Principum et illustrium virorum epistolae, ex praecipuis scriptoribus, tam antiquis, quam recentioribus, collectae

발행: 1644년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

21쪽

ro PRINCIPu METmo suadet virtus, optima essicaxque animorum conciliatrix qua te plurimum praestare intellexi . Quid enim virtute praedito impertiri conliliorum non licet

suadet communis eademque voluntas,

qua nescio quo pacto ignotos praeponit

notis, peregrinos vicinis. Horum igitur fretus praesidio scribere ausus sum.

Vides, vir optime, partem , immo rem p. nostram, quantum imminuta sit; quantumque Italiae urbes aquilae nomen abhorreant, ut vix praeter urbem hanc alium possit incolere locum D instabilis, velox, praecepsque fortuna L mutabilia fata in variabile mundi decusam momento durabilis honora Fuit namque si illustre, sic chirum aquilae nomen, ut, post conditam urbem, te ab antiquissimis exordiar nihil memorabile, nihil dignum, quod ipsa non viderit a patribus

nostris traditum gestumque sit. Quorum aliqua praestantiora recensebo Luctus, qui ex horum memoratione tam felicium me aggreditur, me etiam .excuset. Aquila duce Camillum , occupata a Gallis urbe patria exulem , liberatorem

urbis vidit sub se militare gloriosissimurn Fabricium inspexit: Decios se pro patria immolasse admirata est Africanos in te se mortuos deploravit . Fabii maximi

22쪽

ILLus TR VIROR EPIs T. Irmi constantia adversus Hannibalem. Carthaginem everti vidit, Scipione authore Philippum Macedonem reduxit: Antiochi Asiae regis vires domuit Caesarem Augustum imperio primunt decoravit, cum eo caeterisque Imperatoribus orbem universum peragravit, taeidem justissimis legibus imperavit. Unde igitur nunc sic abhorrendum, sic exosum aquilae nomem nisi quod opera mortalium docet esse mortalia. Praefectorum praesidum ignavia hoc effecit, qui nihil minus curant quam ut expilent urbe S,. ac voluptatibus inserviant. Reliquum: est, ut, quod horum praesidum impudentia omisit, suppleat Iuppiter optimus maximus. Qui eam e caelo misit in terras, eata ad honores pristinos testituat Vale

Comes Virtutum Bononiensibus. Dolemus, xcompatimur, Cives egregii, quod alioru demeritis contra civitatem vestram, quam semper perdite amavit pater, quamque no S paterna. vestigia sectantes inter amicissimas habebamus, nunc bellica arma movere rogamur. Quae in solos authores pertinacissimos tanti mali, salva re vestra publica , si fieri posset, verteremusa Archi-guel

23쪽

guelphos videlicet Florentinos , paucos numero qui civitatis Florentiae regii ne sub specie libertatis usurpant sequi, non contenti demoliri urbem in qua nati sunt, nunquam cessant, quousque seminatis odiis suspicionibulque subdolis, vos non solum ad imitandam ipsorum voluntatem, sed ad quandam servitutem secum seduxere. Sed vos calliditatibus ipsorum illaqueati permisistic, ut necesse sit per se, ut proposuimus contra statum ipsorum, pro ultione condigna magnifieis filiis nostris Senensibus,' Peruginis, violatis per eos capitulis universalis scr- deris , agere armis contra vos Imperium vestrum ne quiescentibus intactisque rebus vestris , possitis eos ullis favoribus vel praesidiis lustinere. Proinde, non ut ulciscamur injurias aliquas vel offensasti nullas enim hucusque inter nos intercessisse fatemur a cum tamen multa intercesserint beneficia, quae, ne videamur exprobrare, Ientio prie termittemus sed, ut Archiguellas auxilia vestra deficiant, contra vos, imperium vestrum, a die harum nostrarum literarum

coacti potius quam sponte vobis bellum indicinnis Papiae, die xxi Aprilis, Isso.

