Theologia Moralis Et Dogmatica, Volume 8: Complectens epitomen ex operibus Benedicti XIV. ordine alphabetico confectam nec non et varias summorum pontificum praesertim vero ejusdem pontificis ...

발행: 1832년

분량: 490페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

praescriptam, matrimonium contrahere attentant, e rum Tridentina Synodus non sacramentum modo, sed contractum ipsum irritum diserto pronunciat, atque, ut ejus verbis utamur, eos ad sic contrahendum omnino inhabiles reddit, et hujusmodi contractus irritos

esse decernit.

Quare, cum inter catholicos in istis provinciis do gentes et promulgatum et receptum jam fuerit illud Drdentini decretum, quod ambo fatemini; perspicuum est, matrimonium ab ipsis invicem initum coram civili

magistratu, aut acatholico ministello, et non item coram proprio alterutrius contrahentium parocho et duobus testibus, neque in ratione sacramenti, neque in ratione contractus sustineri, aut ullo pacto validum reputari Posse. Neque Vero rationes, Propter quas Vesita Pr nunclavimus matrimonia. quae aut ab haereticis inter se aut a catholicis cum haereticis, in istis Foederatia Pr vinciis contrahuntur, non servata forma Tridentini,

aptari quount conjugiis inter se initis a catholicis, quorum quilibet Τridentini decreto se obstrictum Bgnoscit, ejusque se auctoritatem sequi profitetur. Sciant itaque catholici vestrae curae concrediti, Cum civili magistratui, aut haeretico ministello, matrimonii

celebrandi causa, se sistunt, actum se mere Civilem EXercere, quo suum erga leges et instituta principum obsequium ostendunt: ceterum tunc quidem naelum a se contrahi matrimonium. Sciant, nisi coram ministroeatholico et duobus testibus nuptias aelebraverint, nunquRm se, neque Coram Deo, neque coram Ecclesia,

veros et legitimos conjuges fore: nec, si interim Cori. galem inter se consuetudinem habuerint eam gravi culpa carituram. Sciant denique, si qua ex hujusmodi conjunctione oriretur soboles, eam, utpote ex non Im tima uxore natam, in oculis Dei fore illegitimam, et, nisi conjuges consensum ex Eocimiae praescripto renovaverint, illegitimam perpetuo suturam etiam in Meldisiae foro. Erit porro ossicii vestri, haec omnia, cum commoda se obtulerit occasio, atque ea, quam rerum Circumstantiae vobis adhibendam suaserint, circum ectione et cautela, singulis explicare Wolixius; simulque omnes commonere, ut, siquidem regionis consuetudini, et tedirent principis sanctionibus obtemperare coguntur,

faciant illi quidem, sed religione salva, Potioresque

482쪽

ducant sanctissimas Ecclesiae .ges, quibus fidelium matrimonia constringuntur. Illud praeterea vobis cmrandum est, ne, etiamsi duo Catholici civilem illam, ac mero politicam coram haereticis caeremoniam peregerint nimium inter se familiariter agant, aut sub eodem tecto in communi habitent, nisi se prius veris et legitimis nuptiis, ex norma Tridentini, alligaverint; quamquam enim familiaritas esse possit sine flagitio, flagitii certδpericulo et auspicione non Vacat: utrumque autem

probis et bene moratis Christi fidelibus cavendum est. Ao ejusmodi porro evitanda pericula, cognoscimus, consultius utique sere, ut catholici, nonnisi matrimonio jam antea in faciem Ecclesiae inter selegitime celebrato, ad illam explendam civilem caeremoniam saecularem magistratum, seu haereticum ministellum adirent: sed, quoniam ex vestris litteris deprehendimus, id non sine periculo, et perturbationibus posse adimpleri: id saltem pro viribus satagite, ut, postquam reipublicae morem illi gesserunt, non diu differant Ecclesiae legibus parere, et conjugale foedus, juxta praescriptam a Tridentino normam, rite et sancte inire, et si quid tum super haere, tum super aliis, quae istam missionem respiciunt, nobis suggerendum esse putetis, communicatio inter vos consilio, operam o tram implorate, quam semper praesentem invenietis. Epistola haec nostra tibi dilecte fili, Paule Simon a Sancto Joseph, inscripta est: eam tamen volumus a te communicari etiam dilecto filio Hadriano Augustino Won-Duch pastori Leidensi, cujus scriptum super ea, de qua nunc agitur, Controversia a supradicto Cardinali de Valentibus nobis obi tum libenter perlegimus. Postremo vos hortamur majorem in modum, ut istam Dominici gregis non contemnendam portionem sedulo sicuti laudabiliter hactenus secistis, excolere, atque ad omnem pietatem insormare pergatis. Vobisque interim apostolicam Benedictisnem peramanter imperitimur. Datum Romae apud Sanctam Μariam Μajorem die I7. Septembris I746. Pontificatus nostri anno septimo. , VI. Quae hactenus dicta et narrata sunt, ad ea pertinent loca, quae infidelium, aut haereticorum principum ditioni subsunt. Sed alia loca non desunt, in quibus etiamsi alia religio, praeter Sanctam Catholicam Romanam, non toleretur, complures tamen Occulte vivunt ab

