De principatibus Italiæ, tractatus vary

발행: 1628년

분량: 344페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

G Dv PRINCIPIBUS pacis inter principes contrahendae r l tio esse solet, actum est. nam paullo lante Isabella Castellae regina perdinandi uxor,quae marito regni Castella procurationem testamento legaverat, evivis excesierat: & Philippus Isabellae gener, ad quem materni regni succeiasio pertinebat, testamentum socero in dubium revocabat, itaque Ferdinandus, ut hinc res suas in Italia stabiliret, inde se adversus generum muniret, fa-icile in novas nuptias consensit his te gibus, ut dotis nomine jus in ea regni Neapolitani parte , quae in divisione

Ludovico Obvenerat, Germanae ab 'avunculo cederetur, ita ut si ante Ferdinandum moreretur, ea pars marito accresceret; sin marito ante sine liberis e mortuo decederer, ad'Ludovicum reis diret. nec certior i neo foedere conse

vando quam in reliquis Ferdinandi fiades fuit. nam contra dotaleis tabulas. ipse mox se totum' egnum ex succeiasione Alsonsi i. Ferdinandi spurii pa-. tris excluso Germanae uxoris jure, pos-sdere palam prosestiis est. Hisce itaque artibus Neapolitanum regnum ad Hispanum pervenit, nunc Ae ipso Regno pauca dicamus. Orien- alis Italiae pars sinquit Bernardus sa

eusὶ regno Neapolitano adscripta, ubi l

72쪽

Apuliae 3c sup seioris Calabriae opes late

patent majore aestu ac siccitate urgetur, quam Campania & Latium, quia orienti propinquior est, praecipue Α- pulla quae magis sinuoso littore orientem solem aestivum & hibernum e cipit,quam Calabria: & Aquiloni quoque ab Adriatico patet,quod ejus si

citatem interdum auget.Vtraque vero mare ab Oriente di montium rupes ab Occidente habet, qua ex re orientis

latis radii in montium altitudinem inflexi similem caloris repercussionem

dant, sicuti in Meridionali diximus. Quid, quod etiam in Apulia montium

cornua brachiave in Orientem extenta longe majorem caloris rejectionem in ejus planitie excitant, quam in Latio , sole videlicet in Meridiem asce dente, ac matutino, aestivoque calore eum Meridionali aestu per montium reverberationem conjuncto & contunuato : a qua continuatione, aestuosa

sitibundaq; fit Apulia, universa planitie ante finem mensisMaji pene exusta. Additurque aliud sceitati malum, innumerabilium muscarum infestatio; aqua re manasse populare proverbium constat: Qgisquis i uerni poenas subire tentat, aestatem in Apulia, liremem circa Aquilam agat. Flanteque aestate

73쪽

το DE PRINcIPI avsin Regione austro vina in vasibus mutata bonitate resident, passimque

Baccessunt. In tanta tamen rerum

molestia, pabuli praestantia celeberruma est , vinique dc olei ac tritici de amygdalorum & aliorum fructuum copia, tum a stat foecunditate, tum a

situ Orientalis orae maxima provenit. Huius regionis pabulum, equino a memo est aptissimum, tam ad puli rum proceritatem , quam ad robur constituendum, ideoque ejus provi ciae equi, optimi bellatores sunt, aev que diuturniores aliis Eur irae equis:

nam septimo ineunte anno,nnem cor

porei incrementi recipiunt, & quari

decimo anno labori probe sufficiunt, ae diligenter curati, vigesimum annula excedunt, praecipue ii qui albi ac maculosi sunt, vulgo a muscarum si militudine, muscati appellati. Pascuntur autem in Apulia equi aestate in vallibus opacis & montium latebris in Septentrionem versis & ad algida Apennini juga traducuntur, Hyeme vero in planiciem descendunt δc per campestria sive per apricos colles sinu stabulis de tecto die uoctuque vaga tur, separatis inter se gregibus, quibusrulli a matribus femelli longe ablegantur , ne sexus agnitione percepta, et etὀ

