장음표시 사용
451쪽
dederunt vel concesserunt, nec aliquo modo alienaverunt: &his pars utraque sit contenta . Super omnibus aliis quaestionibus, quae inter eos vertebantur, utramque partem ab impetitione alterius duximus absolvendam. Dictam vero provisi
nem scribi mandavimus per Iacobum Rainucii publicum notarium, & nostro sigillo secimus communiri. Ego Iacobus Rainucii Imperiali auctoritate notarius dictae provisioni factae in camera memorati domini Cardinalis coram his testibus, scilicet domino Petro de sancta Genovesa, domino Gotifrido cauonico Alatrino, magistro Marvi fio, magistro Iohanne de Alatro , di Petro Archipresbytero sancti Stephani Tyburtini, ejusdem domini Cardinalis capellano, sub eodem anno, indietione decima quarta Kal. Julii praesens intersui, & de mandato praedicti domini Stephani Cardinalis , & dictarum partium volui tale scripsi & publicavi. Nulli ergo σe. nostrae confirmationis oec. Si quis σe. Datum Lateraui tertio Kal. Martii poplificatus nostri anno primo
Exstat in eodem Arebivo Vaticano ejusdem Innotentii In dispensatio in quarto eonsanguinitatis gradu inter Simonem Gui-uonis Magaloni Militis ORTANI O Andream ejus uxorem. Data Laterani nonis Aprilis an.x I. nempe Ias m Miles tune is dicebatur , qui militari eingulo accinctus erat, seu vir equestris ordinis.
ELECTIO EPISCOPI ORTA NIEx Archivo Vaticano.
Venerabili fratri Conrado Episcopo ORTANO . DUdum ecclesia ORTANA per obitum bonae memoriae Pag. 96. Petri ORTANI episcopi, Pastoris solatio destituta, api- ' tutum ejusdem ecclesiae pro futuri substitutione Pastoris, vocatis omnibus, qui voluerunt, potuerunt & debuerunt F f f com-Diuitigod by Cooste
452쪽
commode interesse, prout moris est,convenientes in unum posthabitum super hoc diligentem tractatum,primo dilectum filium L. Priorem sancti Andreae Urbevetanum , & demum, eo recusante electioni hujusmodi consentire , Henricum canonicum Tudertinum in suum episcopum elegerunt. quo quidem postmodum Hentico hujusmodi electioni de se factae nolente humiliter suum praestare consensum , dicti Capitulum cupiemtes ecclesiae praedictae viduitati de persona, quae tanto congrueret oneri L honor celeriter & salubriter providereuic propter hoc, modo simili convenientes in unum, in te tune Archipresbyterum ecclesiae Viterbiensis , quasi per inspirationem divinam direxerunt unanimiter vota sua, sicque consequenter de te providendi ORTANAE ecclesiae supradictae, dilecto filio Iacobo Priori ipsius ecclesiae potestatein concorditer concesserunt. Idem vero I. Prior hu)usmodi potestate recepta, sa cti Spiritus gratia invocata, te nomine dictorum Capituli in ORTANUM episcopum postulando elegit & eligendo etiam p. stulavit. Cumque postea dicti Capitulum fecissent nobis electionem seu postulationem hujusmodi praesentari, nobis humiliter supplicantes, ut electionem confirmare seu postulationem admittere hujusmodi dignaremur, nos ipsas examinari secimus diligenter, & denique quia electionem eandem invenimus de persona ydonea canonice celebratam , ipsam de Fratrumn urorum consilio duximus confirmandam, tibique demum pervenerabilem fratrem nostrum O' Episcopum Tusculanum fecimus munus consecrationis impendi, firma spe fiduciaque concepta, quod eadem ecclasia sub tuo regimine spiritualiter &temporaliter, auctore Domino, voLiva suscipiet incrementa. Fraternitatem itaque tuam monemus & hortamur attente, per
Apostolica tibi scripta mandantes,quatenus circa omeli tui debitum sic utiliter vigiles di laudabiliter attentus existas, sicque studeas salutis verbo & salutaris operationis exemplo eidem ecciesiae praeesse pariter & prodeste , quod ipsa tuae virtutis studio devotione populi fulgeat Be donis laetetur spiritualibus& commodis temporalibus augeatur; tum quoniam gregem tibi creditum, gratiae divinae adiutus suffragio, aptum reddens alimoniis sempiternis coelestium bonorum, proinde fieri particeps merearis , nosque sollicitudinem tuam dignis in Domino laudibus commendemus. Datum Perusi xiv. Kal. Ianuarii
453쪽
godem modo. Dilectis filiis Capitulo ecclesiae ORTANAR . Dudum eccieta ORTANA per obitum bonae memoriae P. OR-x Ni Episcopi, Pastoris solatio destituta, vos σe. ut supra M'ae: incrementa. Quo circa universitatem vestram monemus& hortamur attente , per Apostolica vobis scripta mandantes , quatenus eundem episcopum admittentes ylariter, & honorifice pertractantes, sibi tanquam patri & Pastori animarum vestrarum impendatis Obedientiam & reverentiam debitam de devotam, ac eius salutaribus monitis di mandatis efficaciter intendatis; alioquin sententiam,quam ipse propter hoc rite tulerit in rebelles ratam habebimus, & faciemus, auctore Domino , inviolabiliter observari. Dat. Perusii x Iv. Kal. Ianuarii M. Iv.
