Justi Fontanini ... De antiquitatibus Hortae coloniae Etruscorum libri tres ubi praeter historiam Hortanam alia non pauca res Romanas, Italicasque illustrantia proferuntur, cum figuris aeri incisis et gemina appendice monumentorum ex codicibus potiss

발행: 1723년

분량: 667페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

tum recepit. IN suggesta ergo Pastor suffectus enormis

Sicut eques notas comiter moderabat habenas . Rhetores archidici depromant syrmate dulci, Quae virtus illi fuerit, quae copia fandi. Sic natos Domino stabilibat flamine sancto Cedere volentes, ejusque profunda stupentes Mulcebat dictis reserans mysteria miris . Alter erat Paulus ivpicans oracula rebus I obeciles verbo vegetabat robore prisco. Cur morulas tactam . reptans per singula pennam tDebiIe quicquid erat, solo sermone levabat, Purgans vexatas omni de peste catervas . Plenus nempe Dei renitebat sosphorus orbi, Pastor erat vigilans Domini commercia lucrans.

Iv. De obitu ejus.

TAnrus adultus Christi memorabilis exsul

Erexit cathedram , Iesu opitulante, subactam , Bis annis pariter lectis ex ordine denis Tum divos adiens Ac terras morte paciscens, Exsilio sacram decurso tramite metam Sextiles nonas perhibent dum calculatores , Imposuit rutila donatus in arce coronRConcio, quem instans lacrymosa voce frequentans Occuluit tumulo speciosum corpus honesto. Ast callis comites magno ductore carentes Grammatibusque cati vitam scripsisse magistri optime conspicui tenentes gesta patroni.

xxv. De Cruce in ejus tumulo coelisus 'facto.

NUM saliam scriptis, quod finxit ' doxa Tonantis Fistula raucificis eructuet, haec peto metris

o iacta

402쪽

Prodere glorificum nimis cst reticere pavendum . Felix coelitibus postquam fuerat comitatus , Saxo candenti mandatis artubus ejus, Insculpsit labarum roseo fulgore decussum, Per quod Christicolis reserantur limina cunctis Coelestis regni post hujus tempora cosmi. Quid duo nectuntur, res hic arcana probatur. Candor enim lapidis splendorem corporis albi Praeclue stema crucis roseo fulgore rubentis.

HO C poema , cujus barbarus auctor Graece doctus oe krgilii studiosus videri affectat, edidimus una cum suis mendas, cum qiibus diligenter exscriptum ad nos perlatum fuit . quoniam viero ejus fandum fuisse putamus Acta, quae protulimus, aut saltem Actis ipsis in poemati unum eundemque fundum fuisse; non est necesse, ut quicquam aliud bic adnotemus praeter ea, quae supra adnotaetimus, nisi quod nunciavit nobis tanningus; nempe in eodice decimi saeculi, qtii fuit monasterii sancti Quintini, idem poema dividi in duas partes, O priorem,dempto proligo, quadringentis circiter versibus constantem , hoc habere principium in apographo a sociis suis Bollandi

nis descripto.

Astrigeros postquam Christus transcenderat orbes , Ad solium patris devicta morte revertens, Coetus Apostolicus toto se sparserat orbe. Secundam vero partem totidem oe amplius ver us constatam Mincipere significavit. δEcclesiam cum nanque suam rex Christus ab astris.

Cerneret amictam. -

ACTA

403쪽

I V. ACTA ΤRANSLATIONIS

ET MIRACULORUM

SANCTI CASSIANI

uctore Anstumo Sanquintinensi.

Ex veteri codice m. claudii diolii Canonici Parisiensis.

