De loco Aeschyli in Choephoris v. 540-58 [microform]

발행: 1868년

분량: 44페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

Nationat Enoowmont for tho Humanitiss

3쪽

TITI E me loco Aeschyli in

Choephoris,. 40-585.

5쪽

- δε

Q2. O m

7쪽

IN CHOEPHO HIS

QUAM

AUCTORIΤΑΤΕ

AMPLISSIMI AELOSOPHORUM ORDINIS

ACRIPTAM EDIDIT

PHILOSOPHIAE DOCTOB.

MDCCCLXVIII.

9쪽

Antiquitatis Graecae monumentorum quum Deteras Aeschyli tragoedias tum Choephororum vel maxime mutilas nobis esse traditas, res nota est. y Quamvis et priorum et nostrae aetatis, ut verba poetae nobilissimi a corrupte- Iarum sordibus judicando purgarent, contenderint et laboraverint permultaque restituerint et emendaverint viri docti - . . Stanteius, Schuelgius, Blomseldus, Hermannus, Dindoctus aliique , tamen non pauca reStant, quae nondum sanata neque restituta sint. Quare operae pretium erit, nonnulla quamvis paucissima ad Aeschylum melius cognoscendum conferre. Qua in re haud levi esse momento merita eorum, qui unius alteriusque tragoediae singulos locos restituerint atque emendaverint, nemo est qui neget: eritne qui dicat, oleum et operam perdidisse eum, qui Iocum perpetuum et continuum accurate et diligenter perspexerit Meo igitur periculo utili Aeschyli mutilarum Choephororum mutilum locum . 540 - 585 - indoti duo. - pauli accuratius inspiciam eumque convertam atque interpretabor. Res autem sic se habet Orestes cum Pylade, ut de patris interiectoribus Apollinis jussu vindictam sumeret, in patriam reversus ad Agamemnonis tumulum convenit cum' vid O. Ber arvum, liti. r. . II. . p. 274 283. ta .....

10쪽

Electra sorore sua domusque Agamemnoniae samulis horicis, quae Clytaemnestra nocturnis formidinibus perterrita, ut inserorum iras inferiis asserendis placarent, Sunt missae. quibus cognitus Orestes cum sorore et choro ad patris sepulcrum lamentationem instituit invocans Agamemnonis deorumque inserorum auxilium ad caedem perpetrandam. Quaerenti autem Oresti, quanam re permota mater miserit libamina, exponunt famulae somnium illud Clytaemnestrae: reginam in somnis visam esse draconem partu edere fasciisque colligato insantis instar praebere mammam, ex qua ille lac cum sanguine mixtum exstixerit. Quod somnium secundum caedem sibi persciendam interpretans Orestes pergit i

l. Conversio.

isImprecor igitur, ut huic terrae patrisque sepulcro hoc somnium bene per me evadat. Interpretor autem illud ita, ut congruens sit iis, quae accident. Nam serpens si ex

eodem, quo ego loco discedens ut insans lasciis colligatus est y atque papillam meam nutricem in ore habuit et lac

dulce sanguine miscuit, illa autem prae pavore ob hanc calamitatem lamentans clamorem sustulit: profecto est ei, sicut nutrivit horrendum monstrum, Oriendum i ego

autem in draconem mutatus illam interficio ), ut hoc somnium indicat Te autem de his prodigii intemretem mihi eligo. Chor. Ita sat. Reliqua vero Xpone amicis. Orest. Simplex est mea oratio; hane introire, alios unam quandam rem perficere. alios mihil agere jubeo.

SEARCH

MENU NAVIGATION