Paradigmata et historiae morborum

발행: 1648년

분량: 56페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

LECTORIBUS BENEVOLIS

subsensum cadsint, ea nobis in nihilo habeantam contra ea mirarisoleamus ac amplecti quae a nostrisse buus t remota. Etiamen in iis quae ob ocatos, antponuntur, aut forte incidant, vis magna poni debet quod eoru obseruatsi ad communem reru eximiarum e Viem animo imprimendam plurimum sit profutura. Relinquamus externa, in domesicis diligentiam nostram acuam-. Cum hoc opusculum rei medic taccommodatum, e communi uero res est ambis repetenda. u ites noui morbi incognitique in die urgunt ac nascuntur, qui plerisque negligun- Sed id mala , magnoque aegrotantiam incomia modo. mod eo ab illispraetermittitur, aut quo omnium morborum in est nomenide ita , raetionem ideam, indolem eandem esse fissis crediderunt: aut quod ignorant quorsum rerumsingularum obseruatiopermeat,se quantum admmentis taliatura: aut,cum Isbi persuadeant inde nonnihil se ad laudem se ad coenoscendum opis contingeret ethoc tamen mi faciunt, se turpi otio languere ma --t. morum v nistra leuetur opinio, ηο antia adiuuetur, esignauus in refran a animin utetur addito misimo ea cari uno in id verbo respotest expisoari. Nemo ignorat ex singulorum in quoque

corpore cognitione uniuer m ac generalem rerum in arte medica comprehensione luxissi :in qua communium theorematon omnis ratio vertitur, se sola visposse a iacet. Et cum admirabilis se cursus ae progressio ceperit inde, minimo ex isto principio in tantam copiam onerum ubertatemst mincrescens:ne mirum is quae rara sunt communem aetiorum opinionem superant , ea necesse sit proponio ad communem usum accommodari.Ut enimfructuosa fuit eorum v Izrimum coaligere dognitio , uta minorem non es habituras

3쪽

apua cruditos homines qui otio non abutavtur , autoritatem eoram quae ra=δ eneniunt o rosa obseruatio. Aut sitita in loco aliquo poni iap cur hac exulabia ' QuanquMm,nisi nosm no a opem indolia que excitanda coemtiamus , piari facientam putamus id qαod rara

υὸni quam quod sepe sese iactatinpopulo, τι nadas sit qui etiam in

quadrimo eius notitiam nonprofiteatur. Nam ut rariorum peram

seruatio eruditorumseriisensus, ac eis ad blanditur : itis in tritis vultaribu bue rebus imperitae multitudinis dissoluta industria i/rsa ris dedi mi in theatris laudem quaeruntaliquam , dum morestomLnti Hopimalatoquesermone,aut persequuntur,auti omBar,non quod omnitus notum propoηunt, sedreconclitum aliquid γ inaudia. tam vulsciealonunt,ut ex adumbratas' laraque fabulae serie isti quid exppsum Nerum re eliciatur.: Eodem modo in arte medica, cuius non ubique non adest os saepe ea quaepraeclara mi usque abseUam cadant, notari debent, ut in iis quae eueηtar sttaliquid equod meminerimus,ac nefrasra res admiremur ac sebale unquacontigisset. :Quod multis qui popularem gratiam venantiar ex isa fui quivisaamignoravi iam ocmisen aut rei sociataeo a commani sessu γ emotae nonnuliam explicationem venditent , rem demum gi riantis cum quid nouum euenisse vulgo persuadent. Namsi m an mo resprocesseri nec opinionem rei eventusfefellent,subdicandaesuae indu riae inde occasionem quaerunt, cum Lamen potias fortunae talis aeuentussit cribendus in quidaduersam Generat, ad rei di ultinum mnqua antea a quoquam perceptis confugiant. Ac dum eorum quaerar)eueniunt eueniunt tamen se hoc sagiunt nonaduertentes

ignari depopulo ali merentur ustam se satis occissionem praetexere putant se rei dincoliare est in obntia defenderant. mod te fugiamus, expropriis obseraationibus , ω veterumNeoter raemque scriptis nonnulla morborum νο in Ῥα iussaeuientiam και elicere voluimus, ut biso animis nostris retenta impressaque profi-- .ciant.N. m oe ita admirationis in morsis quae admiratio artemob-s uris i occasio omnis tostetur, fimibbus exemplis eruditi quoderit

une=is, procum exempI rum piolatio siumma cum LI, latione an,

uoritaremo sequemur fidem orationi a meso A alete.

