Principum et illustrium virorum epistolae, ex praecipuis scriptoribus, tam antiquis, quam recentioribus, collectae

발행: 1644년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

61쪽

so PRINCIPu METetio iterarum vestrarum, ad ossicii mihi gratissimum fuit. Neque enim melius dici potuisset, neque de amico erga regem Aragonum animo tanta referri poteranat, quanta sunt. Ut igitur consilium ipsius D. Andreae sequamur decrevimus

Regi aliqua scribere de pace cum Venetis, Florentinis nuper inita ut intelligat, nos erga Majest suam eo animo es.se quo semper fuimus, heliori, si tamen melior esse pos it; praeterea ipsum Regem hortari ad praesidia opem sacro concilio ferendam, sicut ipse D. Andreas laudare videtur namque, ut tu probe nosti, posset ex ipso concilio multos favore commoda que sentire. Verum, siquando contigerit ipsum D. Andream ex Catalonia redire, nomine nostro ei plurimas gratias habebitis Mediolani, xxa Maii 1 33

iis derara Quicquid assirmant ii cives nostri Ge-

nuenses, nos prorsus proposuimus, d volumus, ut non modo naves onerariae, sed intriremes exornentur. Cum satis in hoc genere animum nostrum perspicere potueritis. Detis igitur operam quibuscunque rationibus, instetis di

62쪽

ligentissime, ut negocium ornanda classe sis absolvatis. Videtis enim, aestatem imminere; multum nobis temporis ad conficiendas res deperiit non ita segni

erigunt hostes nostri ii omnia jam in promptu habent Mediolani 18 Aprilis, Ad 3-

Genuamnx, conssilium Senatui papuloque Mediolanensi.

Iamprimum nobis nunciatum est de obitu Illustrissi Philippi Mariae

Ducis cogitare coepimus', qua conjunctio animorum, pervetusta amicitia, sane e quidem ac religiose servata no bis, cum Mediolanensi populo interce setit qui secundis rebus nostris laetari

consueverat, clades autem incommoda quasi sua iniquissimo animo ferebat,

Venitque in mentem , instare tempus, quo de amicorum benevolentia periculum faciamus absque eo quod alios rogamus; cum ultro amici amicorum commodo omnia deferre debeant, qua vel utilitate vel alumento esse possint. Itaque, etsi jure mirari possumus, nihil nobis literarum allatum esse, easque summa cupiditate expectamus Vtamen optimum duximus, vobis consilia nostra de- i ferre,

63쪽

s Pii, Care ut re ferre, xit quidem omnia, ut hil prorsus excludamus, sed consilium speram, auxilia, demum quae nostra sunt, pro incolumitate salute que vestra vobis polliceamur; atque, ut hoc sibi persuadeant,' etiam atque etiam oramus. Erit humanitatis officiique vestri, rescribere . quid potissimum agamus. Nam nos, perspe- et animo vestro , nihil praetermittimus quod a nobis perfici possit. Mirum est quantopere literas expectemus. Et quoniam ignotum nobis , quae forma imperii illi nobilissima urbi data sit, id persuasum maxime habeatis, quod, quas .cumque rationes resp. sibi delegerit, nos id ut ' prudentissime constitutum non modo comprobabimus, sed fro tuendis rebus vestris , tanquam pro salute

nostra, laborabimus. Genum, v I Augusti, I 33.

Dux Mediolam Papia Angleriaque

Comes, ac Genua dominus , Genuenfibus. A Udite, quam pulchre Deus Opta

Max rebus nostris faveat, quantoque causae nostrae justissimae sit alumento. Hesterna die, matutino tempore, classis

64쪽

ILLus TR VIROR E 'Is T. si elassis nostra potensis felix contra navem maximam hostium prope Padum prodiit super quam aderat egregius gener ilius noster, Franciscus S rtia , Vicecomes in spectabilis Nicolaus Picininus de Perusio imperator noster,uiri profecto magnanimi, fortissimi, cum nobilissima nostrarum gentium acies ipsumque hostile navigium ad Cremo nam tanto ordine tantaque vi agresti sunt, ut illud quam primum devicerint, captis etiam majoribus , quos Galeones appellant quatuor exeeptis , qui misere evaserunt. Qui capti sunt, munitissimi

erant gentibus, multarum rerum copia , interceptis etiam navibus minoribus, quam plurimis commeatibus oneratis. Id igitur gloriosum triumphale nobis munus primum iis immortali bus , inde virtuti nostrorum acceptum ferimus , volumusque vobis impartiri. Facite in oppidis, vicis vestris decerni supplicationes triduo, animisque laetis Ac praesentibus estote.

