Arsacidarum imperium, sive Regum Parthorum historia. Ad fidem numismatum accommodata. Per J. Foy Vaillant ... Tomus primussecundus Tomus primus

발행: 1725년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

'AD LECTOREM.

tiis Historiae Romanae Scriptoribus, cum Latinis, tum Graecis, reperire est , ipse quoque Historiam Parthorum non modo aggredi ausiis sit, sed etiam velut e densislsimis tenebris atque ruderibus erutam, ab incunabulis Populi ad finem usque Monarchiae feliciter per duxerit, adeo recto ordine Concinnatam , ut alter Parthicae Historiae Parens dici posse videatur e Quis enim alius, praeter eum , reconditiora quaeque Parthorum gesta investigare , enucleare , tantinue luce persundere unquam potuisIet ' Quis suum Regi cuique Nummum austis esset adsignare: praesertim, comomnes Parthorum Reges , si pauculos excipias, sela ferme AP ΣΑΚΟΥ appellatione in Nummis suis insigniantur ' Quis unquam alius, praeter hunc sagacissimum Virum, ex certis quibusdam notulis, omnes pene fugientibus, Historicam veritatem elicuisset; Regesque Parthos, ea ratione, alios ab aliis tam solerter, tam doete, tam indubitate discriminasset 'Haec tamen omnia, ac multo etiam majora in sita

hac ARSACIDARUM Historia praestitit UAILLANTIUS noster. Nostrum jure dico, quem Regia In

12쪽

scriptionum atque Humaniorum Litterarum Academia in stiorum numerum pridem adsciverat: quem de Re Antiquaria luculenter disserentem toties suspexit: quem denique, etsi jam seniorem demortuum, veluti praematura sibi ereptum morte , etiamnum luget, artes- numque lugebit.. PARTHICI Imperii Conditor fuit ARSACES, hujus nominis primus , qui Satrapiae Munere prius apud Baistros iunctus suerat. Hic, Circa Autumnum anni v. C. 498, hoc est, anni ante CHRISTUM natum ducentesmi quinquagesimi sexti , L. Manlio Vulsone& M. Attilio Regulo Consulibus, Parthiam occupavit: tertioque Regni siti dc Arae Arsacidarum anno, e vulnere in acie accepto moriens, Parthicum Regnum fratri suo Tiridati reliquit. Is per septem &triginta annos summa rerum potitus, supremum diem obiit anno Arsacidarum quadragesimo , ante CHRISTUM uero ducentesimo decimo septimo. Viginti & novem Parthi Reges a VAILLANTIO in hae Arsacidarum Historia numerantur e quorum

primus ARSACES, Imperii Parthici Conditor , a quo

13쪽

AD LECTOREM.

omnes deinceps Reges ARSACIDAE nuncupati: Positremus vero ARTABANUS IV. , qui, bello lacessitus a Persa quodam, ARTAXERXE nomine, infima sortis Viro s ab eo in praelio occiditur anno V. C. 37s. post CHRISTUM natum ducentesimo vigesimo sexto: quarto vero Imperii Severi Alexandri Augusti Juliae Mamaeae filii. Atque ad hunc modum una cum ARTABANO IV. Regni Parthici, Regumque ARS CIDARUM sinis. Siccine illud erat in fatis Parthorum , ut Imperium eorum, quod a privato quidem, at fine Nobili Viro , sumpserat exordium 3 post annos quingentos, totidem enim fere annos ARSACIDARUM stetit Imperium) ab altero quoque privato, at serdidissimo loco nato, funditus everteretur, atque ad Persis transferretur Quod quidem ineluctabili quodam Divinae Providentiae consilio factum putem, tam turpi, tam inexpectato occasu nimiam ferocie xis Populi superbiam , insanumque fastum contun-

Hoc pacto, ultimo ARSACIDARUM ARTABA. NO IV. devieto simul atque extincto, victor ARTA

14쪽

AD LECTOREM.

