Christiani Hugenii Zulichemii, const. f. Horologium oscillatorium, siue de motu pendulorum ad horologia aptato demonstrationes geometricæ

발행: 1673년

분량: 184페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

5쪽

Apud F. Mucullet, Regis & Illustrissimi Archiepiscopi Typographum,

. via Citharae, ad insigne trium Regum.

MDCLXXIiΙ. CUM PRIVILEGIO REGIS.

CHRISTIANI

TULICHEMII, CONST F

OSCILLATORIUM

SIVE

AD HOROLO

6쪽

Dividitur tib -IHς ἀ- HYως-quinquC, quarum

Prima Descriptionem HOROLOGII OsCIL LATORI I continet. Secunda agit de Descensu graevium, & motu eorum in Ochide. Tertia de Evolatione σ Dimensione linearum curvarum. Quarta de Centro Osiissati ustu Agitationis. Quinta alterius Horologu cono Ahonem , in quo circularis est penduli motus, exhibet, & Theoremata de Vi Centrifuga.

7쪽

FRANGUE ET NAVARDE

E NATAM, Rex maxime, re stitutamque hoc saeculo Geomea triam , Galliae praecipue debemus. Hinc enim orti, qui magna meliorique sui parte deperditam, ac veluti sepultam, instaurarunt primi, & in lucem reduxerunt. Quorum vestigiis insistentes, ita eam deinde, per totam Europam, excoluere viri subtilissimi, ut pauca jam posterorum industriae ab his relicta videantur; Veterum vero inventa longi ssime praetervecti sint. Inhac scientia, quam semper admiratus sum Zeamavi plurimum , quandocunque ad eam animum applicui, illa mihi proe caeteris proposui investiganda, quae Vel ad vitae commoda, vel ad NatUrae cognitionem, reperta prodesse possent. Tunc vero optime operam me collocasse existia maVi, cum in ea incidissem, in quibus utilitas cum inveniendi difficultate, ac subtilitate ali.

8쪽

qua, conjuncta foret. Quod si commendationis nonnihil accersere muneri nostro permittitur, ne prorsus indignum tua magnitudine appareat . non alias felicius, quam in hoc Horologii

invento, utrumque illud me Consecutum esse profiteor. Etenim, cum ex parte mechanicum sit inventum; ex parte altera, eaque multo Praecipua, geometricis principiis constet; id quod ad posteriorem hanc attinet,non levi conamine, ex intimis artis recessibus petendum fuit: adeo quidem, ut inter omnia, quae impensiore studio hactenus pertractaverim, haud dubie primum huic speculationi locum tribuam. Quaenam Vero in his sit utilitas, non est quod multis, Rex potentissime,ostendere tibi laborem.Non solum enim diutina experientia compertum habes, ex quo regiae tuae penetralibus recipi meruere Automata nostra , quantum, aequabili horarum . demonstratione, Caeteris hujusmodi machinationibus excellant: sed & potiores usus eorum, quibusque jam inde a principio mihi destinata fuere, non ignoras. Illos scilicet, quos & in Coelestium observationibus, & in Longitudinibus locorum inter navigandum dimetiendis, praestare apta sunt. Tuo enim jussu, non semel, per mare vecta fuere Horologia nostra. Tuis auspiciis eadem nec pauca, Astronomiae usibus dica ta, visuntur in praeclara illa Vraniae arce, quam insigni nuper magnificentia, quantaqUC antC- hac regum nemo, exaedificandam curasti. Quae quoties mecum reputo, toties de fortuna hu-

9쪽

jus inventi, quod in tua tempora inciderit, non parum mihi gratulari soleo. Nec jam requiret quisquam, opinor, qui quantum tibi illud debeat intelliget, cur lucubrationes has, quibus

rationem ejus omnem descriptionemque explicui, augusto Nomini tuo inscribendas duxerim. Ac minus etiam id mirabitur, qui mihi, ad haec atque alia meditanda, tranquillum otium benignitate tua contigisse didicerit. Namque Je hujus , ut mihi aliquatenus apud te ratio cons ha-ret , adnitendum erat, & quoquo modo conandum, Ut, multis continuisque a te beneficiis affectus , nonnulla grati animi significatione defungerer. Scio equidem, rebUS maXimis, negotiisque iis intento , quae in illo rerum fastigio positum agitare convenit, haudquaquam tibi liberum esse, ut ad hujusinodi contemplationes animum, alioqui rerum omnium Capa Cm , advertas. Sed non ideo minus grata haec fore, minusve tibi probatum iri arbitror, Rex augustissime , Cui illa maxime placere videmus, quae plurimum publice prosunt; neque aliud magis

curae esse , quam ut nova incrementa sumant

optimae disciplinae, novisque illustrentur inventis. Hoc enim satis declarat eximia illa tua, ac singularis, tum in ipsis promovendis, tum in his

qui cognitione earum praemi ni remunerandis , liberalitas. Quam non immensae, ac solito majores, bellorum impensae quidquam imminuunt : non Galliae tuae fines circunscribunt. Vt plane te hoc agere appareat, quo non solum sub

a iij

10쪽

imperio tuo viventes, sed & orbis universus, quacunque beneficio tuo dignus est, te regnante, eruditior, ornatior, felicior evadat. Cui verissimae praeclarissimaeque gloriae tuae, ita aliquid fortasse etiam haec literaria monumenta

conducent ; ut, si viguisse hoc tempore studia ista, artesque, posteris testari pos lint, simul

illos edoceant, tuae hoc virtuti , atque animi magnitudini, ante omnia acceptUm ferendum esse. Lutetiae Parisiorum i XXV. Mart. A.

SEARCH

MENU NAVIGATION