Justi Fontanini ... De antiquitatibus Hortae coloniae Etruscorum libri tres ubi praeter historiam Hortanam alia non pauca res Romanas, Italicasque illustrantia proferuntur, cum figuris aeri incisis et gemina appendice monumentorum ex codicibus potiss

발행: 1723년

분량: 667페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

que Majestas Sua fidem Caesari de regno Bohemiae & ejus provinciis praestitam , pro suo veteri instituto & more catholici ac magnanimi principis, inconcusse conservare . Inter alia autem, Beatissime Pater, hoc quoque Iauriensis Dux asseruit.Profecto Majestas Domini nostri Regis contra Caesare ain Majestatem pro non solutis illis quinquaginta millibus

ducatis nunquam bellum movisset, nec via armorum pecuniam hanc a Caesare extorquere tentasset, nisi Caesarea Majestas regna sua post consectam pacem invasisset, & Dominum nostrum Regem alio intentum impedivisset,variisque injuriarum ac molestiarum generibus provocasset Sed postquam Majestas Sua ab injuriis , damnisque, & persecutione Domini nostri Regis cestare

noluit, coactus fuit tandem Dominus noster depolita nuper arma reassumere , & vim repellere , atque dominia sua tueri, ac defendere . Et licet haec , quae Dominus meus Rex recipit bello, maxima sint , vicemque alterius regni habeant, attamen Sua MMestas quae bella gerit, ut pacem habeat, ad exhor rationem & reverentiam in primis sanctissimi Domini vostri,M Sedis Apostolicae , prout hic reverendillimus Dominus Legatus nomine Suae Sanctitatis saepius ac frequenter institit, necnon ad suasionem illius amplissimi Senatus Venetorum, quos amicorum numero iamdudum annumeravit, haec omnia, quae bello recepit, dimittere, & restituere, salva tamen semper capitulorum & conventorum inter Dominum Regem & Caesaream Majestatem inscriptione & continentia, est paratus,

idest modo Caesarea Maiestas juxta promissa & obligationes suas, satisfaciat Domino nostro Regi; in primis de seu a capitali & expensis in praesenti bello factis; tandem vero de

damno & interes le ; paratus est arma deponere & ablata omnia restituere , ac cum Sua Caesarea Majestate in bonam pacem , concordiam & amicitiam descendere ; ac illam instar Patris colere , Observare & venerari. Et profecto, Domine Orator, Dominus meus Rex non tam dolet molestias & damna pallium ei te a Caesarea Majestate, quam illum angit, quod magnam rei bene gerendae occasionem adversus Turcarum Imperium abstulerit. Nec dubitas et Regia Maiestas, sicut Christianorum Imperatorem justis armis superavit, sic Turcarum Imperium, non minus pio, quam religioso bello evertisse . Sed Deus parcat Caesareae Majestati, qui suo sive alieno usus con

silio , se ipsum in primis perdidit. & Regiae Maiestatis cujus

522쪽

gloriae visus est invidere, magnum de hostibus Christiani,

triumphum nobis ademit, ac prope in manibus paratam victoriain exturbavit. His autem dictis, mox Iauriensis perlegie capitula, & inscriptiones, atque etiam privilegia Caesaris , in quibus Maiestas Sua Dominum Regem Hungariae , Dominum hemiae Regem appellat, ac de Romani Imperii Electoratu ,& de dicto Electoratu investituram concessit. Ad quae mmianus orator Venetorum respondit. Ego habeo in mandatis ab illustrissimo Dominio meo, ut qOd Dominus Rex responderit . debeam illico, & sine mora aliqua ad illud rescribere. Itaque peto, quod detur copia istarum inscriptionum di capitul tum e nec aliquid ultra ad rem hanc Iocutus est. Ego, Pater Beatissime , etsi saepius Domino Regi de hac re nihil, quam nunc habeo in mandatis a Sanctitate Vectra, sim professus; a tamen quantum pro spectaculo licuit, ingentissimas gratias habui nomine Sanctitatis Vestrae Dominio Venetorum, quod pro veteri & laudabili illo suo instituto in partem curae &sollicitudinis ad Sanctitatem Vestram accessistet: quod pacem& concordiam tam solemni Legationis pompa inter Christi