MARTINUS. PRIVDilectis filiis, Potestati, Consilio & Communi
REferente nobis dilecto filio B. Camerario nostro , acce- ra pimus,quod cum ipse olim pro emenda annona in Terra vestra, & locis circumpositis pro camera nostra, dilectum filium Gri linum de Aretio destinasset, vos dubita tes,ne in ipsa Terra magna annonae quantitas emeretur,& fieret magis cara, primo cum eodem Camerario per vestrum certum nuncium,& postmodum cum dilecto filio RicEardo de Ferentino capellano nostro, quem super victualibus deferendis ad nostram curiam , ad vestram & alias Terras fidelium ecclesiae miseramus, extitit ordinatum, ut ad Opus camerae supradictae usque ad quantitatem trecentorum medialium speltae . ipsius Came rarii nuncius in Terra vestra posset libere emere Se habere. Sicinque dictus Grifolinus per Iacobellum magistri Joannis, conci- 'vem vestrum, in ipsa Terra de dicta quantitate fecit emi ducenta medialia speltae de pecunia camerae supradictae, ac in certa domo, ipsius nomine,conservare. Verum quia nuper audivimus,
454쪽
quod facta inquisitione de blado , quod in eadem Terra vestra habetur, ad revendendum pro certo pretio dictam speltam jam
emptam pro nostra camera, intendatis continue compellero memoratum ; nec permittatis quod usque ad dictam quantitatem concessam de spelta ad opus ipsius camerae plus ematur, &nos ex hoc non modicum ammirantes, nec clausis oculis prae terire aliquatenus intendentes, vobis sub poena ducentarum marcarum argenti, firmiter praecipiendo mandamus, quatenus circa dictam quantitatem iam emptam & aliam emendam usque ad dictum numerum trecentorum medialium, ad opus camerae supradiciae , nullam molestiam inserentes, quominus nuncius,quem propter hoc Camerarius ipse mittet, emptam &emendam secundum praemissam ordinationem, libere extrahere valeat, & ad nostram curiam deportare, statuto seu ordinatione nostra contrariis non obstantibus,quae,quo ad hocinullius esse decernimus firmitatis, sic liberaliter vos mandato Apostolico coaptetis , quod poenam vitantes praedictam, devotionem vestram possimus proinde merito commendare . Datum apud Urbem veterem idus Maii pontificatus nostri anno quarto .
Venerabili Batri Bartolo episcopo ORTANO .
Ex eodem Archivo. I tendentes grata & accepta serviti quae nobis & Αpostolicae sedi hactenus impendisti & impendere non desistis: considerantes etiam Iaudanda multiplicis merita probitatis, quibus nosceris insignitus, dignum duximus,ut personam tuam praerogativa favoris S gratiae prosequamur. Cum itaque nuper ORTANAB ecclesiae tunc vacanti te praesecerimus in episcopum N pastorem , nos diligenti considetatione pensa tes,quod praedicta ecclesia tenues obtinere dignoscitur faculi, teS, & propterea volentes illa te prosequi gratia, quae tibi Broconspicitur oportuna,castrum me ORTANAE dioecesis ad Romanam ecclesiam pcrtinens cum omnibus juribus Δ: pertinentiis
455쪽
suis sub censu annuo unius florent auri, tibi, quamdiu eidem ecclesiae ORTANAE te praeesse contigerit, de gratia concedimus speciali: & ut de praedietis & proprietate ipsius ecclesiae in futurum memoria certior habeatur, volumus quod annis singulis infra Quindenam Nativitatis Dominicae praedictum censum cum hilaus literarum ostensione camerae nostrae persolvas. Quod si facere forte contempseris, omne jus, quod tibi ex huius nostra concessione debetur,ex tunc ad praedictam ecclesiam devolvatur . Nulli ergo σe. nostrae concessionis oec. Datum Romae apud sanctum Petrum v. Kal. Februarii anno secundo.
