Historia Zaringo Badensis auctor Io. Daniel Schoepflinus historiographus Franciæ. Tomus primus .septimus 5

발행: 1765년

분량: 587페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

INSTRUMENTUM TRANSACTIONIS INTER ABB

TEM ET CO VETUM S. BLASI J ΕΤ Η. JUNIOREM, MARCHIONEM BADENSEM, SUPER MONTEM SAUSEN BERG.

ANNO MCCXXXII.

In nomine Patris & filii & Spiritus Sancti Amen i Nos Chunradus di

vina providentia Constant : Ecclesie Humilis Episcopus universis presens scriptum intuentibus notitiam geste rei.

Ne labantur cum tempore, que geruntur in tempore, ideo perquam necessarium est gesta scriptis memorie commendari. Noverint igitur im presentes quam posteri quod nos de voluntate & contenta H. divina miseratione venerabilis Abbatis Sancti Blassi in nigra silva &sui conventus litem seu controversiam, que vertebatur inter ipsos ex una, & H. Nobilem Marchionem juniorem de Baden ex parte altera super monte , qui dicitur Sumberc , sopivimus in hunc modum , ut videlicet utraque pars juramento confirmaret, quicquid super dicta controversia statueremus, illud inviolabiliter sine contradictione qualibet observarent. Preceptum ergo, juramento prestito, tale suit: ut primodictus Marchio cum uno ex tribus, .u coram nobis nominati fuerunt, ad presentiam

192쪽

ΗIs T. ZAR IN GO-BA DENSIS. 18 3Domini Regis accederet, & super hac concordia , si pos et, consensum Regium impetraret, & literis ipsus super hoc habitis ipsas Abbati &Conventui presentaret. quibus habitis dictus Marchio dicto Abbati &conventui predium situm in I iugis aut En gingiti, vel si hoc habere non poterit, quod sit inter Fribure & Risi velitis, de quo sine dampnis & expensis duas Marchas argenti percipere possint, bona fide sine fraude conserat, & assignet, ab ipsis libere possidendum, di in eodem predio Advocatum, quem voluerint, eligendum. Istud autem predium an sit ad predictos reditus lassiciens, & in loco competenti situm, erit in arbitrio duarum personarum ab ipso Abbate & Marchione eligendarum. Predictus Marchio sub eodem iuramento promisit, ut nihil omnino de cetero preter servitium temporibus Η. Ducis solitum per se vel per suos exigat

vel percipiat de Curtibus ecclesiae S. Blasij in Brisgaugia constitutis. Quo rite completo Abbas & conventus quandocunque predictus

Marchio petierit, sine qualibet contradictione, cum omni cautela, quam voluerint, dicta lite cedat, renunciando omnibus actionibus tam realibus quaili personalibus super dicto monto sibi aut suis Succestaribus ab Abbate vel suis Successoribus unquam de cetero suscitandis ipsi Marchioni omne jus omnemque possessionem seu dominium, quod in sepe dicto monte habent, libere sine dolo & fraude conserant, & assignent. ut autem hec inconcussa permaneant, presentem cedulam sigilli nostri duximus m unimine roborandam. Ego Abbas communicato fratrum meorum consito sigillum meum appondo & consentio omnibus supradictis. Ego Marchio sigillum meum appendo, consentiens omnibus supra scriptis.

Acta sunt hec apud Sanctum Blasium iu capella Santii Johannis Bapti-

193쪽

stae. Anno Dominice Incarnationis MCCXXXII. X. Kalend : Iulij Indictione V. presentibus his testibus ad hoc rogatis. H. Abbate Sancti Bla . Arnoldo Priore. H. Hospitalario. H. Custode. H. Preposito in Zurigove. H. Preposito in Burgilon. H. Capellano. Monachis Sancti Blasii. Magistro Ortolso Scolaitico Constant. K. flore Canonico Thuricensi& Marchione. A. Nobili de Warte. H. Monacho Milite Basiliensi Otrico Plebano de Κilchdors. L. S. c L. S. L. S.

LITERAE BERTOL DI A TE CK, EPISCOPI ARGEN

TINENSIS DE PUERIS B. M. MARCHIONIS IN T TELAM SUAM RECEPTIS.

CIRCA ANNUM M CCXXXII,

BDei gratia Episcopus Argentinensis, omnibus hoc scriptum

. intuentibus salutem in vero salutari. Universitati vestrM praesentibus litteris significanius, quod Monasteria de Burgeten & Simonkilche cum bonis & hominibus eoruaulein , sicut & alia' bona consanguiueO

194쪽

sanguineorum nostrorum puerorum videlicet bonae memoriae Marchionis Rib nostra protectione recipimus, scientes quod quicumque ipsos in b tiis ipsorum invadere, vel damnificare praesumpserit, nos graviter in hoc offendisse.