4쪽

MEDICI PARISIENSIS

C LARISSIMI PARADIGMATA,

obsereatione dignissimae, quarum lectio, non minis, rei ipsius P auitate,se admirati one, quam uti blatis ubertate est adiuedendum presentiendum profutura.

HISTORIA PRIMA Qinthv do Monuexon in multa apud Henricum,

III. gratia inter & s. costam vulneratus fuit, pugio recta qi viem adactus erat, & mediastinum penetrauerat , deinde paulum inflectendo opposi tam pend partem attigerat .Et minimaetiam secti ne sedes ipsius pugionis indagari potuerat , & fluenti sanguini, deinde supreta exitus parari, ac si contraria & opposita filisset

apertio. Sed ut faeph summorum virorum , & fiduciam rerum magnarum habentium caecitas est max1ma etiam in rebus minimis,quod ratio,quod tactus,quod tumor quidam eminens principio dictitabat,nimirum fieri debere eo loco apertionem id differtur,negligitur, tandem necis occasionem allaturum. Ingens fuit haemorrhagia, insignis alicuius rami vena: caesi argum n- -

5쪽

LIBER

tum.Iussus omnino quiescere. Nulla tussis pene toto morbi tem pore,Dissicultas spirandi exigua, poterat in Utrumque latus dor mire. Quidam' ex Medicis volebat experiri, num alacer esset in se erigendo,iubebat ut sese aeger paulum exigeret; maxime ut dete geretur , num aliquid in capacitate esset, quod motu ipse depre henderetur. Sed, ut inter pares inuidia facile se iactat,aliis id non placuit; maxime vero quod eius opinionis autores primi non essent,& tamen id ad explorandum maxime fuerat opportunum, post 4. diem initum consilium quoniam vulnus ad cicatricem tendebat super iis quae ad vulnus attinent, num tuto sineretur claudi,an vero dilatandum foret, an conino claudendum , diu fuerunt sententiae. Alij omninodebere claudi censuerunt, quod

multum sanguinis & spiritus effuxisset, quod nil alienum videretur in capacitate contentum , quod Cal. & Guidonis consilio vulnera thoracis primo quoque tempore essent ad cicatricem ducenda,alioqui fistula metum esse,& sphaceli alicuius, aut tyder rionis in pulmone, qui alioqui alieno aeri & externo assuetu, facile assici alterarique posset. Naturae negotium dandum,viam esse ad os,adurinas aut intestina. Pleuritides beneficio naturae tran sampta exuctaque materia curari. Alij contra nitebantur suspecta esse aegri bona & praeter rationem alleuationem. Insigne Vas incisum,sic non esse probabile, ut intra quatriduum clauderetur .For'midabilem esse cicatricem externam ue Mod cum pars interna sit inebranofa , proptereaque amplius vulnere diducatur quam ca nosse,ic tardius coalescat quam ipsa carnosa, metus sit ne falsa opinione internae membranae ad cicatricem perductae, praeter opinionem vulnus refricetur & refringatur. Ac tum forte non amplius locus erit pyulco, aut euacuationi suppreta sanies. Dicebant nil referre, si bene habere videretur primis diebus, sed expectandos alios dies criticos, & quid serus vesper veheret. In his vulneribus tuta omnia timeda esse. Non metum esse debere fistulae, nisi vulnus consenuisset Non ita metuendum esse ab externo aere,qu Od

plus detrimenti esset affuturum a suppressa sanie, aut pure, quam

ab externo ambiente. Et qui dictum est naturae opus committi debere & alias tutiores vias confinxisse naturam: contra dictum nouercam & brutam esse naturam, & aliquando veluti consulto, pus & saniem ad tempus seruare;quod cum comode excerni non potest, repentina mors obtingit. Sic satius esse cum vulnus hiet Npateat, si quid alienumst, illac expurgare, quam aut nouas vias comminisci,

6쪽

pARADIGMATUM.