Uenerabili Fratri episcopo ORTA No .
EXposuisti nobis,quod quondam Nicolaus Petri Bonhomi ει- νς
civis ORTA Nus, olim dum adhuc praesentis perageret Witae cursum, de bonis suis in sua ultima voluntate disposuit, in qua inter alia quondam Iuciam Tegam & Franciscutiam filias suas tunc viventes in bonis ipsis, praeter quaedam legata & relicta expressa , sibi heredes aequali portione instituit,& voluit quod si aliqua praedictarum filiarum suarum in reretur sine filiis vel filiabus, succederent in dictis bonis superstites earumdem. Quod si eas omnes sine filiis vel filiabus mori contingeret, bona praedicta pro anima sua & remedio peccat rum suorum idem N. erogari & expendi voluit & mandavit, nullo super his expresso executore dimisso, cassans & irritans omne aliud testamentum seu dispositionem ultimae voluntatis, quod, vel quam ipse antea condidisset. Verum cuin, sicut asseritur,praedictae Jucia Tega & Franciscutia filiae Nicolai praedicti absque filiis vel filiabus decesserint, & huius bonorum erogandorum seu expendendorum pro anima praefati Nicolai & remedio peccatorum ipsius, qui nullum, ut praedicitur, in dicta sua ultima voluntate executorem reliquit, ad te hujus executio spectet de jure, nostrum super bonorum ipsorum erogatione. pro 'Dipit irod by Corale
456쪽
pro te facienda pro anima dicti defuncti beneplacitum ἱmplor,
stiJupplicans,ut episcopalem mensam tam ORTANAM super hoe gratiose respicere dignaremur. Nos autem tenuitatem fructuum, redituum & proventuum ad ipsam mensam spectantium attendentes , & considerantes, quod ex eis non potes secundum
decentiam pontificalis officii commode substentari, praemissis veris existentibus, retinendi pro te ac tuis successoribus ORTA-NIs episcopis,& ipta inensa, in perpetuum omnia bona praedicta ad tuam erogationem & distributionem spectantia cum omnibus juribus di pertinentiis suis praefatae mensae usibus applicandi sine juris prae udicio alieni,praefatis legatis & relictis ei. ceptis, auctoritate tibi praesentium tribuimus facultatem bona ipsa tibi & eisdem successoribus ac ipsi mensae perpetuo eadem auctoritate nihilominus similiter concedentes. Volumus tamen quod tu ac dicti successores annis singulis in anniversario die Obitus praefati N. misiam & praecedenti die vigilias defunctorum pro anima ejusdem defuncti in dicta ORTANA ecclesia teneamini facere celebrari, & canonicis ejusdem ecclesiae, qui hujus millae & vigiliis intererint,florenum auri unum annis singulis erogari. Ceterum si bona praedicta vel ipsorum aliquod ratione criminis haereseos Romanae ecclesiae confiscata fuissent vel confiscanda forent, ut amplior gratia tibi, successoribus &mensae praedictis fiat, volumus, ut hujus confiscatione facta vel facienda nequaquam obstantibus,praemissa habeant roboris firmitatem. Nulli ergo σα nostrae concessionis Oe. Datum Anagniea IIII. dus Iulii anno secundo .
i. II M te nuper ob tuorum exigentiam meritorum ORTA- NAE ecclesiae tunc vacanti praefecerimus in episcopum& pastorem, nos diligenti consideratione pensantes
457쪽
& propterea volentes illa te prosequi grata,quae tibi sere conspicitur oportuna, Castrum me ORTANAE dioecesis ad Romanam ecclesiam pertinens, cum omnibus bonis , juribus & pertinentiis suis sub censu annuo unius florent tibi usque ad Apostolicae sedis aliud beneplacitum de gratia concedimus speciali , non obstantibus aliquibus literis Apostolicis sub quavis larma vel expressione confectis, impetratis vel etiam impetrandis, quibuscunque personis seu persenae concessis vel etiam concedendis super institutione dicti castri vel commissariae,Castellaniae,seu custodiae,aut quavis concessione castri ejusdem vel alicujus partis ipsius vel super bonis ad illud quoquomodo spectantibus , quae de praesentibus & toto earum tenore de verbo ad verbum plenam & expressam non fecerint mentionem . Ut autem de praedictis & proprietate ipsius ecclesiae in futurum memoria certior habeatur, volumus quod annis singulis infra quindenam Nativitatis Dominicae praedictum censuin cum hujus literarum ostensione camerae nostrae persolvas. Quod si facere sorte contempseris, Omne jus, quod tibi ex hujus concessione debetur ex tunc ad praedictam ecclesiam devolvatur.Nulli ergo σe. nostrae concessionis Ere. Si quis autem σc. Datum Reate IIII. Kal. Decembris amo quarto.