PROLOGUS. D Ivinorum miraculorum insignia & gloriosarum vIre

tum propagamenta, quae nostri Salvatoris benigna miseratio ad manisestanda Consessoris sui merita pretiola,manifesta voluit,digne literis committuntur,quatenus e rum memoria posteris reservetur, ad laudem praesertim &gloriam Christi, qui sicut in aeternitatis suae regno sanctum Pontificem suum inaestimabilibus suis voluit remunerari , ita temporalibus virtutum miraculis disposuit glorificari, ut ex talibus indiciis manifestetur, qualis in regno Christi &Dei habeatur. Illa ergo scribimus, quae postquam Dei dispositione tactum est,ut de Aeduorum finibus ad nostros transiis ret,elara luce manifestata noscuntur, partim nostris conspecta Ivisibus, partim eorum relatione comperta, qui saepius adesse potuerunt. Nam ex eo tempore, quo gloriosain animam coelis restituit quod creditur Theodosii senioris suisse temporibus usque ad tempus Ludovici Imperatoris Augusti, ab eodem se, alicet anno, quo temporis sui horam clausit, per annos CCCCL. idcirco nihil scribimus, quia manifeste non comperimus, quamvis multa de ejus virtutum meritis audissemus; secundum quod venerabilis Gregorius Turonensis episcopus in libro 3 Miracu- arum scripsit in haec verba: in eoemeterio, inquiens , Aratisiodunensis urbis vidi B. Cassiani sacerdotis magni sepulcrum a mul- , Ζ Σ tis Diuitiros by Cc oste

404쪽

tis infirmis erasum, quod pene transforatum eo tempore putabaturrabluuntur enim ex hoc pulvere aegroti, ετ protinus virtutis magnitudinem sentiunt.

Anno igitur Dominicae Incarnationis DCC L.praesidente4 Augustodunensium Cathedrae . Moduino ueuerabili episcopo, Hugo Abbas monasterii S. Quintini mittens ad eum Legatos

suos corpus beatissimi Cassiani, quod per semetipsum prius

postulaverat, expostulavit: cujus petitioni supra nominatus episcopus propter multum amicitiae respectum, reverentiaeque modum, concessit essectum, contuens observantiam excellentissimorum Imperatorum, quorum ipsitus Abbatis Carolus Augustus genitor erat: alter vero fiater beatissimus Imperator Ludovicus. Collectum denique reverenter sancti Cassiani corpus per sacerdotes suos, quos pro hoc supradictus Abbas direxerat, cum epistola sua misit: in quo itinere quia necesse erat secretius propter tumultum populi Augustodunensium civitatis,fieri, nihil signorum apparuit, praeterquam quod unus ex coitinerantibus , cuius vulnus in mammilla tutumuerat cum gravi ob hoc mole itia , ut remaneret, urgeretur, Cassiani beatissimi inerita invocavit, sanitatemque pristiuam promeruit, ride in eo operante, Lautoque Pontitice pro eo meritis interveniente . III. Postquam ergo intra Laudunensium Comitatum venit siu-pradictus Abbas cum sacerdotibus,ecclesiasticoque ordine, cum magno gaudio reverenter occurrit, susceptumque corpus pretiosis aromatibus die altera condivit, & rore balsami perfudit. involutumque sindone munda & pretiosa purpura, tu locuto p suit, ac elevatum sequenti die ad monasterium S. Quintini serricuravit. At cum ipsius diei hora tertia venisset, quia nulli tam sacrum onus vetabatur portare, duo, ut postea comperimus , homicidae accesserant, qui, cum serre Iciculum uellent, statim miro modo contractum est, & velut longius ire nolens , nisi' serae comprimente turba teneretur, sanctum onus casui ' probatur et 4u bir quod cognoscentes qui circumquaque fuerant, eosdem reos e lugere compulerunt, scientes absque dubia, eorum factum a cestu ,

405쪽

cessu, quod fiebat. Noluit enim sancta sinceritas manibus sauia guinem distillantibus ferri, ne quoquo modo videretur maculari , & ut vivida ejus manifestarentur merita: multis celata ex hoc fierent manifesta, ac non solum hoc tunc illo miraculo, .verum etiam post paululum illi caeco illuminato . Beneficium enim accepit qui fideliter accessit: suorum autem criminum patefactionem, qui prius dignam non subjerant poenitudinem. i