74쪽

temete ui mores ruant dc libidine nervati, frustra deinde inter armenta torpeant. Ingruente autem per hy mem procella sub ilicibus se recipiunt, quarum copia & proceritate orienta. lis ac Meridionalis plaga reserta est. Calabria autem aere puriore fruitur quam Apulia, nisi quod staturae magnitudine Apuli Calabris supereminem, sed itineri faciendo Calabri aptissimi sunt. Estque ipsa provincia minus aestuosa quam Apulia, minusque muscarum frequentia infamis. Neapolitanum regnum ambitu suo capit cla cccc LX. aut uti Collenutius cIa Ia Lxviii. milliar. Italica, peninsu-h in modum inter ortum & meridiem porrectum 6c undiq; mari incinctum, praeterquam cL. milliar. spatio, a su pero mari ad Inserum; a flumine nimirum Aufido sive Osente,qui in mare Tyrrhenum exit, per Apennini juga de Vmbriae atque Marchae Anconitanae confinia ad flumen Trontum, ubi in 'mare Adriaticum descendit. Patetque in longitudinem a Fluvio Tronto sive arctoo ad mare Adriaticum limite, ad Promontorium Herculeum , quod vino Cabo sparti vento vocant , 5 aultrum aspicit milliar. Italica quadringenta & quinquaginta: maxima

75쪽

illius latitudo est centum de duodec nmilliarium a territorio Cajetae ad fu minis Tronti jam dicti ortum, inter

ortum atque occasum; minima vero

milliarium viginti a freto S Euph miae ad mare Tyrrhenum, usque ad Scyllaceum quod Ionio mari alluitur oc solis ortum respicit. - Continet hoc Regnum hasce provincias, a flumine Aufido sive Osented adLyrim usque ,hodie dictum Gargiliano, partem Latii, quod hodie in tres partes dividitur, Latium nimirum, Campaniam Romae, & littoralem sive

maritimum tractum quem vocant

Marennam. Pars igitur Latii antiqui ab ostio Terracinae fluvii Osentis ad Ga*ilianum jam Neapolitano regno e accensetur. Inter Lyrim vero & Sa num complectitur Campaniam veterem, quae jam Terra di Lavoro appellatur. Post quam sequitur Licentiis . norum uer a Sarno fluvio ad Silarum qui hodie magna ex parte Principatus vocatur ; hanc excipit a Silaro ad Saporim antiquitus LaodictumLucania, quae hodie maxima sui parte Basilicata nominatur : Lucaniam sequitur Bru tiorum regio a flumine Sapri ad mare Tyrrhenum sito, ad promontorium Leucopetram in mari Siculo , quod

76쪽

m uiad

I Υ Α L et Aet, tole voeant Caro deli armi, ubi Apenninus desinit, cujus. tremus pra dictum promontorium clivus, a navigantibus punia di Tario vocatur. Terra haec Brutiorum hodie dicitur Calabria. Ab hoc promontorio ει- ctendo versus septentriones secundum orarum ductum ad Tarentum usque, magna Graecia sita est , jam quoque Calabria dicta: hanc sequitur salenti inorum regio supra sinum Tarentianum usque ad Leucae caput sive salentinorum promontorium: Atque inde versus Septentriones Brundusium us,

que regio olim Calabria dicta ad mare

lonium, nunc autem cum rerra Salentinorum conjuncta regio Tarentin xum appellatur, vulgo Terra d Otranisto. Inter Brundusium porro dc flumen Aufidum, Apulia Peucetia dicta jacet, nonnullis AEtolia, hodie secundum Gram maritimam Terra de Bari vulgo dicitur, quam excipit Apulia plana, , quae 3c Daunia olim, hodie Capita-heatus appellatur, inter dictum fluvium Aufidum & Finternum, hodie Portore, donec promontorium sancti Angeli superaveris, quod hodie mons carganus dicitur. Inae usque ad Tromtum fluvium & extimum Regni limitem & ascendendo per Apennini iuga Li versua

77쪽

versas marcham Anconitanam, anco.

Iuni Frentani, Marucinii, Vellent, Pre. cutii & Μarsi, qui unam provinciam faciunt, quae hodie appellatur Abruetao. In Mediterraneis autem altera regio jacet quae planiciem occupat cis &ultra Apenninum, antiquis Samnium dicta, hodie vero Vallis Beneventana quae octuaginta milliaria patet in longitudinem usq; ad fontem fluvii sitan; hi autem populi, cum sex illis supradictis, & Hispinis qui fines jungunt cum Principatu & Basilicata, ab antiquis scriptoribus confuse appellati fuerunt

famnites. Omnes autem hae provinciqhodie ad septem redigutur.TerramL boris, Basilicatam, Calabriam, regionem Tarentinam, Barensem tractum,