Ex autographo Archivi Reatini-X. Fasi. D. num. 2.IN nomine Domini amen. Anno Domini millesimo ece. Ret: ν .LvIIII. tempore domni Innocentii Papae VI. indictione x II. die xv I m. mensis octobris , consilio generali speciali Consulum , Antianorum , & populi civitatis ORTANAE ad sonum campanae voceque praeconis in palatio ecclesiae sanctae Mariae more solito congregato, in quo consilio Nobilis& sapiens vir dominus Antaeanus iudex & Iocumtenens NO. Ibilis & Potentis viri Scimonis domini Thomae de Spoleto honorabilis potestatis civitatis ORTANAE , cum per se di voluntate domi-Disi tiroo by Cc oste
458쪽
dominorum Confatoneriorum, & ma orum Antianorum populi dicti Communis, & dictorum consiliariorum, Ee dicti Contal nerii & majores, & consiliarii supradicti cum auctoritate & decreto dicti domini judicis, & omnes praedicti simul unanimiater & concorditer, nemine ipsorum discorde , fecerunt, constituerunt, di ordinaverunt, eorum & dicti Communis nomine , verum & Iegitimum scindicuin , di procuratorem , actorem , factorem , & nuncium specialem, vel si quo alio nominea melius de praesenti dici, & censeri poterit, Tucium Palgle praesentem , & suscipientem ad praesentandum electionem potestariae dicti Communis cum observatione omnium & singulorum status S reformationis factae S fiendae in dicto Communi cum omnibus & singulis seectantibus & pertinentibus ad officium dictae potestariae pro sex mensibus proxime futuris, incipiendis die prima inensis Januarii, & finiendis, ut sequitur, Nobili & Potenti viro domino Angelo domini Bartholomaeia de Deodasthis militi de Reate cum salario mille librarum 3 ear-- tensium , & quinque librarum denariorum o Papiensium pro carta re atramento, & lumine: de quo solario ipse dominus Potestas debet & tenetur solvere cum officio camerae Communis ORTAE pro ipso Communi recipienti pro gabellam chas denariorum cartensium pro qualibet libra. Qui Potestas debeat esse longe a dicta civitate ORTANA per xv I II. milliaria ad minus . qui debet ducere & habere secum toto tempore durante ejus ossicio in conducta praedicta, unum bonum & sufficientem iudicem juris peritum, tres honos &sulscientes notarios r quorum unum ad maleficia eligat, alterum ad civilia,ue di alterum ad custodiam civitatis: duos domicellos, octo b o nos & sufficientes berruarios , bonos & actos ad arma portanda , & duos equos: unus sit extimatus xxv. florenos , alter vero xv I. florenos exstimandus per M. Petrum & Colo
Maneschalcum: qui quidem officiales debeant esse non ecclesiastici, non exules, re non exbanditi de terris eorum, di longe a civitate praedicta per xv I II. milliaria ad minus. Et debet ipse Potestas servire personaliter, di non pet vicarium: qui Potestas& sui officiales non possint se absentare a dicta civitate durante eorum officio : & si Potestas se absentaverit, solvat die qualibet , qua fuerit absens, duos florenos auri, judex I. floremini, notarius medium florenum, quilibet familiaris vel domicellus
decem solidos Papienses. Et non possit eis di alicui ipsorum per Diuitiaco by Corale
459쪽
per osseiales dictae civitatis dari licentia: & pro qualibet equa xx. solidos Papienses : & quod ipse Potestas non possit secumducere aliquem ossicialem , qui hujusmodi ossicium a quinque annis Et debet facere custodire carceres sine aliquo sal, tio , & debet ipse Potestas dare in fine sui ossicii camerae Communis ORTAE tres florenos auri committendos per dicti Communis , & dimittat & dimittere debeat unum 7 pavesem de pavesibus ipsius ad sui ..... ad voluntatem camerae Communis i & si non dimiserit dictum paveam, pro extimatione ipsius unum florenum detrahatur. Tenetur etiam dare camerae dicti Communis pro una halistra unum florenum auri. Et tenetur