur pleno Padus alveo turgidus intra Vix se se possit riparum claustra tenere PNon quod, ut ajebat Codrus miser, aestuet undis Iam nimijAsed quod sprudentem ita dicere Mopsum Saepius audivi) modicas cum devehat undas, Lentus it , et nimia passim subsidit arena: Hinc facile aequato subjectis margine foedam Diluviem minitatur agris. Vertatur in illum Exundans Rhenus, rapidis tum fluctibus imum Eradet fundum , et cursu majore quod aegre Credideris, verum tamen est) devectus in aequor Influet, inque illud, tardo quae flumine stagnant Nunc undas, landoque Omnem eructabit arenam.

10쪽

Sie sine fraude Padi poterunt mala nostra levara Nescio quid Mopsus mihi narrans addidit: atqui Vix capies , sed crede tamen. Non alveus illi Quod desit , tumet Eridanus , sed currere in aequOL Qua debet, tardo fertur prope littora cursu. Namque illium multi proprijs subsidere in agris Pastores avidi quaerunt, ut pascua arena Uda tegat: sic multa illic divisus in ora

Fundere se frustra tentat, retroque referri Cogitur, et refluas agger vix continet undas. Fac coeant undae, motuque sub aequora ponti Non interrupto subeant uno impete fusae: Iam non Eridanus reseretur Surgite retro , Pondere vel nimio ripas em Inget inertes.

Res ita forsan habet; sed ijs persuadeat istud

Quis rogo P Dein illos quis possit flectere, quando, Qui superant omnes armentis, Vique peculi, Pastores etiam niti se jure putabunt.

Istorum quivis quantum submitrat Amyntae Se sum a nothi, quam sit, nosti, aequus Amyntas Omnibus. Hic illos placatos mittet, acerbas Componens lites, nec pessum nos sinet ire Funditus , asseret hic rebus solamen in arctis . GID

SEARCH

MENU NAVIGATION