24쪽

Iononienses Comiti Virtutum. BEllicam indictionem vestram laetis

jucundis suscepimus animis, tanquam felicissimum nuncium Mulla enim, ut literae vestrae testantur , a nobis unquam injuria affecti fuistis. Ex quo fit, ut bene ac feliciter de victoria speremus. Nam illa semper justiorem causam consequitur. Et juxta illud Lucani: Omnia dat, qui iusta negat s nec numiana desunt. Adde etiam , quod invictissimi Caroli Francorum praesidium nunquam nobis deerit. Cui ut tot orbi, palam fiet, bellum istud, quod superinduxistis fuisse parum dignu forti virtute praedito principe, ut vestrum nomen vos praedicat aevos vestris et literis mendacii a doli arguendo quippe qui ante praefixum tempus agrum nostrum multis maximi que incursionibus vastari iussistis Datum Bononiae, Immi, 36o.

Genuenses Regi Aragonum S.

Quanquam, Serenissime irae clari sim Rex, quam exploratum habuimus, amplitudine vestram pacis, quietis

25쪽

tis consilia incertis bellorum eventibus anteferre, nihil praetermiserimus, quod pro contrahenda pace, inconcilianda cum vestra tublimitate gratia, nos facere aequum fuerit: ubi tamen regiis literis

ac responsis plane cognovimus , exitum ejus ei in assensu Illustrissimi D. Ducis Mediolani positum esse; differendam duximus legationem nostram quoad ustque id impedimentum sublatum esset. Et cum perspectum haberemus, animum illius clarissimi Principis esse nobis propensum ad pacis foedera , cum amplitudine sua , magna animorum synceritate pervenimusti ducentes, id foedus Majestati vestrae haud mediocriter gratum fore se quippe qui videremus, nunquam de pace nostra sermonem habitum fuisse , qui mox, de assensu illius principis

mentio adiiceretur. Cum igitur id, quod obstabat, sublatum sit, ad vos properare jussimus egregium vir Bartholomaeum Factum , ut Niteras Ducis Mediolani Majestati vestrae reddat, talia sublatione

offensionum, caeterisque eam rem respicientibus, regiam voluntatem exploret: cui quoniani in eo negotio, arbitrium&mandata dedimus, superest, amplitudinem vestram orare, ut habita relationibus illius indubitata fides, jubeat eum

26쪽

benigne, quam citissime expediri. Datum Genuae, x Sept. I

Eidem Raphae Dux , Consilium,

osciura oNIliil est, amplissime Princeps, quod

tantopere unquam concupierim, nunc etiam mirum in modum exoptem, quam appetere tempus , quo hanc rempub cum sublimitate vestra vero amore conjunctam viderena Nam cum dudum cognoverim , quam ingentia, qurimque immortalia sint in domum nostram beneficia M. V.; cumque hoc ipsum judicium meum amplissimis verbis firmaverit assinis meus Obertus Iustinianus, a conspectu Serenitatis vestrae nuper regressus qui de summis virtutibus, veraque in nos benevolentia sua, multa non sine maxima laude disseruit arbitratus sum, si quando optati dies veniant, facile dari posse occasionem, qua non solum E. V. gratias agere liceat, sed etiam observantiae ac studii mei magnitudinem aliquo insigni testimonio declarare. Verum , quanto gaudio affectus sum', dum Obertum audio praeconia regiarum virtutum recensentem, tanto item moerore

confectus sum , cruod ex scripto illi dato

27쪽

ic PRINCIPUM ET cognovi, ad inducia veniendum esse exigi assensum illustrissimi D. Ducis Mediolani. Nam conditionem illam reddendarum pecuniarum, cum exi petsi contractibus Celsitudo vestra veritatem perspexerit, nullo labore tolli posse confido In qua sententia siderenitas vestra diutius persistit, quid aliud id est , quam quod petebatur, negare)cum, maxima Prudentia vestra con-gnoscat, Ubertus ipse plurimis verbis egisse confirmet, quo consilio princeps ille obstiterit, ne ad concordiam cum V deveniremus. Cum igitur eam conditionem dissicillimam quo nulla ratione impleta possit , ab omnibus refelli videam, ita ut ne unus quidem suaserit, legationem, ea stante, mittendam fore; statui, hoc ipsum Celsitudini vestrae literis nunciare; ne forte miraretur, legatum ad se decretum non fuisse. Quamquam enim adversus sim,&, quantum licebit, adnitar, ut levati ad M. V. deligantur:

cognoico tamen, eos, qvi contra nituntur, argumentis ratione praevalere.Reliquum est, ut Amplitudo vestra hoc saltem observantiae studio meo tribuat, ut aut difficillimae conditionis conditionem tollat aut aperte confirmet, id fieri non posse quod petitur quod etiam atque

28쪽

que etiam rogos si quid mea opera illi opus sit, in quit ascunque rebus me utatur Genuae. Vale.