XERXES Persa , Parthicum occupavit Imperium , quod, patris sui gratia, PERSICUM appellavit,

ARSACIS tamen nomine servato: videlicet, ut Pa inos facilius demereretur, hujus appellationis studiosissimos , dc ARSACIDAS miro amore atque obsequio semper antea prosecutos. Quod autem Artaxerxes nomen ARSACIS adsumpserit , testantur plane Nummi s cum ipsius Artaxerxis, tum Saporis, filii ejus successoris , in quibus uterque ARSACES appellatur. Quod in Appendice de Persarum Regibus, Historiae ARSACIDARUM si ibtexta, videre est.. Ea autem ratione UAILLANTIUS totum hoc opus

digessit. Primas obtinet ARSACIDARUM HISTORIA : quam proxime subsequitur APPENDIX DE PERSARUM REGIBUS , qui, post Imperii Parthici excidium, Parthis imperitavere. Appendicis veri calci adpositus est, Corollarii vice, ELENCHUS REGUM ARMENIUE MAJORIS , eam praesertim

ob causam, quod Armeniorum Historia cum Parthica aristissimis vinculis connexa esse videatur.' Non abs re fuerit, si, postquam Imperii Arsacida

15쪽

rum initia, progressiis, exitumque leviter . & quasi

currente calamo, perstrinximus, pauca nunc de eorumdem Nummis dicamus. Novem & viginti numero fuisse Reges Parthorum supra jam observavimus. Ex iis autem quinque dumtaxat apud Scriptores leguntur , quorum Nummi nondum ad nos pervenerunt et

scilicet, PHRIAPATIUS , Rex Parthorum IUμ :

Reliquis omnibus sui sunt peculiares Nummi: ut di sertissime probat VAILLANTIUS. Verum enim vero hi omnes Nummi, sive materiam , sive rudiorem fa- bricam, ac barbariem undique redolentem spe stes, adeo inter se similes sunt s ut, primo intuitu, iidem prorsus esse videantur. Et certe , si paucos eXceperis, , qui Reges referunt, aut aetate disparili aut dissimillia mis plane lineamentis.oris, absque Oedipo, vix secer mere alium ab alio queas. Nummi omnes Parthici inventu perquam dissiciles Uebque rari in Cimeliis vel copiosissimis apparent..Hi Graecis litteris inscripti semper occurrunt. Qui

16쪽

AD LECTOREM.

quidem mos apud illam Gentem ita invaluerat, ut etiam .post Imperii Parthici excidium permanserit ;saltem sub primis Regibus Persis. Siquidem dc Artaxerxes Persa, dc ejus filius SAPOR Nummis suis Inscriptiones Graecas adpositere: quemadmodum fecerant priores Reges. At, mortuo SAPORE, id in usu esse dehit: omnesque ab eo deinceps Reges Peris, jam non amplius characteres Graecos, sed Barbaros, nobisque penitus ignotos , scilicet, aut Parthicos, aut potius Persicos usurparunt. Unde faelum est, ut hujusmodi Nummos, utpote nulli usui, nulli emolumento Doctis futuros, conquirere VA ILLANTIUS haud multum studuerit: praeterquamquὁd repertu dif-

sciles de ipsi quidem filisient.

Supa EsT ut de duobus haud levis sane momenti erroribus, in quos VAILLANTIUS incidit imprudens , nunc verba faciamus. Primus error in Vita VOLOGESIS II. occurrit, pagina 3as. Historiar A sacidarum, verssi I sq. Ibi Vir doctissimus, ex Photio,

ut ait, de ACHAEMENIDE quodam Rege Armeniorum mentionem facit i eumque quamvis Arsacida-

17쪽

rum gente oriundum, mihilominus , non a Parthorum

Rege Vologese Secundo, propinquo suo, sed ab Antonino Pio recipere diadema voluisse tradit , ac filium esse afirmat Parthamaspatis, paterno Armeniae Regno redditi ab Imperatore Hadriano Augusto. Haec partim vera, partim falsa. Constat enim Parthamaspatem ab Hadriano Augusto patrio Armeniae Regno restitutum suisse: ejusque filium, imperante Antonino Pio, vixisse, atque ab optimo Imperatore Armeniae quoque Regem

esse renuntiatum. Hoc nempi testatur elegans ejusdem Antonini Nummus aereus 3 in cujus aversa parte togatus stat Imperator, Regisque coram se stantis capiti diadema imponit, cum hac epigraphe: REX A IMENIIS DATUS. S. C. Quod autem is ACHAEMENIDES vocatus fuerit,'

apud priscos Auctores ne verbum quidem. Imb Achaemenides, sive Achaemenida, proprium Viri nomen nunquam fuit, sed Gentilitium. Achaemenides-De simiis ratione di stus est atque Asarides s qui Arsacem gentis strae audiorem adgnoscebat. Mille alia ejusnodi adduci possunt exempla: sed unum hoc pro multis erit.