Dux Mediolani Francisco Barbararata

Vicario Ducalis Saonae.INtelleximus , Dominicum quendam

Gravarium, Alexandrinum civem, du-

65쪽

s P, IN CIPuM redum locis nostris absentem , decedentem ex Montesatrato, profectum Venetias, deinde Romam nunc vero per viam Ripariam Genua Monteferratum iter suum direxisse , nonnulla inquirendo gerendo contra dignitatem, imperium nostrum .Est autem vir proceri corporis, macer, habens latos, magnos pedes: quod ad faciem attinet, est rufi&albicoloris, calvus frontem, balbutiens , naso aquilino Cupientes igitur eum in manu habere damus tibi id oneris, ut in quibuscunque locis apponas viros dili- .gentissimos, qui eum praetereuntem sistant , capiant, ad nosque quamprimum deducant Mediolani die xv i ta Ocho-

Dux Mediolani Francisco Barbarara ,

Vicario nostro Saona nec non Rer

rendissimo Episcopo ct Antianis

raritatis Genua ac Saona. Nuper intelleximus, collata fuisse sitagna maxima contentione animo

rum , die dominica post festum corporis christi, bello illato ab Hussitis haereticis Boemiae. quo prqlio tredecim millia Huc sitarum ceciderunt interempto etiam

66쪽

Imperatore eorum , taliis duobus supremis authoribus, principibus factionisu nec non septingentis ex ipsis captis. ex nostris vero ducenti tantum desiderati sui'. Hoc tam felici nuncio, quicumque de fide nostra bene sentiunt, laetari debent Volumns igitur hoc felicissimo

rerum eventu decerni triduanas supplicationes. Mediolani, die xxiii Iunii,i 33.

Dux Genua , O Oscium provisurumque tissa de Baena, ct colitetis, legatu

apud Mediolanenses.

AC epimus priores literas vestras

Papiae datas , die xxii mensis quae significabant, alias prius literas a vobis ad nos datas fuisse s quas nunc intelligi. mus periisse dolo aut incuria tabellarii Secundae quoque litera vestrae, die xxiii xxx Mediolani datae, significant,etiam alias prius literas scriptasti qua etiam nunquam ad nos perlatae fuerunt. Atque ita dum ratiocinamur , quot accepimus, tot perierunt. Quod ideo a vobis ignorari noluimus, primum ut literae posthac cautius committantur deinde ut, si quid erat in literis illis, cujus ignoratio posset rebus discrimen afferre curetis id, quicquid erit, literis iterare. Has postremas non

67쪽

s PRINCIPuM ET non modo raptim non legimus , imo initia est in eis syllaba . quam non semel

atque itertim versaverimus. Verum quo

magis illas excutimus . eo vehementius miramur tres illas petitiones populi Mediolanensi s. Ante omnia mirum est, quod

prudentia sua dubitare videatur, oppida, cluae multi seculis quiete possedimus,

nostra esse. Dentile quod quantacumque modesta fuerit illius reip querela conquestaque sit , quod terras nostras receperianus quasi alus licuerit nostra occupare, & capta detinere, nobis vero non liceat haec ipsa vindicare. Postremo nondum Nitelligere poturlaaus, quid Medio-Ia Sensi reip. intersit exquirere, quo jure has terras receperimusti nisi forte haerede se facit Illusimi Ducis defuncti. Quod

si est , testamentum proferat. Et tamen, quia de juribus Novarum gravius dubitare dicuntur ut sciant Magnifici illi Senatores, nihil ambire quod nostrum non sit si unquam in hujusmodi sermonem incideritis , volumus eos certiores faciatis, Novas huic rei p. vendidisse Ioannein Marchionem Montisferrati, pretio aureorum xvii mill Qgo oppidum cum diu possessum sine ulla controversia fui set, uobis a Ioanne Balcario Duce primo