I V. Deinde mulier sollicitudine anxia & spe firma sesinando

occurrit, & in media via se provolvens, Abbatem, qui longius feretrum sequebatur , magna supplicatione petiit, ut feretrum stare juberet, asserens se lilium contractum & debilem habere, quatenus occurrere potuisset: c uS Λbbas fidem contuens, annuit precibus mulieris , jussitque subsiliere loculum i cumque adiutius, qui reptabundus venerat, moram in veniendo faceret, hi, qui sanctum corpus portaverant, iussi sunt proficisci. Tunc iterum mulier, ut supra, de subhitendo petiit: cum hoc eodem modo usque tertio ageret: hi, quos pro filii festinantia direxerat , venientes renuntiaverunt, filium ejus loco, in quo fuerat, virtute Dei mirifica & signo mirabili omnibus membris sanum Ulaetum. Reversa igitur est cum convicinis mulier, & licet tam to dono delectarentur , ut cum sancto Dei proficiscerentur, novo tamen spectaculo trahebanrur, ut ad eum , qui sanatus fuerat, redirent. ε - i s

Postquam vero haec per multitudinis Conventiun resonueis rant, coepit fieri auctior debilium concursus; inter quos quaedam semina, nomine & loco nota, accurrit, utrisque lumini bus orbata , ac utrisque brachiis contracta, reniumque vigore penitus destituta: quae dum traheretur magna violentia nunc ante , nunc retro feretrum sancti; visum est Λbbati longius sequenti causia eleemo*nae taliter eam vexari. Iussit ergo et aliquid de necessariis erogari, & ne ulterius debilitatem tuam fatigaret, moneri. Sed quae ea occasione non venerat, in sequendo, constantiam non liquerat. Nec multum, sub umbra a

boris deponituri seretrum pro recreatione portantiumr illie a Z a ij mulier

406쪽

364 APPENDIX.

mulier accessit, & mox sana fit: aperti namque sunt oculi, olim caecitate damnati: extenduntur brachia, in debilem curvitatem contracta, solidanturque renes, dissipatione soluti. Fit ergo i lier liberrime cursitans, quae prius non ininus luminum, quam liberorum gressuum fuerat ignaraet satagitque alios ad feretrum trahere , quae paullo ante, nisi traheretur, non poterat pervenire . Eodem etiam loco caecus quidam venit, di lumen, quod

diu desideraverat, meritis sancti Confestoris suscipere incruit; ut aperte daretur intelligi, apud Dominum spiritualibus boni posse prodesse, qui taliter meritis suis damnatis corporibus potuit 1idvenire. V I. Progredientibus vero inde cum pauculis morularum sp tiis, tribus miraculis Confessor sanctissimus enituit, qui ob salutem multorum ad nostros fineS venire elegit.Nam inter sequet tem vulguin tribus feminis, nominibus ex locis notissimis, aperta lux enituit, quas saeva caecitas cludum damnavit. D cuit enim tam Mirici luminis fulgore veniente tenebras &cordium & oculorum recedere, ut vigorem suum tanta dignitas olhenderetur servare, talibusque corporeis bonis conspectis, de spiritualibus non dubitaretur, quae conspicere humanitas vetabat a

Inter haec autem vIrtutum insignia & donorum Christi miracula, factum est, transeunte populo cum sancto Domini Constitore , ut circumquaque tot signorum pauco sub tempore divulgarentur famae r unde accidit, ut mulier quaedam domi exitialiter languens, dum nequaquam occurrere potuit, quae per se surgere nequivit, secus ostioliun suum a suis posita, emi nus seretrum conibiciens , dum merita Confessoris invocavit, diutini languoris sui perfectam medicinam accepit.nam illico sanata tantarum virium vigorem accepit , ut non lotum ipsa o eurrere sancto Pontifici Calliano potuisset, verum etiam filium suum Iam majusculum propriis ulnis secum afferret. Occurrit crgo cum puero laudans & benedicens Dominum super omni

hus his, quae facta suerant de illa. nihil enim de omni languore illi remanserat praeter cum multo pallore macies pro longae . .: . . aegri-Diuiti rod by Cooste

407쪽

APPENDIX.

aegritudinis signo & subitae sanitatis dono ; ubi enim propter fidei sinceritatem virtus diuina adeste voluit, Ianguor effugit; nec diutius resistere potuit, quando vera medicina accessit. overe laudabilem medicinam ubi do fide creditur, di solo visa universi languoris remedium adipiscitur l

v III. Crebre stentibus siquidem turbarum occursibus creb scunt & miracular nam inter sequentes turbas non multo morae spatio interposito, duabus caecis feminis, locis & nominibus notis, lumina negata redduntur, ut fugientibus tenebris divino lumine lux illustrata praesens adeιse doceretur.hoc enim veritas de discipulis suis olim protestata est, quod estent sal terrae ; quod essent lux mundi; sal eis, quibus interna tetigerunt; lux eis , qui digna eos reverentia conspexerunt ἀ