nos principes , eos praesertim , a quibus caeterus Christianus orbis pendet, nulla laborum habita ratione , quaereret. Ho tabar insuper illos reverendissimos Consiliarios , uti Domini Regis animum ad pacem capescendam, quam semper Sua M, jestas in medio tot victoriarum cursu, quibus adeo decoratus incedit, pro animi siti magnitudine amplacti visa est, proseruatur di capiat, hoc praesertini tempore , quo Sanctitas V ta tot laboribus, tot denique impendiis ad bellum in Turcas capescendum , si aliorum non desint auxilia, se accingit: quod profecio non minus Christo, pro cujus gloria & laude hoc bellum paratur, verum etiam Sanctitati Vestrae in primis, quae illius vices gerit in terris, & universo orbi Christianorem gratam facere polliceatur & spondeat. Dixerat sua M jestas his serme diebus , quibus orator iste Venetorum adve nerat , quod Legatus iste Imperatoris Turci ab Imperatoresio habeat in mandatis , quod si nihil cum Domino Rege de pace , nihil de induciis efficere potuisset, hoc saltem exposceret, quod Rex Hungariae acquiesceret, quod copiae sitae perstum regnum traniituin sine iubditorum suorum injuria &damno habere possent: quibus copiis Venetorum terras pollet

invadere ob id, quod pollicitam fidem & concepta capitula

523쪽

non servaseul. Quodque nihil kret Domino Regi ob transitum copiarum suspectum , pollicetur Turcus, quod Regius homo cum copiis iter agat, di omnia, quae ad commeatum copiarum speciant, sua pecunia & suo sumptu velle ex QIvete expondet: quod si non servaret, liceat impune Domino Regi copias omnes invadere re spoliare. Institi apud Maiestatem suam, dicere dignaretur quid ad extremum respondisset dixi, inquit, dicatis Domino Imperatori vestro, quod prius conveniamus ta damnis utrique illatis , di postea quae potero facere pro honore Mabellatis Suae si non sit contra honorem meum libenter essiciam 4 Expecto, Domine Legate , quid Dominus sanctissimus respondeat: propterea non volui tibi pro certo respondere. Laudavi MMestatem suam nihil quod alienum a modestia sua Qret, respondisse. Postremo Dominum Colocentem juxta Domini Regis pollicitam fidem ad mitiorem di proximiorem Iocum in Vi- cegrado deduxi. Processi illi obviam, di effusus mox in lacrymas & gemitus, Sanctitatis Vestrae clementiam implorabat. Consignarunt illum mihi custodes illi nomine Regiae Ma)est iis custodiendum juxta Sanctitatis Vestrae dispositionem &mandatumr quem nolui recipere , cum neque vienna aut Strigonium inret locus ille, ut a Sanctitate Vestra dixi me sigill tim habere in mandatis. Nec tantum volui, ut pro meo arbitrio locus daretur idoneus & cetera, quae usui esse postent pro modo inrtunae & temporis . Est tamen corpore sanus di incolumis, & praeter ventrem grandiorem, ab illo, ut dicunt, qui hominem norunt, non est immutatus. Habuit subim de maximas Sanctitari Vestrae gratias, prodesie servulo suo tandem memor fieri voluisset. Petiit insuper capellanum unum . de puerum unum dari sibi ita custodia comites. Hoc cum a Rege petiissem, perbenigne concessit: eos tamen, quos ipse eligeret, veritus, ut sua Majestas dicebat, hominis in effciente linguam, quam male, ut dicit, compescit. Plenus animo, ac fiducia plenus loquitur archiepiscopus, nec flectit animum , sed turgidum di durum nescio quid luper fortunae & temporis modum loquitur , servitia & labores annuens suos. Demum illum moadhortante di in spem erigente , tandem dixit, quod in judicium cum Domino suo descendere non vellet. Voluisset mecum

multa clam loqui, sed putavi consultius fieri, ut nil, nisi palam cum illo agerem. Ille Thomas Dragi, ut ex bono loco accepi,