tomminisci, aut occlusum Obseratumque Vulnus denuo aperire, magna enim esset ignorantiae suspicio ,&iuncta crudelitatis opi nio,immo & tutissime fieri illo loco,& vulnus patere affirmabantoc locum esse idoneum sectioni in purulentis. Qis praeerat omnia sic moderari voluit,vi utrique parti adblandiretur: at istae blandi

tiae&temperamenta aegrum perdiderunt, desitum est vulnus es catricem contrahere. Triumphus antε victoriam canebatur. Iana satagentium quorumdam Chirurgorum auaritia , tibi loculos am plissimos acquirebat ad emungendam regiam liberalitatem, attentiores ad rem erant, non aegri rem, sed suam. Regis qui se quenter aderat aeger enim erat amicus Caesaris) beneuolentiam aucupari volebant, & in hoc omnis eorum ratio, animus, industria,& negotium otiosum versabatur. Iam libellos supplices vulgo placeis, ad demerendam Regis liberalitatem porrigebant. At Regis nimia diligentia & amor ad praecipitandum aegrum nimius fuit: omnes enim id unum studebant,ut Regi placerent,ut aliquid agere & dicere viderentur ;sc salus aegri negligebatur, & si quid alias male gestum fuit,hic male gestum est. Itaque Regis spes faulitur aegri litus deseritur,foro & scaenae seruitur, auaritiae loculus

quaeritur,mons parturit,nascitur ridiculus mus, & his artibus in opprobrium dc artis Medicae & Chirurgiae omnia conuertuntur': minus enim bene tractatur quam aliquis de plebe homuncio, aut scrutorum venditor. Porro supprimitur sanies in thorace multa, febris perseuerat,alui profluuium,macies,tandem de repente dictficultas spirandi,ρεγχύ,& inde mors,haec contigit circa 33. diem a Vulnere. Apertum cadauer , 3. aut 4. librae sanguinis sanios inc pacitate thoracis inuentae sunt, corpus ipsius pulmonis non erat vulneratum sed tamen per ichoris contagionem erat velut tabo Infectum, S metribrana saccingens erat syderata. Mirum quod toto morbi tempore nulla pene tussis fuit. Si tantula pars humoris pleuritim facientis tussiculas adfert, cur non tanta Lesei pars in thorace & circum mediastitium suppressa e nullus dolor latetis,

nullum sputum cruentum.

Nobilis vir in bello ciuili perfuga multa tulit incommoda; in

tot tantisque discriminibus coepit laborare destillatione a capite postico, praesertim in humeros & ceruicem, hinc colli ac ceruicis contorsio quaedam. Et cum tempore occursum non fuisset remediis ad id institutis, ita malum increuit, ut facies in posteriora detorqueretur, & non nisi magno conatu in anteriora reflecteretur.

7쪽

LIBER

At siue bibere, siue edere, si1ue loqui vellet, funiculo in eam rem

comparato retrahebatur caput aliorsum inclinans. Nunquam Lutetianis Medicis quidquam tale videre contigerat. At laboran dum fuit in specie morbi inquirenda, & remediis accommodatis.' videbatur nonnullis unius partis esse resolutio,quae alteri conuul sionem attulisset, quod non erat credibile, nam in eodem statu pars perpetuo permansisser. At reducta facies in suum locum nisi magno conatu & magno cum dolore sisteretur, conuulsimo quo dam modo statim reuellebatur in postica, magna omnium qui iaderant admiratione. Conuulsio erat reuera, & omnes musculi

erant affecti&viscose frigidoque humore imbuti , qui discussus

usu rerum calidarum affectum sustulit. Mirum & inauditum quod contigit D. Colino Scabino Cale tensi Synocho febre putrida laboranti. illi multoties educitur sanguis,febrilis incendij restinguendi gratia, vn a hora, aut altera'

post celebratam phlebotomiam, sanguis vasculis exceptus vermiculis plenus con icitur, ut in putri & verminoso caseo obseruari solet. Nihilominus conualuit. Causam tantae putredinis reser bant Medici ad grauem malignamque exhalationem in aera suis blatam ex vacuata cloaca ciuitatis inquinamenta, & purgamenta excipiente,quae ambientem permixtione labefactauerat, &exi'tiali labe conspurcauerat. Cuidam mulieri quinquagenariae obortus in ventre tumor,hydropis opinionem faciebat. Ante morbo graui assiicta fuerat,victa ars malo graue symptoma non arcuit. Has tumentis aqualiculi molestias menses aliquot tulit donec in hydropem cofirmentur FQrditas coloris,carnis ac molis collapsus, marcor & eminens ab 'dominis tumor asciten significabant. Afflicta annos aliquot mo bo ac symptomate victa excessit. Apertum cadauera,qua intercus copiose erupit, lien ac iecur vitium fecerat. Intestina velut tabo infecta conspiciuntur. Nec alia occultior diuturnae calamitatis ει mortis occasio quaesita est, donec in latrocinantis & penitus scrutantis Chirurgi conspectum se mesenterium dedit. Occurrit aliquid in lens cuius nouitas non tam admirationem peperit, quam admiratio expectationem superauit, omnibus stupor fuit inuentum est mesenterium ab intestinis separatum & abselutum. Pondere,qualitate, abscessuum insesentium tanquam latentium staturiginum ubertate , supra quam credi potest fuit prodigio' sum.Dena pondo pependisidensum, corpulentum, succulentum