I X. Cum autem jam portis atrii basilieae S. Quintini propinquaret, languidus quidam puerulus , carrucae impositus trahebatur: non enim quicquam virium illi remanserat, ut aliter adduci posset, cadaveri jam simillimus: qui cum seretrum antecederet , prohibita est carruca basilicae januas intraret quod mater pueri cognoscens , filium scapulae imposuit, non hominis, sed pellis modo pendentem; & secus loculum arcuIae pavimento omnibus membris adhaerens, aliquandiu iacuit, videlicet quousque tanti adventus missarum praeconiis extitit celebratus . Ex qua hora coepit convalescere puer, cibum petere. etenim tantum se virium accepisse, ut domum posset reverti, non jam in carruca trahendus,sed equo cum patre sedens. Ita misericordissima pietate Dei factum est,ut qui pene cadaver venerat, Cassiani beatis limi meritis adiutus puet ' laetabundus rediret . . f.H.

Postquam vero in ecclesia B. Quintini susceptus est cum

honore reverentissimo & mox in ejus adventu missae solemnitas ageretur , notae muIieris brachium , quod dudum contractione marcuerat nervo u , extenditur di cuω mulier indis

408쪽

nas Iaudes erumpere vellet, nec penitus muta valeret, linguae mox solvitur vinculum , ac desiderabile dudum oris redaitur ossicium . MiracuIo igitur gaudium, gaudio laus jungitur: quia, quae damnata venerat, soluta regreditur. X I. Superveniente autem beatissimi Pontificis Cassiani solemnitatis die, multis circumquaque accurrentibus turbis, accurrit di mulier cum ceteris quidem solemnem diem celebrare ; sed

non cum ceteris Ossiciorum solemnitates videre t audire enim cum ceteris poterat, Ridere non poterat, quam saeva caecitas

olim damnaverat. Venit ergo par devotione, impar possibilit te, voluntate simili, miseria dissimili: videbatur tamen illi sat esse, si ei contingeret interesse. Quo judicio divinitatis misericorditer recensito, Consessoris sui meritis essicitur aequalis ceteris quae ex propria miseria venerat diffinitis . Solvuntur enim palpebrae ad instar evigilantium oculorum , & pro noctis caligine obscura Iux redditur diei serena. Adepta igitur est mulier non quod dissiderat Deum posse, sed quod non speraverat, se promereri valere ς regrediturque iucunditate ceteris laetior quae tot comproperantibus venerat miserior.

. XII. .

Eadem etiam solemnitatis die,quae pro honore tanti Con. lassoris divina claruerat virtus, adnotanda creditur, ut, sicut ostensum est , quanta beneficia devotis praestentur, adscribatur

quantum etiam pro contumacia mereatur. Mulier enim quae

clam , quae pro solemnitate tantae diei accurrere cum convici nis debuit, segniter torpens domi remansit, & cum diem feriatum servare deberet, panibus coquendis clibanum succendit. Quam ob rem cum a cohabitantibus argueretur, parvipendere se aiein ostendit, meritisque S. Confestoris arroganti prosecutione renitens, illico quod meruerat experta est: nam samma, quam in clibano accenderat, velut tanti reatus ultrix exienS ,

eam subito invasit, eoncremarique acriter coepiti quam illa effugere se posis autumaus , cursum arripit, fusamque capescit. Sed ultrix flamma, quae semel adhaeserat, esiugi non poterat. Consulaiptis ergo indumentis, crematur & caro; & ne vita dem