Apuliam planam, sive Capitaneatum,&Αprutium. Verum a Regiis ministris in duodecim subdividuntur, Terram Laboris, Comitatum Moliue, qui Vatilem Beneventanam comprehendit, Aprutium citerius, Aprutium ult rius, Principatum citeriorem dc ult riorem . Capitaneatum, Basilicat , Barensem tractum,Tarentinam regionem, dc Calabriam citeriorem dc ulteriorem. Hisce provinciis continentur

c Ia Ia Lxiii. oppida inter quae vigintilant Archiepiscopatus & centum atq; tem

78쪽

a setis

liis

o. ea

I T A L i ΑΣ. 7s septem Episcopatus maximam partem opibus perexiguis dotati; quaedam item ad oram maris sita, quae muniariora judicantur, in quibus cum vis aliqua hostilis aut invaso metuitur, praesidia militaria collocari citent, ut Pescaria in Aprutio; Besticia & Mamstedonia in Basilicata Barleta, Tranium,Biseglia de Monopolis in Barensi tractu, Brundulum, Tarentum & Gausipolis i arentina ditione,Taranium, Cortonae &Rhegium in Calabria,Neapolis de Caieta in terra Laboris, dc in Mediterraneis Aprutii Civitella. In singulis hisce oppidis, exceptis Pesca' ria, Bestice & Civitella, arces sunt ad antiquum modum fabricatae, Brundusii quidem duae , Barii una haud longe i Puteolis, Neapoli tres, Catuae una facta ad hodiernum modum, quae una cum sancti Ermi arce quae Neapoli imminet sela hisce temporibus hostia. spares futurae creduntur. De civi. tella ita Thuanus: Civitella in Caraa 'cenis arduo colli imposita est ab ea

parte praerupto, qua V Ir. trionem

hectat & per unam partem Hadriatiucum mare despicit. in imo colle olim habebat arcem quinque propugnMulis munitam, ab oppidanis sub Caroli viati in Italiam adventum destructam

79쪽

declivior estViperatam fluvium subjectum habet, haud longὰ ex Apennino

juxta Gercetum scatentem, qui sexu sis anfractibus vallem intersecat, unde

illi nomen & ad figidii fanum in mare

exoneratur: paulo inferius Salinus est qui relicto ad laevam Turtureto prope Iuliam novam decurrit. Portus pro tanta regionum amplutudine admodum pauci, licet quidam sinus, quos ora variis recessibus lancinata admittit, urgente tempestate stationem haud incommodam prςbeant: sed magna ex parte intuti sunt, & imprimis Neapolitanus qui licet mole obiecta defendi videatui, tamen ma-ogis pompae inservit quam navigiorum securitati: ideoque graviore tenapestate ingruente triremes Bajas petere s olent, a quibus haud longe absunt mi- . tabilis illius molis a Nerone jactae r liquiae, quae portus vicem praebent; si-hus hie vulgo mare mortuum appeulatur. Cajetanus quoque sinus proportu habetur licet aquilonibus expositus; In Tarentina regione Brundu-

sinus est; in Baeensi portus Tranii si

xeficeretur centum triremium capax

esset,& Tarentinus in Basilicata longὀplurium,

80쪽

plurium, nisi jam occliisus esset, ne Turcis, uti creditur, oportimitatem praeberet hic classem suam subducendi ad Regnum invadendum. Flumina pleraque hujus Regni navium feracia sunt, inter illa autem Gminent, Liris hodie Gari iano, Vulturnus, Landus in terra Laboris: Va- sentium & Acrisium in Basilicata; Au. fidus in Barensi regione : Phiternus hodie Fortore, dc Candelorus in Cayitaneatu: Iunium, Aternus Ptolomaeo

hodie distara, Sangrus in Aprutio. Porro Civitates de quibus ante diximus pleraeque inter particulares dominos Regni hujus indigenas divisae

sunt, sub diversis titulis, quorum numerus quantum accrevit, tantum di-goetas illorum imminuta est: tun quod ad vilis coditionis homines partim donatione, partim pretio pervenerint, tum ob ingentes firmius quos superba haec natio facere 3 consuevit, denique quia aut numquam aut per- raro ad publica munia adhibentur unde emolumentum aliquod possent ca-.pere. Nobilitatis vero hic immensus. est numerus; Novemdecim Principes; Duces viginti quinque; Marchiones. triginta septem, Comites quinquaginta quatuor, oc supra mille Barones alii

SEARCH

MENU NAVIGATION