Raphael, Dux Genua, Pontifici

Romano.

Multa sunt, sanctissime ac Beatissime Tater, quae ad nos saepissime in dies afferuntur prodigiis simillima, ex beneficiis, quae plerique otialium ope beati

Bernardini se consecutos esse arbitrantur. Longe tamen ea certiora esse non dubitamus, quae ad Beatitudine vestram perferuntur , ut quae locorum , temporum , testium , nominatione fulciuntur. Quaecunque autem ea sint, magna in po- .pulis opinio disseminata est , hunc virum

concionibus, doctrina abstinentia, vitae puritate quondam ad ni irabilem, Sanctorum catalogo ascribendum esse. Quae- spes multos erexit eorum, qui vel concionantem illum audiverunt,uel consuetudine consiliisque suis oblectati sunt; gratulaturos tandem huic aevo nostro, si inter fluctus aerumnas, quas multas invarias nostra aetas perpessa est, ea nobis felicitas contingat, tulisse nostra secula hominem coelo dignum in aeternae memoriae consecratum. Quam ob cauo

29쪽

18 PRINCIPu METsam statui, ego multis verbis S.U. orare , ut, si ea conveniunt quae postulantur , inter Sanctos reseratur , ad id se non praebere difficilem dignetur. Laetitia totus assicietur orbis Multae Deo optimo maximo habebuntur gratiae, quod non usque adeo sceleribus nostris a nobis aversus est, ut mitissimi ingenii sui oblitus sit, qui hunc virum ex inquinato coetu nostro sibi desumpsit, ac doctorem praeconemque saeculo nostro dedit. Id

cum B. V. edixerit, erit quod nos omnes gloriemur Me autem, meaque omnia, benignitati vestrae supplex commendo. Datum Genuae, M ccccxLv, die xx Se

ptembr.

Raphae Dux, O Consilium Genua,

Daci Burgundia.SCimum, non oportere, Illustrissime,

praeclarissime Princeps , ut hoc loco dicamus, quo studio ac observantia omni tempore coluerimus clarissimos parentes, avos, caeterosque majores vestros,ac deinde sublimitatem tuam : quoniam , si haec, ut sunt, Excell. V. nota sunt, non est cur haec ipsa nunc recenseamus. Hoc unum dicimus , quam primum innotuit uobis, triremes vestra contra Imp. Tur

carum

30쪽

ILLus TR VIROR EPIsT 'earum Hellespontum petereri mandata dedimus , non modo praetori nostro Perae, sed caeteris insuper Rectoribus nostris transmarinarum urbium , ut earum praesectos trierarchosque, omni humanitate ac benevolentia foverent , portasque illis urbium patefacerent, portus commeatusque praeberent , videmum nullum praetermitterent benignitatis Lficium, quo non in illos uterentur. Haec illis a nostris an praestita sint, Excell. V. curiosius exquirat Nobis a praefectis nostris illarum urbium renunciatum est, fuisse aio praeceptis nostris enixe obtemperatum vestrosque non secus omni commodita earum urbium usos fuisse, quam si ei vitates illae sub nomine amplitudinis vestrae gererentur . nam , praeter portus commeatusque amice praestitos, praeterque fores confidentissime patefacias , se vestris convivia praebuisse . sua omnia liberaliter detulisse inter quae nec illud obscurum est , magnificum

Gotofredum praefectum triremium, cum

non longe a Phaside fluvio in regione

Colchorum in terram armatus descen

disset, captusque ac vinctus fuisset, opera viri nobilis, Hieronymi de Nigro , civis

nostri, servatum , vinculis solutum. Haec autem a nobis ita contexta sunt, ut Ampli-

SEARCH

MENU NAVIGATION