ti . ceret,

409쪽

APPENDIX. 36 7

ceret, divino miseratur respectu. Ustaeata dentque cognovit quod meruiti sed ut castigata non deficeret, ignis extinguitur, ruem sibi ipsa succendit, manibus adeo jam concrematis, ut de exterae quidem desperaretur sanitate . Patet igitur hoc in facto & superioribus adscriptis , quid devotio di praesumptio apud Sanctorum merita promeruerint, cum alteri praemium, alteri irrogetur supplicium. Non multo autem postea caecus quidam, loco & familia cognitus, auditis sancti Consessoris Dei miraculis, venit luminis beneficia petiturus, credens sibi Sancti meritis posse fieri, quod multis hujuscemodi miseria damnatis. audierat praestaruCujus fidei devotionem divina miseratio contuens, trium dierum i patio constantiam probare voluit. Per id enim triduum apud sancti Confessoris loculum precibus persi stens, caecitatis suae nulla ex parte solamen est adeptus. At ubi sua obesse sibi peccata credidit, semet dijudicans, adminiculum luminis post biduum suae reversionis promeruit. Quo in facto divinae virtutis effectus & patientiam hominis probavit & Coninsessoris sui merita, non eo tantum loco, ubi iacuerat, esse Ostendit; sed ubique vigere clarae virtutis opere manifestavit: quod& in sequentibus capitulis aperte monstrabimus, miracula elus adnotando, quae coepimus.

Quadam namque vice cum quadraginta quinque miIlibus a Ioco, ubi sanctus Domini Co fessor erat, supranominatus Abbas abesset, quibusdam propriis necessitatibus occupatus , illic quidam adolescentaeus cujusdam ex eis , qui cum eo venerant, gravi oculorum est captus dolore. Cui cum saepius cum scici rum allusione diceretur , ut ad sanctum Cassianum festinaret, tanquam ad singularem medicum oculorum,licet indoctior,pruindenter, cavillantibus respondit, non esse, Mens, Opus longius

progredi, cum illic talibus meritis pollet adiuvari. Quod qua diceret fide , sequens prodidit effectus: nam sancti Confestoris merita implorans, meridianae se quieti contradidit, ubi tunc per visum illi sanctus Pontifex apparens, ei quem devotum c movit , oculorum subitam sanitatem concessit, manifestans , Dei virtutem velle, eum, quod fide credebatur, meritis posse. Quo facto serenati sunt oculi & approbata est assertio puerit cavillatio etiam sociorum sedata de dei Mae virtutis Per tanti viri

410쪽

merita comprobata praesentia: ut corporali miraculo inanifeste pateat quid mentibus devotis ubicunque imploratus impendat.

XIV. 3

Multa quidem praecipue praedicantur de Cassiani beatissimi meritis , sed inter cetera hoc digne eisertur, quod noviter

Dominum per eum secisse manifeste cognoscitur. Nuper enim, cum infelix congressio principum nostrorum & pugna indecentissima pararetur, nec aliud, quantum ex utraque parte st tuebatur, nisi bellum instaret; cuidam ex nostris per vistam a paruit B. Pontifex Callianus, concite properans ad partem, ubi durior resistendi bellicus parabatur essectus,& cum aliquam diu moram fecisse videretur, postmodum visus est annuntiasse , a Domino impetratam habere popuIO Pacem, &, ne praesens pugna fieret, propitiationem. Quo dicto, multitudo, quae videbatur adesse circumquaque distula, crebris consonisque vocibus coepit praedicare, B. Cassiani meritis pacem impetratam Hister quod quia constat, opere majestatis divinae sine ullius spe actum , magnis Sanctorum meritis indubitanter adeptum: inter quae Cassiani praecipue credunt,qui tali commercio interfuisse, manifestante Deo, ostenditur. Haec namque Ostensa credimus,

ut quantum apud Deum valeret, pateat singulis , qui tantum prodesse potuit muItis. x V. His ita praefatis, taliter peroratis, finiendo librum descriptionis vitae & miraculorum B. Cassiani, definienda videtur tumulatio corporis ipsius Confessoris Christi, qualiter acta est in Basilica B. Martyris Christi Quintini. Etenim cum quinque nio a susceptione ejusdem Antistitis corporis intra ipsam b

silicam ageretur , & propter incommoditatem temporum de rerum diversarum, ac tempestatuin accidentia, divertis in locis reconderetur, modo in aperto, modo in Occulto,isequentius tamen incongruo Κarcius Rex , utpote nutu divino inspiratus ,

praefatam adiens basilicam,de ejusdem Christi Confessoris compore coepit tractare officiose, in eo haud diutius immorans ranno siquidem octingentesimo quadragesimo quinto Christi incarnationis, de sui equidem regni quinto, iudicitone octava, die

Nona

SEARCH

MENU NAVIGATION