subtractum est. Qui post multos annos

68쪽

non modo illud nobis reddidit, sed de illo liberalem insuper donationem nobis fecit. Sunt hic apud nos publica documenta quae ideo non mittimus , quia de salute ac firmamento illius reip. major quam de juribus Novarum hoc tempore nobis cura est. Atque utinam adeo tranquillae hin tuto positae res illa forent, ut ejusmodi disputationem tempora exigorent misissemus ad vos chirographa, ut, ii quis ex iis dubitasset, omnem prorsus haesitationem exueret Sagittariorum petitio recte a vobis gesta est , ut neque at senseritis, neque repuleritis eam. Si enim caeterea parari ac perfici videremus mori recusaremus pro alute ac libertate illius populi aliquid oneris aliquid etiam impensarum Ibiret Ingens vero illa pecuniarum mutuatio nos profecto usque ad admirationem Oommovet. Quo enim pacto nobiscum age retur, si fame macerati, valloque, obsidione cincti, auxilium a Mediolanensibus peteremus Nob Is,dOno Dei viri Maximi, tuta sunt omnia ; nullum terrari nullum mari bellum gerimus. offerimus illi populo amicitiam nostram, auxilia , opemque sin ita quidem offerimus , ut haec nullo pretio vendicemus. Vnde est igitur, ut, qui nihil petimus, sed ultra pollicemur , quasi re dena-

69쪽

ptioni subiiciamurn An forsan illud nomen Gallorum , quod aliquando etiam

Romanis . formidini fuit, nos quoque terrere debuit Falluntur, qui ex hoc nobis terrorem incutere opinantur. Nos Christianissimum Francorum Regem ita quidem veneramur xcolimus, ut non

metuamus. Neque aliquid est, ex quo a praeclarissimo illo Rege laedi mereamura cum sciamus, ab eo mirum in modum amari. Quas ob res volumus, ut non expectetis has vobis minas rursus incutita sed vos ultro dominos Auditores vestros Praefectos alloquamini, eosque .etiam nostro nomine certiores reddatis, summam nobis ac prope unicam esse cupiditatem libertatis implitudinis suae. Ad quam tuendam augendamque si arbitrantur tutum esse utileque consilium cum Rege Excellentissimo foedus porcutiendi, nulla eos nostra ratio deterreat. Quicquid enim libertati suae conducetuerit omni tempore jucundissimum nobis. Attigimus, ut arbitramur, em partes litetarum vestrarum , quibus jure respo sum debebatur. Venimus nunc ad eum articulum, qui vel moram, vel adventum vestrum respicit Quocirca dicimus, non

videri nobis rem minimi ponderis, si hoc temporis discessum vestrum permitta

70쪽

ILLus TR VIROR EPIST.

mus.Mulia sunt enim, quae possunt quotidie supervenireta quibus praesentia illic vestra prodesse plurimum possit digres

susque ester, nisi cum ratione fieret, facile posset suspectos rumores non sine pernicie parere. Rursus cogitamus . mo ram illic vestram non parum obesse posse praesertim si, quae dona dextra porrigimus, sinistra accipiantur. In hac autem dubitatione positi, ad hanc omnes sententiam inclinavimus videlicet, si vel capitanei , vel alii magistratus illi reipub. 'praesidentes, vel si egregii cives , etiam magistratum non gerentes , vel si ille Franciscus Comes, moram illic vestram laudarit, vos inde injussu nostro nequaquam discedatis. Si vero quispiam tardationem illic vestram multi faceret, nec eam vobis suaderet, hoc tunc casu volumus , ut M. praefectos, fisalten, cirex nobilioribus civitatis , alloquamini: quibus synceritatem animorum vestrorum ad studium, salutem suam aperiatis, eamque solam causam fuisse profectionis vestrae bos in consilio nostro optimo perseveraturos fore iras, si quid evenerit in quo possimus rebus suis prodesse , id nos factorum testimonio probaturos. Iisque, ejusmodi persuasionibus, animos eorum impleatis. Quibus

paratis,

SEARCH

MENU NAVIGATION