524쪽

481 APPENO IX.

priusquam ad Sanctitatem Vestram venerIt, Camerinum concessit cum illo Cynthio Anconitanor nescio quid id sit, quod tot nuncii Domini de Camerino huc venerint, &rursus Dominus Rex Romam missurus nuncios suos , etiam per Camerinum iter egerit. Alia non sunt, quae scriptura digna putaverim . Optime ac felicissime valeat Sanctitas Uestra, cujus s cratissimis precibus humillime me commendo. Ex Buda prima Iunii I 489. Sed ecce dum has literas cIaudo venit nuncius, qui Sanctiatatis Vestrae brevia defert. Legi illa , ut par est , reverenter , atque alia ipse ego ad manus Suae Majestatis detuli,quae etiam, me praesente, legi iussit & mox cum ea, quae continebant, audiavisset, Praelatos, qui ibi aderant, jussit abire. Et vere, inquit, Domine Lesate, ego intelligo in quem finem Dominus sanctissimus haeo scribit . Sed ista non dico eo animo, quod velim Legato Domini sanctissimi respondere . Sua Sanctitas uvit decimas haberet vere non habebitis: ego scio quid loquor. Dicit Sua Sanctitas , quod magnam habet cum Soldano intelligentiam e quam Sua Sanctitas habeat & per istam Crucem quam utroque indice admoto secerat si portabitis illum Turcum per mare , ego portabo fratrem suum Turcorum Imperatorem per terram in Italiam : vos videbitis , inquit . Cui respondit nescio , Serenissime Rex , quorsum Sua Sanctitas scribat haec, nisi ut communi consilio Potentatuum Christianorum bellum in Turcos decernatur. Sed si decimas vellet habere , non videtur Majestati Vestrae necessarium fore i Tanta enim res , tanta helli moles sine pecuniis, quae bellorum nervi sunt, inchoari. vel ab Ivi non potest : nec puto quod Majestas Vestra bella, quae gessit, sine pecunia absolvere vel inchoare potuerit. Sed pro Deo dignetur quod non faceret, non dicere. Fuit hactenus Majestas Vestra murus & antemurala Christiani nominis, cur tam propere vult de Domino nostro di ejus consiliis male sentire , qui nil, nisi communi Potentatuum Christianorum consilio bellum indicere parati & quantum mihi pro ingenii tenuitate licet colligere , hellum hoc, quod Sua Sanctitas indicere parat, aut claile vel terrestri exercitu fiet. De alterutro modo Legati Christianorum Potentatuum , quos ad se vocat Dominus noster, apud Suam Sanctitatem discutienti & si classe agendum erit, etiam communi consiIio decernetur quis classis futurus sit Praefectus . Si terrestri exercitu, etiam mature dc

525쪽

cernetur per cujus provinciam & terras. Et quid scit Male stas Vestra i Forte omnium erit consilium, quod Νajestas Vestra tam ratione militiae suae , quam regnorum situ invadendi Turcum , commodii sime bellum hoc conficiat. Sed ego puto, Serenissime Rex, quod terrestris exercitus sine cIasie , aut classis sine terrestri exercitu huic negocio non sit satis , sed utrumque requiratur . Nam si terra agendum erit, classis est necessaria ad hostium incursioneS propulsandast quas mari sorte facerent adversus Christianos , ut illorum vires diverterent,& e converso. Et cum in hoc sermone utrinque multa dicerentur , respondit Sua Ma estas et vere sunt magna ista, quae, sicut Dominus sanctissimus' commemorat, fecit Sedes Apostolica . Sed ego volo scribere ad Suam Sanctitatem, & videbit quod non sunt inferiora illa, quae ego & majores mei secimus . Quantum ad deliberandum de isto bello , ego hoc negocium committam oratoribus meis, qui sunt in Curia apud Suam Salmetitatem . De pace di concordia inter me & alios , cum quibus ego haberem differentias, in quibus Sua Sanctitas pollicetur concordiam facere, ego habeo Sanctitati Suae gratias i &credatis, Domine Legate , quod ego nunquam alicui damnum