die lunae ante carnis privium ponere in equinum dictae civitatis, veluti consuetum est, unum anulum de argento valoris medii florent, ad quod currere possint cives ORTANI . Et die carnis privii tenetur ponere in lovia, quae est ante ec clesiam 1enctae Mariae , homines, ut hactenus extitit consuetum . Et debet veuire dictus Potestas cum dictis suis ossicialibus , famulis & equis, duabus diebus ante finem ossicii, ad omnem ipsius Potestatis riticum & fortunam in veniendo, stando, di redeundo : & si tu dicto termino venire cessaverint, dictus Potestas die qualibet, qua steterit in mora veniendi, solvere teneatur cemerae dicti Communis xxv. Iibras Papienses. Et stante tempore dicti siti ossicii debeat dictus Potestas una cum dictis suis ossicialibus famulis stare ad scindicatum in dicta civitate in domo alicujus hospitatoris tribus diebus ad reddendam rationem de administratione eorum ossicii eligendis per
Confatonerium , & maiores civitatis praedictae ip1iu domini Potestatis eidem singulis duobus mensibus, prout tangit pro ratione ipsius ....... Et ad promittendum eidem domino Angelo salarium supradictum , & ad obligandum eidem domino Angelo omnia & singula bona dicti Communis pro solutione dicti salarii, & ad recipiendum promtilum a dicto
domino Angelo de acceptione dicit ossicii, & observatione somnium praedictorum , & generaliter ad Omnia alia & singula facienda, gerenda, & exercenda, quae in praedictis , &circa praedicta fuerint necessaria, utilia, & opportuna, di quae merita eorum postulant, & exigunt, promittentes quidquid per dictum scindicum suum , procuratorem , factum, gestum, di operatum fuerit in praedictis , & circa praedicta, firma re rata habere & tcnere , & in nullo contra facere, vel venire sub
460쪽
Obligatione & ypothecha omnium bonorum dicti Communis di promula cum relevamine ab omni onere atisdatione. Actum fuit hoc in dicto palatio sanctae Mariae de ORTA praesentibus, M. Iacobo Ioannis, Lello Nardi Blaxi, & Bacarino Bucarelli , di pluribus aliis testibus in dicto consilio existentibus vocatis ,
Et ego Bistius odoristiani de Abbatia Florentelli Misperiali auctoritate notarius & judex ORTANus , di nunc not rius reformationis, & damnorum datorum dictae civitatis, petdecretum ipsius civitatis ad praedicta specialiter deputatus , praedictis omnibus, & singulis interfui,rogatus scribere,scripsi, vi publicavi, de signo meo signavi consueto .
Hoc instrumentum , cujus dieminit Gabriel Naudaeus in Instauratione Tabularii ecclesiae Reatinae pag.67. est formula et genui supremi urbium liberarum Magistratus , quem inferior aetas in Italia Potestatem appellavit, at pa docent historiae O Caningius in Glossario. Is abunde, quam ex Usis civitatibus, electus,sum mo juνe civibus in rebus bellicis perinde ac politicis imperabat . ,- I Hoc titulo ea tempestare metuates decorabantur. Titulus sapientis dabatur unis jurisconsultis . a Nimirum Paglie . tunc enim vis pronunciationis Italicae ferebat , ut quotiescunque litera liquida i vel n litteram g sequeretur, eadem liquida ante eandem g iteraretur , ut Palglia pro Paglia tfiIgliuolo pro figliuolo et ingengno pro ingegno: insengnare pro insegnare: cujusmodi exempla plurima occurrunt in ejus aetatis radicibus σ praecipue in nostro Thesauro Brunetti Latini ex lingua Francica Provinciali in Italicam verso σ exscripto Cortonacanno 13 88. . 3 Genus monetae ex cauto in Glossario. Denarios aliquot Papienses edidit amicus noster Matonius GaDrus in Miuoria omnasii Ticinensis. Videntur Disse communes in It fia,nam memorotur etiam in inurumento,quo Petrus Abbas S.Gr rarii Iocat cincto Frangipanio Turrim in eapite Circi anno II 4 .apud Paxvinam in libro III. operis in. de gente Frangipania .