8쪽

pARADIGMATUM.

plus iusto.Longius,latius & altius quam natura ferret. Sed absces. suum perennitas maiori admirationi fuit. Nam & melicerides, &steatomata pullularant.Tumores ea iis quidam adeo increuerant& satiati fuerant,ut exigua punctione ingens humoris mellei co pia aestu quodam exundaret. Multiplices tumores & lacunas hu moris varietate,aut prudens, aut inconsulta natura quassi cellulis, distinxerat. Alias coacta ac conglobata materies atheroma potius exprimebat, alias ob sblutum, sed aliquantulum viscosum quem continebat humorem in meliceridon familiam tumor erat potius natus cooptari. Choerades non apparebat, sed hic humor in natutam strumosam forte degeneraturus erat. Sic omnia monstrosa. Digladiabantur etiam anatomes gnari & ancipites erant, an esset mesenterium id quod apparebat , an quid aliud. Stupore quodam, nutu, renutu, haesitatione potius rem definiebant ac diiudia cabant aut se fingebant diiudicare)quam graui aliqua ratione. Ex mutuo ore alij mutuo pudibundi ac dubitabundi pendebant. Ita

hercle haec pars tanquam deformata & in aliam naturam ueram. naturam propriam ac formam exuerat.

Nobilis phreniticus pes nouem dies decubuerat. Nulla arte

conciliatur somnus,circa nonam noctem omnia exacerbata. Exiliebat,& medico assidenti manum a re volebat. Α ministris in lectum coniectus est,fingit se dormire. Inopinato e lecto iurgit,dear sublimi fenestra, in medicum qui in area stabat incidit praeceps. Miraculo sanitati restituitur. Putant cassi discussam materiam, copios, urinae fluxerunt,simile quid apud Hipp. lib. . epidemiorum. Cuidam crurum rigor erat,& diuturnus:forte in lapidem cecidit. laesum caput est extigo oborta est. desiit malum vetus. Mulier paupercula se utero gestare opinabatur, venter inimmuerat valde. Exacti sunt per Rcti foetus menses, nil producitur, tumor perseuerat. Alij eam hydropicam existimant, alij molam

gestare autumant. Posteriorum opinionem euentus meliorem detexit. Nam cum annos sedecim has tumoris molestias tulisset, emaciata interiit. Aperto cadauere apparuit uterus, undiquaque distentus.Magnam cucurbitam & proiunditate densitateque, & amplitudinem referebat. Adeo induruerat ut apprimi digiti non possent. Crassities digitorum quinque pene erat, pendebat pomdere libras nouem cum dimidio.In capacitate interna massa quaedam carnea concreuerat, quae pertinaciter interno corpori Vrerorum adhaeserat , immo in eius naturam pene coaluerat. Molam

9쪽

3oo LIBER

esse putabant, quae flexu temporis diuturnioris ita Vieris ipsis inligno adhaesu & pertinaci coniuncta, in similem naturam una sui

parte coluerat. In colo uteri abscessus erat steatomatis naturam referens, cornua manifesto apparebant, testiculus tantiim unu,

erat. Miraculo multis dissecta haec pars exhibitae est ad spectan

dum.