intuli vel injuriam, nisi cum fui provocatus , quia putavi ruod tunc liceret mihi, ut injurias propulsarem & me defenerem , & tunc male evenit illis, qui mihi injuriam fecerunt. Et postquam Sua Sanctitas scribit de disserentiis componendis, sciatis, Domine Legate , quod nunc sum advisatus , quod Rex

Poloniae & Rex Bohemiae nunc secerunt unam cous derationem inter se contra statum & personam meam , di ego ne sim solus, volo etiam confoederationem facere cum quibus possum . ne isti noceant mihi: & certe non multum miraretur,

quia est pater, & filius. Sed quod expresse nominaverunt contra personam & statum meum, hoc facit, ut No cogitem de amiςorum confoederatione, qui mihi auxilium ferant, nec mora, instructiones exhibuit qui in illicito stupore fuerant, de quibus, quod copias daret, est pollicitus. Cui respondit Sereis nissime Rex , non possum nisi dolere , quod aliqua emergant, quae Vestram Ma)estatem habeant turbare, hoc praesertim tempore , quo Dominus noster bellum hoc in hostes Christiani nominis justissimis armis parat indicerc. Puto non ab re esse Suae Majestati significare , & si quid interea videatur Majestati Vestrae, quod opera mea ad pacem fieri possit, illam polli-

526쪽

ceor Λ spondeo Majestati Vestrae. Nec a modesto uiuetur distare, quod Majestas Vestra auxiliares amicos sibi quaerata lociare , quibus illorum Regum vim & inauriam , si inferreiIIam vellent, propulsare possit, modo auxilia talia sint, & ab illis proficiscantur, quorum religionem, si non societatem, non aspernetur , aut vitare deberet Majestas Vestra. Haec, Pater Beatissime, de Turco loquebar. Subdidit protinus Sua Majestas,& maligno risu laetus e Domine I.cgate , Rex Poloniae etiam

non curat vel aspernatur religionem auxiliorum suorum: immisit in regnum ineum Tartarorum & haereticorum copias ad praedam ex populationem faciendam. Cur ego non Turcorum petam auxilia ἰ Illorum societatem petere me oportet, qui

utiles ad propulsandam vim, quam parant istI pater & filius,

esse possunt. Beatissime Pater, intueor hane Dominum Regem anxium, Ec qui animo omnino concepisse videtur, quod Sanctitas Vestra bellum hoc clasle sit indictura , eamque ad commodum &gloriam Venetorum factura sit: quodque amplius est , si ZiH-mus Turcus in classe ponatur; Venetos , quos futuros praefesctos classis putat, non in bellum contra Turcum proficiscentur, sed privata aliqua commoda & privatas eorum passiones iniqsci intendent. Quo fit, ut plurimum verear, ne scandalum aliquod Rex ipse facere cogitet. dixerat enim mihi, quod Oratorem Turci dudum a se mittere volebant: nec adhuc dimisit.& adhuc hic moram ducit. Nec de societate cum Turco ineunda clam cogitat, sed palam & in genus se facturum inter i tuendum comminatus est. Quare Sanctitati Vestrae humiliteripplico, pro sua divina prudentia, ut consuevir, optime contu ut de disponat. Agitur, ut audio, de sitfficiendo hunc naturalem Domini Regis filium, ut patri in regnum succedat: ea tamen ex levi nescio qua fama mihi audituri habet tamen illum in magno honore & statu, quem salutari & revereri pro primogenito cupit. Venit, ut audio, nunc orator quidam Mediolani , parvo tamen apparatu, ut sponsalia illa coacludat, vel hunc recipi a Baronibus in regni suceessorem videat. Ad Regem Poloniae Dominum Zagrabiensem oratorem suum prope diem mittendum Dominus Rex designavit r λrte inter se concordabunt e quod Deus faciat pro suaeclementia. De Domino Colocensi, expecto a Sanctitate Vestra audire , quid illa me a facere velit. De Anconitanis rursus eum minino Rege sermo

