In Svevorum et Beati Cala adulterinam historiam adnotationes redditae

발행: 1793년

분량: 55페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

ςa Is svwOR. ET B CALA' HisT. ANNOT. munus id ausus est , ut in Oppido Casim villarum decretum ediderit quoddam I a) V. Id. Novemb. MDCLXXIII. quo sartam, tectamque existimandam esse jubebat Ioanni Cala Beato venerationem, cultumque tributum; eo quod ab immemorabili pene tempore ipso Ioanni haec omnia continuo habita suerint. Impulit hoc facinus Patrum inquirendae Fidei prλepositum consessum, ut acta contraherent, atque Inis nocentium XI. machinationis hujusce participem sacerent , quo jubente V. Kal. Iulias MDCLXXX. condemnationis deincretum datum fuit quod in opere ab Benedicto XIV. composito quod ita habet inscriptum e De canonieatione Sanctorum rrelatum videre est i 3 . Quodque absolutum, nullaque ex parte imminutum , uti editum, publicatumque suit ipsa metdie, atque anno referre in animo est, ut legentium commodo inservire possimus, et rite denique adnotationes hasce absolvere valeamus. i

52쪽

Feria v. die a7. Iunii I 68o In Congregatione generali S. Romanae, et Universalis Inquisitionis habita in Palatio Apostolico apud Sanctum Petrum coram Sanctissimo D. N. D. INNOCENTIO Diυina Providentia Pupa XI. ac Eminentissimis, et MDerendissimis DD. S. R. E. Cardinalibus in Dra Republica Christiana contra haereticam prazitatem Cre ratibus Inquisitoribus a Sancta Sede Apostolica specialiter de.

putatis .

DELATO ad hanc Sacram Congregationem S. Ossicii decreto impresso Hyacinthi Μicelli Vicarii Generalis Cas- sanensis. sub die 9. Novembris I 678. coram testibus in Oppido Castrivillarum , ut ibi asseritur, publicato, per quod idem Vicarius praesumpsit. aususque fuit definitive pronunciare, q. Ioannem Cala jam diu desunctum assertum An choretam fuisse in quasi possessione cultus. atque ideo in ea manutenendum, et alias . prout in ipso decreto plenius continetur ; cum eadem Sacra Congregatio, re mature discussa, specialiter hoc tactum Sanctissimo D. N. INNOCENTIO Undecimo retulisset, Sanctitas sua , votis Eminentissimorum DD. Cardinalium Inquisitorum Generalium auditis, enunciaiatum Vicarii Cassanensis decretum circumscribendo, uti nullum . nulliusque roboris, vel valoris haberi damnat, ac si nullatenus emanasset; praecipit insuper, Omnem cultum, hac tenus q. asserto Ioanni Cala exhibitum, penitus tolli, et interdici, prout Sanctitas Sua praesentis decreti tenore tol. lit , et interdicit et Ossa etiam , aliasque corporis partes, Seu reliquias, quatenus h tumulo fuerint extracta, in sepulcro. ubi alia fidelium defunctorum cadavera quiescunt, recondi, et cum illis confundi , numquam inde amovenda, seu eXtra

53쪽

henda: imagines vero tam depictas, quam sculptas, vel impressas, ipsum Ioannem Cal, repraesentantes, prout et eJus vestes, aliasque reliquias extrinsecas ἔ ab omnibus, ac singulis Ecclesiis, Oratoriis, Sacellis, et Altaribus omnino tolli, et amoveri: Diademata. radios, laureolas . titulum Beati, et solia quaecumque, sive manuscripta, sive impressa , in quibus de praetensa ejusdem Ioannis sanctitate, miraculis, vaticiniis , visionibus . aliisque hujusmodi signis tractatur , uti salsa, et apocrypha prorsus improbari. Quos etiam libros, codices, et solia, una cum omnibus, ac singulis transumptis. Seu copiis, tam impressis, quam manuscriptis decreti a Vicario Cassanen. , ut praesertur emanati, omnibusq. imaginibus , sive depictis , sive sculptis, aut impressis, eumdem Ioannem quocumque Sanctitatis, vel beatitudinis signo repraesentantibus , idem Sanctissimus prohibet, vetat, et interdicit ; adeo ut nemini cujuscumque gradus. Status, Sexus, et conditionis existat, eosdem libros, codices, ac solia retinere . legere , imprimere, vel imprimi, sive transcribi curare, aut ad usum quomodolibet communicare ἔ imagines vero cum aliquo sanctitatis, vel beatitudinis signo retinere, aut comis municare ullatenus liceat, sed omnes, ac singuli a die publicationis hujus Decreti protinus teneantur locorum ordina, riis , vel haereticae pravitatis Inquisitoribus, libros, codices , solia , et imagines, quae hic interdicuntur, omni praetextu

posthabito, exhibere. Quae omnia, et singula Sanctissimus D. N. districte praecipit, servarique omnino mandat, sub poenis in librorum prohibitorum Indice, ac in Decreto Sa. me.

Urbani Papae Octavi sub die εἰ Maji I 639. contentis, aliisq.

54쪽

gravioribus arbitrio Sanctitatis suae, ac hujus Sacrae Congregationis .

Loco Sigilli.

Franciscus Riccndus Sanctae Romanae, - - et Universalis Inquisitionis Notarius. Die, mense, et anno quibus supra. supragictum Decretum Exum , Vet publicatum fuit ad valvas Basilicae Principis Ap stolorum . Palatii Sancti Ossicii, ac aliis locis solitis, et commetis Urbis per me Franciscum Perinum SS. D. N. PP. et Sanctiss. Inquisitionis Cursorem.

SEARCH

MENU NAVIGATION