r. Ioannes Hualdus annos natus viginti & duo, de dolore capitis queritur , humiditate cerebri effusi in Opticos neruOSoccaecatur. Aduersus id omni praesidiorum genere oppugnatur,nil proficitur,. immo & empiricorum praesidia aduocantur. Audio ladem visum aliquatenus recuperasse, dolores perseuerant capitis intolerabiles, omnium remediorum vim malum superauit. Prae mali diuturni late & vehementia interiit. Aperto cadauere abscessus reperti sunt in processibus quibus vires & munia certa a natura tria buuntur) mammiliaribus. Illos abscessus melicerides vocare pocsis,quamquam ad scirrhum proxime accedant. Os frontis erosum erat perforatum vi humoris acrimoniaque; ramen erat instar quadrantis qui tres denariolos pendet. Circum foramen obsita crat caries multa quae tempore exedisset. Ossa autem ethmoidea parte interna magis cariem contraxerant, & paulo antequam in tertisset necvidebat,nec odorabatur Conuulsus interiit. Ο ante quam interiisset anno pedes incurvos retractosque habebat, adhibitis particularibus frictionibus ex hydrargyro, ista contractio iublata est. Sed antequam fatis concedit,praeconuulsione manus & pedes incuruantur,& sic miserrime suum diem obit. P uta bant venefico poculo imbutum sed male. Sed tanta fundi calamitaS non aliunde orta erat peritiorum consilio & opinione, quam λ αατέ venerea: veneno. Atque reuera signa aliquot parue- δsuis rant:sed in primariis istis liberis,si quid peccatum sit,omnia solentrie nisab leuiora aestimari. Contendebant quidam eum ad tuis venerea: Mis i. curationem adigi debere, undelibet hoc malum natum foret: sed μυσμ enm metu pecuniae amittendae ex venditione magistratus in quo erat jubυ constitutus,aut ne ea de re eliminaret quiddam, curatione super-mpp. lib.L da festam est. Nec dubium est quin spes aliqua curationis super. vi a busti, si plus Valuisset Virorum bonorum sinistrum aduersumque

enitis. rerum exitum metuentium autoritas cerea ratione roborata, quam aut amittendaei pecuniae, metus, aut fucata nonnullorum

opinio malo adblandiri solitorum. Claudius Prior cum sumptuum metu medicos consulere nev

10쪽

pARADIGMATUM

Alexisset intolerabili sui cruciabatur. Hanc mero soluere niteba tur. Adaugebat magis. Viscera habebat calidissima)ntemperan tissime vixerat, male affectos pulmones maleque affectum ies cur elephantica facies demonstrabat. Malo Vires quaerente raptis sursum humoribus dcaluo astricta pene suffocatur.Stertit lingua densatur, apoplecticus quodammodo fit. In ore densitas ista lin guae remanet,circum venas ranaleS batrachion nascitur, in gargaseone quoddam η φλογομα,ac si angina esset lo quendi magna difficultas, omnia ex arte fiunt: tamen cum non febriret multum,inopinato septimo die natura irritata moliri vult aliquid. Nescio quae materies in pulmone conclusa mouetur, ac si abscessus aliquis esset. Iactatur,resurgit tape,sterior, mors .illa stis ingens a pulmone calfacto ob pituitam putrem nata erat. Erat veserysipelas in pulmone improprie dictum ab Hipp. denique hoc fuit pleripneumonicon. Simile passus est piae memoriae Doctor Thersephus Galterus: cum enim inextinguibilem unius mensis sitim sestinuisset, oborto leni dolore lateris, intra quatriduum

interiit. .

Mirum quod obseruatum in aperto cadauere cuigsdam virgi - mnis: ea cum per menses aliquot laborauisset , & iam de hydrope

metus esset, vi morbi interiit. Internum corpus obsitum erat exuguis admodum abscessibus,quorum infinitus erat numerus. S bum contentum in iis videbatur: speciem internarum chaeradon putabant. Nobilis mulier frequenter animo deficiebatur,. Omnibus re- 1 o. mediis magnam & malignam vim morbi oppugnantibus consiulebatur. Aperto cadauere in sinistro cordis ventriculo repertus est

exiguus quidam grumus sanguinis qui ibi concreuerat, hinc repetinae mortis occasio.

In obsidione Rupellae cuidam nobili globulo selopetario trans- 1 t foditur pectus a costis mammae sinistrae subiectis ad infimas no thas costas lateris dextri; praesertim qua parte sita est cartilago. xiphoides: hoc tamen Vulnus curabilla fuit. At anno post obortus dolor est intolerabilis colico simillimus qui nulli cessit remedio. Eo extincto apertum cadaver. Inuintum est diaphragma partessia carnosa perforatum superiore ictu. Atque foramen illud alia

qua eκ parte obductum erat caruncula quaei circum accreuerat:

Tamen per reliquam rimulam colon intestinum sensim subluerat thoracis regionem, deinde per attractionem quandam maiora

SEARCH

MENU NAVIGATION