527쪽

APPENDIX. 48s

nem Intexui. Perstat in proposito, quod Domino Thomae Dragi rem delegaverit, ut Omnia faciat, quae Sanctitas V stra fieri mandat; modo Sanctitas Vestra per unum breve --

conitanIs errata,quoad hanc causam, contemplatione Suae M

testatis indulgeat & remittat: & nunc idem pollicetur scribere & Sanctitati Vestrae & Thomae oratori. Recessit tandem Orator iste Turci, & ut mihi auditur, etiam Dominus Rex Oratorem suum propediem mittet ad Turcum. Puto,Pater Be tissime , quod Maaestas Sua inter spem & metum naviget &pedem unum in duobus calceis habere velit, ad essectum ut videat quid Sanctitas Vestra de isto Turco , quem in Palatio observat, statuat & decernat: ut si sorte dandum illum in classem Venetorum statuerit, illico cum Turco foedera iaciat. Nec valeo Majestati Suae suadere,quod non solius Dominii Uenetorum exquirendum sit consilium , sed Majestatis Suae praecipue , ac ceterorum Christiani nominis Potentatuum habe da sunt vota. Sit quaeso boni animi.Maaestas Vestra , quia videbit , quod Dominus noster nihil a modesto alienum , nil denique , quod Sanctitatem Suam & Sedem Apostolicam non deceat, decernet. Ego dico vobis, Domine Legate, inquit, Dominus sanctissimus de isto Turco non potest facere nisi quantum Rex Franciae mandat, & cum isto pacto recepit eum δέ totum istud negocium est in manu de Balua, & ipse totum g bernat , licet Rex Franciae esset bene contentus, quod veniret ad manus meas . Dixi: Serenissime Rex , non sunt mihi nota ista particularia , ut illa dicit. Ego puto, quod Dominus noster liberum habeat de illo Turco arbitrium . sed Sua SanctitaScupit Christianorum vota audire, quo melius & consultiuS de beIIo indicendo deliberet. de meminisse dignetur Maiestas Vestra, quod Dominus noster plurimum adhortatur illam , ne tantam fidem praestet delatoribus, qui cupiunt semper sca data incitare. Non credatis, inquit, Domine Legate: ista quae loquor non veniunt de illo, quem vos putatis r aliunde ego habeo & ex hono loco . ostendit Sua Majestas dudum binas Iiteras Soldani in Arabico & Turco sermone scriptas : di m deste a me pulsatus quid literae dicerent, velut obaudiens alio sermonem divertit. Venerunt ad me ex Bohemia certi Fratres Ninores de observantia, qui centum fratrum oratores se di eunt , de a me petierunt ista sibi concedi, super quibus volui Sanctitatem Uestram consilere, eum dudum noverim Sedi Apin

528쪽

ctolicae specialiter reservata. Subinde Agriensis, ZagabrIensis,& Cenadiensis petierunt a me consilium quid de uxoribus, quarum mariti, aut de maritis , quorum uxores hostium. Turcorum servi forent, quorum aliqui, & aliquae de iacto novas insuper ducunt uxores aut maritos, & in concubinatu viavunt ; an illis ecclesiastica Sacramenta danda forent, si nolinta concubinatu discedere . Allegant, ut isti Domini Episcopi referunt, grave esse, quod ab ecclesiasticis Sacramentis fiant alieni, attento quod nulla eorum vel earum culpa apud hostes

maritus , vel uxor detineatur, & cum maritis uxores , aut uxoribus maritos redimere facultas non sit, & carnem continere non vaIeant. Si Sacramenta denegentur, minantur se ad