Nota. Haec charta potest referri ad A. Iz32. S Bertoldo Ι. Εpiscopo Argentinensi adscribi, qui ex Ducum Teccensium familia fuit, atque circa A. 1224. Episcopatum accepit. Hermannus & Henricus fratres, Marchionea Badenses, A. 2226. omnia bona & jura, quae illis ex hereditate Gertruia dis, Comitissae de Dagisburg, viduae Alberti comitis postremi, obvenerant , Bertoido huic concesserunt Episcopo. Vid. Alfatis IlIUM T. ILNon mirum ergo, Bertoldum hune Episcopum Henrici Marchionis, A. 123 . mortui, filiorum, qui minoris adhuc erant aetatis, atque hine vrum vocantur, curam gessisse. Vocat eos consanguineos suos, quod ipse Teccensis fuerat, quae samilia a Zaringensibus prodiit, ut sussilia Badensis.

195쪽

LIT ERAE EXCUSATIO Ni S EX MEMBRANA AUT O

GRAPHIA IN ARCHIVO SECRETO VATICANO, AD CUJUS CALCEM PENDENT DUAE LIGULAE MEMBRANA CEAE, QUIBUS OLIM APPENSA FUERANT sIGILLA.

ANNO MCCXXXII. Reverendo in Christo Patri ac Domino suo Domino Gasberto Dei gratia Arelatensi Archiepiscopo Domini Papae Camerario sui devoti, - & humiles Iohannes de Tor Decanus , & Magister Hermannus de Sto ka Canonicus constantiensis cum omni subjectione reverentiam in omni bus tam debitam, quam devotam. Paternitati vestrae significamus, quod cum hoc anno essemus in Curia Romana missi per Reverendum P trem nostrum Dominum Ruodollam Episcopum, & Capitulum nostrum,& - - - Cives Civitatis Constantiensis ad Sanctissimum in Christo Patrem, & Dominum nostrum Dominum Johannem divina providentia

Sacrosanctae Romanae & Universalis Ecelesiae summum Pontificem pro obtinenda divinorum celebratione, ex parte vestra non arrestati, vel prohibiti, quod sine licentia vestra non exiremus Curiam, sed simplici ter citati fuim Pper cursorem Domini Papae quemdam, ut coram Vobis in Palatio Domini Papae comparere deber mus decima die exeunte Mense Maio ad respondendum in iure Iacobo dicto Griessembercti, quo termino devore comparuimus in Curia habitationis vestrae sedentds cum Adversario nostro praedicto ab hora vespertina usque circa noctcm sed

196쪽

propter necessarias occupationes vestras ipse suit terminus circumductus. Deinde iterum auitoritate vestra suimus citati per alium. - - Cur in rem Domini Papae, ut nona dic exeunte Mensu Majo coram vobis comparere deberemus ad respondendum praedicto Jacobo in iure, ut prius. quo termino similiter comparuimus humiliter, & devote , & habita. praesentia vestra proposuimus coram vobis, quod Dominus noster Summus Pontifex Dominus Papa hujusmodi causam , et causas ad suum, &Apostolicae Sedis examen specialiter revocavit cum intubitione, & decreto, supcr hoc etiam cortis Executoribus deputatis, & ostendentes vobis suas litteras bullatas de hoc allegantes etiam jus revocandi d

mum, & in tantum instantes, quod dixistis eatis, de illa causa nihil est Nobis commissum, & benigne Pater hiis propositis, & ostensis, & vestra saneta, ac justa responsione confisi expeditis nostris competenter ne- .vus recessimus non contumaciter vel surtive, ut praedictus Jacobus sal- se asserit de Curia , sed palam in societate etiam magna ad propria, quamvis cum magnis tribulatiostibus , redeuntes. Verum quia Reverende Pater malo insorinati, ut credimus, ad salsi suggellionem, &veri suppressionem praelati Jacobi asserentis nos sine omni comparitione furtive, & contumaciter de curia recessisse denuo nos citare secistis, ut a Iempore ipsius citationis intra Mensem, qui nimis brevis suit terminus Nos in Palatio p Dditti Domini Nostri Papae coram vobis debeamus per . sonaliter praesentare ad respondendum in jure Jacobo saepe dicto. Et licet in quantum deberemus, et possemus comparere coram vobis essemus parati humiliter, et devote; Tamen quia eundi de constantia ad curiam Avinionensem sunt tantum duae viae usitatae, una phr civitatem Lau- Aa a