483쪽

illius communione extranei, qui catholicorum speciem prae se ferentes, matrimonia cum catholicis ineunt; eis. que occasione catholicus parochus accersitur, qui matrimouit celebrationi assistat, licet hic privata aciem tia satis superque compertum habeat, alterum ex contrahentibus haereticum Esae. In arduis hujus modi circumstantiis, sunt qui contendam debere Parochum, nulla apposita dissicultate, vel mora, matrimonis Maia. tere, nec in occultam contrahentium fidem subtili

inquirere, quamvis matrimonium inter saeramenta vivorum connumeretur; cum etiam Eucharistia, quae vivorum sacramentum est, Peccatoribus occultis, cum

ad eam recipiendam publico accedunt, non denegetur, juxta doctrinam sancti Thomae β. Parti quaest. So. a 6.' Contra autem alii reputantes, quod in sacrame sinatrimonii tenetur parochus suom assistentiam do mgare, si noverit privata etiam scientia, impedimentiam aliquod adesse, nedum dirimens, sed vel dumtaxat imis pediens, ut puta sponsalia cum aliis praecedenter contracta, vel Votum simplex castitatis tib alterutro contrahentium emissum; in eoque rerum statu, illius ossicio partes esse, ut ecclesiasticum Superiorem, sive Episcopum, de ea re certiorem faciat, qui opportune consulere, et providere Valeat: eadem ratione, docent, atque contendunt, se gerem debem par hum, qui advocatur ad assistendum matrimonio, in quo ipsi

constat, quantumvis privata scientia, alterum ex eo

trahentibus, pro orthodoxo publice habitum, haeret se sectae occulte adhaerere. In Aquonat 'concilio, quod anno 1585. celebratum est, ad tit. de parochia. extat decretum hujusmodi: Nullus parochus, Poena illis excommunicationis proposita, sacramentum ullum administrare audeat haereticis quibusvis, Vel quocumque modo a fide catholica aversis, nisi prius conatia terit, illos resipuisse, et Ecclesiae rite reconciliatos suisse: tom. 10. Collect onis Harduini col. 1562.' VII. Altera haec sententia, non solum Priore intior, aed etiam communior est. Cdm autem illius defens ribus onus incumbat diluendi argumentum illud. quod contra eam Ohjiciebatur, de peccatore occulto putilice Eucharistion petente, quam illi administrandam Eaae, paulo ante significavimus: id sane aggreditur Sanctis in lib. 3. de Μatrimonio disput. 15. num. Iae verum selicius rem consecisse videtur Cardinalis de

484쪽

Lugo de Sacramentia disputi 8. seci. 13. num. 2os. et seq. quem super hac re conβuli volumus; cum minimὲ consilium nostrum fuerit, ut hic ex professo, ut ajunt, tractatum de mirimonio conscriber mus. Illud ad suscepti instituti rationem pertinet, ut Episcopis, in quorum dioe sibus haeretici, cum publico versari non permittantur, occult. vivunt, magnopere auadeamus, ut sive in Synodis, sive alia quacumque opportuna ratione, certas praescribant regulas de his, quae praestari debeant ab illis omnibus, qui occultae haeresis suspicione laborant, antequam parochi ad

sacramenta illos admittant, atque adeo antequam eorum matrimoniis assistant; severiores autem poenas constituant adversus eos, qui, expletis semel illis actibus, qui pro solemni probatione eorum orthodoxae fidei praescripti sunt, atque ita ad sacramenta Ecclesiae catholicae, et ad matrimonii celebrationem admissi, inhaeresim postmodum relapsi deprehendantur. Hac enim tuta agendi methodo parochis suppeditata, si ipsi eam sequantur, ab illis eximentur angustiis, in quibus haerere merito solent, cum ad assistendum matrimoniis accereuntur, privata scientia compertum habentes, contrahentium alterum, tametsi pro catholico habeatur, haereticum esse: poterunt siquidem, atque debebunt, in hujusmodi circumstantiis, eas probationes ab illo exigere, quibus se catholicum esse, certa et irretractabili professione demonstret, secundum ea, quae ab Episcopo in Synodo, vel in aliis ordinationibus, pra scripta fuerint.

485쪽

Coos le

SEARCH

MENU NAVIGATION