Turcos migraturos, & ut novit Sanctitas Vestra, facilis Hungaris & Sclavis ad Turcos est transitio. Ad sanctitatem Veia iram hos tam graves casus remittendos censui, quia si non sit culpa, tamen est causa . Venerunt duo nuncii Domini Maximiliani, levi tamen apparatu , ut vix quinque aut sex secum habeant. Pararunt mandatum Domini Maximiliani, in quo profitetur se a Caesarea Majestate Patre suo habere plenam pintestatem inducias prorogandi. Voluit Dominus Rex pro Sanctitatis Vestrae reverentia, tractatui faepius discusso adessem ;α quia mandatum , quod primo exhibuerant, satis leve fuerat , res difficultatem habere videbatur, usque adeo ut Dominus Rex remittendos & excludendos nuncios, si aliud non haberent mandatum , censuit. Sed ubi apud eos arctius instiatum est , plenius mandatum exhibuerunt ac spoponderunt, Dominum situm habiturum ratum quidquid super man atram Dominus Rex concIudi in treguis voluisset: sicque ad sex menses induciae sunt prorogatae r ac hodie , qua Sacramenti Corisporis Christi celebritatem colimus , inter litaniarum solemnia Dominus Jauriensis inducias publicavit, adjiciens, Dominum Regem in primis ob Sanctitatis Vestrae reverentiam . S adhortationem,& Maximiliani compIacentiam secisset quodque amplius est, Dominus Jauriensis serenissimi Dominis Regis jussu omnium animos in spem magnam erexit, ut si pacem fieri contingat, vires regni S arma omnia in bellum . quod Turcus indicit, ex nunc convertet. Et profecto, Beatissime Pater, Dominus Rex Ionge mitius se habuit & mitiores , ut dicunt, Oldas, idest pecuniarum tributa, tinposuit oppidis Austriae, quae restant bello occupanda, quam alias cum Catho Diuitigod by Corale

529쪽

Catholica Majestate egerit; quod totum & Sanctitati Vestrae,& Maximiliano tribuisse profitetur . Est quoque in induciarum capitulis illud, ut Dominus Rex diem dicat & locum, quo

Maximilianus ad superiorem ascendat Germaniam ad colloquium cum Domino Rege de pace acturus e putant, qui recte sentiunt, pacem concludi debere. amat enim Dominus Rex Dominum Maximilianum, seque facile posse cum illo componere negocia haec, profitetur r quod de patre longe est: detestatur illius desidiam , inutilitatem , & ingratitudinem, ac re puerascentis senis mobile di varium ingenium. Habui ego in publica concione nomine Sanctitatis Vestrae Suae Majestati ingentissimas gratias , quod ad inducias primo, mox ad pacem, quae ex mutuo colloquio sperabatur, animum inclinasset. La davi insuper Suam Majestatem , quod non minus reverenter aquam devote di monita & adhortationes Sanctitatis Vestrae, ut Catholicum decet Principem, audiret. Debet prosecto Samctitas Uestra Majestati Suae plurimum, quae etsi ad rem hanc a me , qui nullum ad rem hanc petendum mandatum habebam , pulsata non fuit, attamen publice Majestas Sua prosessa est, se