197쪽

. COD EX DIPLoΜΑTIc Us sanensem, et alia per civitatem Bilantinam, et in utraque via tantae sunt discordiae , atque guerrae etiam notoriae inter Dominos - - Duces Austriae, Duces Burgundiae, Marchionem de Baden, Lausonensem, et Basiliensem Episcopos, - de Sabaudia, - de Elii burch, de Vissem-burch, et de Novocastro Comites, inter oppida Beronense, et Friburgon- se Lausanensis Hoecesis, ac praedictorum adjutores, et fautores, in qua etiam discordia nos in reditu nostro de Curia in una dictarum viarum in Oppido ROinans Viennensis Dioecesis cum aliis quindecim honestis Personis, Praelatis, Canonicis, Militibus, et aliis Nobilibus per - dictum Enhardum et Claromonte sine omni causa suimus captivitati, &in alia via Rudolias quondam praelati Jacobi indversarii nostri frater apud Civitatem Τurinacensem spoliatus extitit, &occisus, propter discrimina, & pericula viarum hujusmodi, propter metum, qui potest cadere in constantes viros non possumus, nec audemus aliqualiter conη rere. Super quo ecce damus Iohanni dicto Gutanger Nuncio, & excolatori nostro inhibitori praesentium spec te mandatum in animas nostras jurandi praedicta esse vera. Supplicamus pietati vestrae , quatenus ex causis praemiliis nos a comparitione personali habere dignomini excusatos. Ad informationem etiam praemitarum ipse Nuhcius praelatas Litteras revocatorias vestrae venerandae circumspectioni, si placuerit, prahibebit. In quorum evidentiam sigilla nostra praesentibus sunt appensa. Datum constantiae Anno Domini millesimo ducentesimo trigesimo secundo die secunda Mensis Octobris Indictionc prima.

198쪽

EXCERPTA EX HE INRICI REGIS ROMANORUM

SENTENTIA CONΤRA HERMANNUM MARCHIONEM DE BADEN PRO ECCLESIA BASILIENSI ET EGI NON E COMITE FRIBURGENSI DE ARGENTIFODINIS ET CUSTODIA SILVARUM PER BRIS GO VIAM.

ΗENRICUS Dei Gratia Romanorum Rex &c. dilectus Princeps

noster Henricus Basiliensis Episcopus in solemni Curia apud Franckinsurtum coram Nobis & Principibus, ubi praesentes errant Marthis de Baden & Egilio Comes de Fribere , contendentes de argenti dinis & custodiis silvarum per Brisgaugeam, quod vulgariter Wildpann dicitur. Obtinuit & evicit per Privilegium suum ipsas argentifodinas & custodias sibi & ecclesiae suae attinere. Et ipsum Eginonem Comitem de Friberceisdem ab ipso & Ecclesia sua legitime inlaudatum. Nos itaque considerantes ipsius Principis devotionem & quod lassicienti testimonio probaverat , praelibata suae ecclesae attinere , memoratum Eginonem Comitem per sententiam approbatam de providentia consilii nostri misi-

199쪽

Coo Ex DIPLoΜΑTICUS mus in possessionem bonorum praescriptorum & eadem ipsi Comiti & haeredibus suis regia autoritate confirmamus &c. Actum apud Franckinsertum. Anno Domini millesimo, ducentesimo, trigesimo quarto XV. Calend. Martii, Indictione septima.

DI PLOMA ΗΕ INRICI REGIS ROMANORUM QDO

EGI NONI COMITI FRIBURGENSI FLUMINA BRIS GO VIAE ALIAQUE IN FEUDUM CONFERT.

HE I N R I C U S Dei gratia Romanorum Rex & semper Augustus

Universis Imperii sui si delibus gratiam suam &Omne bonum. Innata nobis requirit benignitas devotorum nostrorum & Imperii devota . obsequia sereno vultu respicere & eorum promocionibus tanto amplius intendere, quanto ipsorum obsequiosa voluntas se servilem studuit exhibere. Hinc est, quod nos adtendentes fidelia obsequia & devota, que fidelis noster Comes Meno de Friburg S aes Uracsi in diversis agendis nobis & Imperio hactenus exhibuit, & que sua devocio in antea poterit

200쪽

exhibere, ipsum hiis fluminibus, Rencliental, Wisen, Brigen, Κinge-chen usque Gengenbach & nominatim Miletabach, Elgach, Treysonia, Brega & Danubio usque ad Υmmendingen cum universs Rivis, qui predictis fluminibus recipiuntur, & cum eorundem landis nec non universis Montanis eisdem fluminibus & Rivis superjacentibus , maxime cum

de nostro fideliter sit consilio , & de nos a sit familia, de regia munificencia eundem duximus inseodandum. Volentes, ut quidquid auri in supradictis fluminibus sive in Rivis ac universis landis eorundem invenerit, & quidquid invenerit argenti in montanis, hec ad suam suorumquo heredum jure laodali, site omni contradictione cedant utilitatem. Ut autem predicta nostra gracia eidem maneat inconcussa, presentes ei damus literas sigillo nostro roboratas. Acta sunt anno MCCXXXIIII. Datum aput Egram II. Idus Julii Indiccione VIIma.

L. S. major.

SEARCH

MENU NAVIGATION