장음표시 사용
22쪽
auis, habe, perinde te Angeli ductum
sequi oportere , atque caecum quempiam , qui viarum discrimina ignorans ej- , qui baculo gressum ipsius regit , providentiae in omnibi confindit. Adultior dein prolixam de his spiritibus meditationem conscripsit, plurium laude , typoque Vulgatam. Nunquam frustra coluntur Coelites se nostra pietate vinci minime patiuntur. Nec suam Angelus curam ab Aloysi desiderari passus est , nec amorem cultui rependit beneficia, dum pluribus clientem vitae periculis exemit Pauca sint testimonio. ter vir armis deditus in sub Rege Catholico plura belli stipendia meritus Aloysium quoque ut plerumque parentes filios sui sequaces esse desiderant xijsdem artibus imbui volens, quartum necdum annum egresso scio-pulos, gladiolos , aliaque illius aetatis usui accommodata suggerebat arma. Nec multo post in agro Cremonensi delectum militum habiturus filiolum levi tectum thoracula , pu
23쪽
silla insignem hastula, ordines praeire jubeo hic , ut est aetas illa rerum quas fieri videt mima , non displicebant parvulo, quae gerebantur donec immisso vitae discrimine aliam ei DEUS mentem injecisset. Fuit etenim, cum minorem fistulam soluturus pulveris v d ardore vultum sauciareti ac alias, dum collecto e meridiantium militum thecis pulvere nullius adjutus ope tormentum currule onerasset, atque injecto igne solvisset, parum abfuit, quin retrocedentis carri rotis, ignis impetu repelli solitis, obtereretur, nisi clientis in tutelam vigil Angelus rotam stitisset. .Quot non te quoque, Parthenophile,
obruissent perieules nisi ea Tutelaris genius avertisset Quoties passu lubrico pedem comminuere , curru
verso , aut equo dejecius cervicem frangere, aquis hauriri, tegulae lapsu interimi, aliisque mille mortis generibus occumbere potuisses' nisi providus Angeli oculus te cautum defendisset. Et ubi reciproca in eum officia'
24쪽
ficia' semper,in ubique tuam sollicitus excubat in custodiam , nec mereatur quotidie memoriam 8 solvis famulum, quem conducis muneri,
quod accipis, gratias reddis & quid Angelo tuo , qui his mage fidelis
hodie propone , constinter exequere e dies habeatur inter perditos, quo non olueris Tutelarem Semper ejus eges auxilio , eguit etiam Aloysius, cujus Castillione Monte Ferratum versus amnem Ticinum frequentibus per illos dies imbribus auctum, vado transituri vitam, ineda inter undas per medium rupta, praeterfluentis impetu procul abrepta, in aperto discrimine constituerat. Sed cura est Angelo de Angelis. Illius ope factum ut illud rnedae frustum , cui Alo vis insidebat, ab
ingenti arboris trunco , quem visi darum in flumen detulerat, sustineretur dum adessent, qui juvenem in sicco reponerent. Hic aquae, alia hi flammae eidem infestae fuerunt.
Ob aegritudinem lacto affixus cuba
25쪽
bat, cum ei, quotidianum precum suarum pensum necdum esse persolutum, venit in mentem illico ephebum citat, quem lumeni nox enim erat Dasserres, pone lectum ponere ,
atque abire jubet Lipse interea sumpto in manus libello dum preces absolvit, dolore capitis somnoque oppressus, candelam ardere sinit, qua consumpta lectum ignis corripit
jamque cortinas lecto praetensas, cuia citrasque laneas depastus, proximum
Αloysio fecisset periculum , nisi hic somno excitus, lecto desiliens se flammis eripuisset. Tot proinde cassibus
ereptus, D EI providentiae in salutem suam excubantis curas agnoscens, in omni fortuna,in tam suis quam Patris negotijs se DEI voluntati totum dedit id unum obtestatus, ut quod optimum factu esset, annueret Nec spes fefellit confidentem, fassus enim est nihil se unquam neque par
vum , neque magnum a Deo petisse , quod non impetra et e nec ullum nemgotium, quamvis scite . , ab alii
28쪽
defleratum , DEO se commendasse ,
quod non ex animi sui sententia fuisset terminatum Placet DEO confidentia nostra , in eo spem , non in homine loca , in hoc qui sperat, super arenam aedificat, arundini innititur. D EUM , fac , patronum habeas,in salva sunt omnia. Vis Deum propitium t facile potes innocentiaeis Patronus est. Conscientia bona tutum inter omnia pericula est asylum
Caput IV. Aloysius, adhuc puer, mul
ta dat futurae Sanctitatis I dicia.
Non diu latent argumenta futuri. Prima eris facies exhibet, sera quid allatura sit aestas. Ex Aloysij,
etiamnum tenelli moribus , verbis i gestibus insolitae alicujus sanctitatis indicia promanabant. Primus ejus conspectus, & facies ad decoram modestiam composita miram quandam
spirabat pietatem Fuit concionator, qui
29쪽
qui assereret quoties animum suum inter dicendum uberiore pietate imflammare vellet Toties in Aloysium concioni praesentem oculos deflexis- ses atque ejus, velut rei sacrae, aspectu ad fervorem permotum esse. Non
defuere alij, qui jurati affirmarent solo se ejus amplexu tam intimo dc sinceroimatis sensu affectos fuisse, quasi caelestem aliquem Angelum bra- cliijs sustinerent. . Perspicua in hanc rem sunt P. Claudij Fini Ord Praed. I heo Doct verba in , inquit, propter singulari exempli sanctimoniam, quae in ejin moribus, sermone, gesta, sententidis exstiendescebat, atto nitus , at non nisi quadam jucundiatate mentis, amore virtutis ardentior
discedebam. Tam erat amoena vultus gratia, tam composita oculorum modestia, oris taciturnitas, in inces.su maturitas, motuum omnium ad
honestatis leges compositio. Quare . ea passim apud omnes de hoc adolescente vigebat opiniori ut in ejus viruis , dc moribus non hominem , sed
30쪽
delapsi E coelo Angeli speciem , sibi
viderentur intueri. Habet nescio quid occultum hospita in tenello corpore virtus , quae intuentium oculos una,in amorem mira quadam attrahitin captiva violentia. Innocentiae hoc procinium est, vix visam ab omnibus diligi. Hanc sibi Aloysius
aestimationem binis, adhuc puer, artibus comparavit. Primum , quia pauperum egestate moveri se , ac sicubi eos juvandi se afferret occasio promptum se cum hilaritate ostendebat. Alterum , quia totus orationi deditus precibus tempus omne dare velle videbatur. Non diu inhonora latet virtus , vel invita se prodit, vel proditur. Occultas parvuli Aloysiij dotes iis aperuit. Erat, cum Castilione Sacerdos e Franciscanorum ordines, quos Observantes vocant vir clim fama Sanctitatis a daemonibus obsesses exorcismis juvare conaretur accedit in frequenti populo cum fratre germano etiam Aloysius;