ob Sanctitatis Vestrae reverentiam facere , ac omnem exerci tum , quem ex Stesia & Lusacia ad bellum hoc nuperrime eduxerat , alio convertit. Composuit enim Varadinus, qui nuperrime rediit, rem omnem , quae dudum fuerat cum Marchione illo Brandeburget si, & Ducibus illis de Saxonia & BO- hemis omnibus , qui a Majestate Sua defecerunt, non sine Domini Regis commodo, gloria, & honore, ut Varadinus dicit. Quare supplico Sanctitati Vestrae humiliter , ut ipsa quoque animum ad ea, quae Domino Regi ad gloriam sunt di honorem , ut facere consuevit, & aliis suis ad me literis professa est; inclinet, ac suis literis Majestatem Suam pro tam religioso &pio desiderio in Sanctitatem Vestram commendet & laudet. Hic jam nihil hostile suspicamur, & praeter arma, quae Majestas Sua in Carinthios , & siqui treguas violarunt, movit δnihil auditur, nec pro illis Oratores isti verba faciunt, sive quod justa arma Rex moverit In eos , qui fide fracta in causa sunt, quod bello & armis lacessantur, sive quod non habeant

in mandatis . occupavit jam Dominus Rex , nullo resistente, certa oppida cum arcibus, & victoriam prosequitur, nec quisquam fert opem, nisi quantum ope castelli, aut murorum obsidionein pati possunt. Subinde cum literas claudere institui se

530쪽

sem , volui Dominum Regem alloqui, ut si quid foret ulterius , litoris mandare possem : & de industria repetito sermone de isto Turco , quem Sanctitas Vestra servat, quod magnam stilicet foret huic bello , quod Sanctitas Vestra parat, allaturus utilitatem . Domine Legate, inquit, de isto Turco non est opus ulterius cogitare. orator Soldani, qui est Romae , supplicavit Domino sanctissimo pro parte istius Turci , quem Sua Sanctitas servat, quod Sua Sanctitas sit contenta reciperea Soliano ducenta millia ducatorum , & quod eum det ad in nus Soldani, & Sua Sanctitas fuit contenta. Sic misit unum hominem ad Rhodum sub praetextu, quod pro aliquibus se tribus religiosissimis Rhodiensium vadat ad Rhodum ; sed inde mutatis vestibus ibit ad Soldanum pro compositione istius pecuniae , & aliarum rerum . Ego, inquit, bene credo, quod faciet magnum bellum contra fratrem suum magnum Turcumrsed Dominus sanctissimus deberet cogitare, quod Soldanus &ille Tureus ambo sunt infideles; etsi isti fiant magni, erunt maximi inimici fidei nostrae; etsi vincet iste Turcus, qui nunc

est captus , credatis, Domine Legate, quod nos habebimus duriorem inimicum , quam istum magnum Turcum . Item D minus sanctissimus nunc unum alium hominem suum mittit mutatis vestibus ad magnum Turcum , nescio tamen inquit pro qua causa. Quantum autem deceat unum Papam ista facere, Sua Sanctitas, quae prudentitana est , potest melius conside is

rare , & quid sint dicturi alii Christiani principes, quando ista

audierint. Dixi , serenissime Rex, haec sunt mihi omnia incognita et nec possem credere, quod Sua Sanctitas , quae per suas

literas omnium Potentatuum exquirit Oratores , ut communi consilio rem decernat, quod tam propere voluisset rem concludere r & non videtur mihi verisimile , quod pro ducentis millibus hoc factum sit. nam meminisse potest Maaestas Vestra . quod alias ego ad Dominum nostrum scripsi , quod Soldanus offerebat sexcenta millia. Quare nunc pro ducentis millibus ἰTamen quando hoc inret, quod dicit Maiestas Vestra, sorte ista dueenta millia volet Sua Sanctitas pro isto bello, quod parat contra Turcos. Domine Legate, loquit, si non scit hoc Paternitas Vestra, scio ego , & krte quod plus sunt: sed de ducentis millibus ego suna bene certus . Et non credatis inquit quod Sua Sanctitas velit pro isto bello : sed vult pro bello, quod intendit iacere contra Regem Neapolitanum, di jam Sua San-- ctitas Dissiligod by Coos

SEARCH

MENU NAVIGATION