18쪽

AD LECTOREM. Videamus nunc, an, ut pstat UAILLANTIUS. vocabulum ACHAEMENIDEM Photius pro proprio

Uiri nomine usurparit. Photius, loco citato, refert Iamblichum Babylonium se esse testari, ac floruisse temporibus Solemi Regis Armeniorum et hoc est, imperante Marco Antonino Philosopho. Heic adponenda sunt ipsa Photii verba: quo facilius,quid in mente habuerit, detegi queat. ἱα ἰον Βαβυλωνιον σωγ-

is moriae quidem mandavit Iamblichus ) Babylonium ,, se esse, ac magicam primum didicisse: Postea vero l,, Graecorum se quoque disciplinas excoluisse , atque lfloruisse sub Soaemo Achaemenida simul ct Arsacida: l qui quidem Rex Regibus erat oriundus. Sub So. o lachaemenida simul Arsacita: id est,.sub Soarmo ab in Achaemene Heroe, Sc Arsace primo, Imperii Parthici

Conditore, oriundo. ARSACES enim ad ACHAE MENEM , Persei filium, priscae Regum Persarum Sentis auctorem , originem reserebat. Certe Auctor Etymologici

19쪽

AD LECT9 REMEtymologici Magni haec habet in voce A X AI-MENHΣ. 'ΑXAIM ENHΣ, ὁ ἡ ς, α. οι' Περσαι Id est, A ACHAEMENES, Heros, a quo dc Persarum Reges Achaemenidae nuncupati. Ex quibus quis non intelligat, quam male, quam

inepte reddiderint 'επι-τς A.'fσα

κίδου, qui ita verterunt: Temporibus Soaemi achaemen, Zis fui , Arsacae nepotis ' Cum enim non Caperent meniolam Arsaculamque, ambas heic esse dictiones patrosymicas, in unum Soaemum Cadentes , propria duorum virorum nomina putaverunt: duplicique errore, & schaemenideri patrem, avum Arsacem, qUi numquam exstiterint, Soaemo dedernnt , atque in Regum Armeniorum Album sua aue oritate retulerunt.

Atqui fortassis non pigebit heic exponere, quae & qualis fuerit illa Photii versio, quae vulgo ANDREALECHoTTI nomine circumfertur. Is, Vir alioqui doctissimus, sed tunc temporis adolescentiam vix egresius,, in Antuerpiano, ni fallor, Societatis JESU Colle pio Rhethoricam publice docebat. Delectisque ex dis

20쪽

pulis sitis quibusdam, qui Linguam Graecam calle

bant, Photii e Graeco in Latinum vertendi Provinciam mandavit. Hi tirones, ut erant, quam plurimis in locis Austorem suum male mulcarunt. Attamen Operi utcumque lucubrato, atque, ut Opinor, ne

rete sto quidem, Andreas Scb Ottu6 nomen suum prae sigi passus eaque ratione illud quodammodo adoptavit. Hinc frustum est , ut tanti Viri auctoritasVA ILLANTIO imponeret, obstaretque, ne verba Graeca diligentius expenderet ac ponderaret. Ea plane primi hujus erroris origo exstitit. Deleigitur audasfter, meo periculo, vocabulum ACHIEMENIDES , illiusque loco N. litteram repone. Ejus enim Regis, qui SO EMUM genuit, nomen penitus ignoratur. Pari ratione in Elencho Regum Armeniae Majoris , pagina Ao a. circa linem , deleto quoque ACHAEMENIDIS nomini litteram N. substitue ante haec verba PARTHAM ASPATIS sjlius. Item delenda sunt quae sequuntur: I ujus meminit blii bus apud Photium a a. Item delenda quoque;

SEARCH

MENU NAVIGATION