장음표시 사용
11쪽
VATICINIVM CYO PRAEDICITUR UNIVERSUM ORBEM TERRARUM CHRISTIANAE RELIGIONIS IMPERIUM SUBITVRVM
13쪽
HIERONYMI Amasei Vtinensis Bononia oriundi Poetae.de Philosophi Poema ad Accursium MaineriuAuenionensem Iureconsultum Claris lamum.&Ludovici Christianissimi Gallorum Regis Apud Venetos Oratorem Facundissimum. sq; adeo ancipiti titubat praecordia
Tam diuersa meo volitant simulacra
Ut tot imaginibus reruq agitata figuris
Vix sibi mens constet.Modo nam sententia surgit Et iuuat aeternam mihi quaerere carmine famanti. Euehor o quoties,uideorqueaudire minores De me magna loqui.nostraequeapplaudere musae. Tunc mihi consurgunt cristae,tunc laurea cingunt Serta caput,tunc te spernentem fulmina laureosculor,atque tuae ueneramur frondis honores, Laure o delitium phoebia dulcissima cura, Atq; novenarum spes unica laure sororum, Militiae summumq; decus, te nanq; potiri Laure triumphantes tantum potuere Quirites. Caesaribus facis esse pares tubure poetas. O furor.ipse mihi sic blandior, omnia de me Vt mihi pollicear, tanta dulcedine nostri Assicimur cantus,tantum mea scripta placent mi. Praecipue insinuant cum se mihi Phoebus 8c Euan, Et gemino accendunt oestro.mortalia membra EXvere,atq; hominem reo δέ non uoce sonare
14쪽
Amplius h umana mensi' accedere diuum,
Nec mihi diuitiae.nec sunt diademata curae.
Quin age mira fides,1subsidere terra uidetur, Et mare fluctivagum uideor iamq; aere in ipse,
Famae intrasse domos, captareq; murmura famae. Parte alia uaria occurrunt incommodauitae, Nanq; angusta premunt patrimonia,Cogimur artes Exercere novas,aut mendicare poetae.' proh pudor o mores o ferrea tempora diues Ingenium admirans,& dia poemata,tantum
Laudibus indulget, magnis imitator Homeri Diceris, Andini datur aut tibi gloria plectri. Immemor, locuples studii,uigiliri lucernae, Vexatae diu mentis,nihil usq; mouetur,
Nec tibi succurrit quanquam bene nouit egentem, Saepius doueteris compellat nomine Codri.
Si quiri exposcas submissior utq; Coactus, Impulsusq; fame,te spectans lumine toruo Nil dat.&oceano sit surdior ille furenti.
Poenitet hinc sacros toties hausisse liquores, Et lauru cinxiss e comas, tum tempora vittis, Atq; corymbisera crines ornasse corona.
Hinc irae,hinc odium musarum, hinc taedia Nysae Cirrhaeiq; iugi phoebusq; inuisus,dc Euan. Franguntur calami pereunt& carmina flammis, Tantaq; diuini subito monumentalaboris Obruit irati saeua inclemenitia uatis, pertaesum toties est tanti nominis,ut se
15쪽
Praecones malint quam dici serte poetas. Quam tolerare famem .paupertatisq;laboren Candida quid ueterum modo conquerarocia uatume
Felicesq; die quantoq; elatus h onore est Scipiadum in tumulis dum conditurEnniussus. Quamue hilari Augustus suscepit fronte Maronem. Hospiciumque dedit uati.atq; indulsit Alexim, Pascua qui uacuus curis praelusit cartia, Afflatusq; deo mox protulit arma uirumq;.
Hunc&Mecoenas uenusini cultor oloris
Fouit.d est gemino sublatus in aethera cantu, Quid reseram Fabios equid Cottas quidProculciose Atq; alios doctas qui proueXere Camoenas Deficeret nos ipse dies,si plura petamus Exempla.d prisci nota indu entia saecli est. Sed Ducibus nostris hac tempestate poesis Despecta. ronchis rigidisq; excepta cachinnis Fugit.& arcanas petiit pudibunda latebras, Indoluitq; sim ut tristes miserata poetas, Vt maria ut terras marcescere uidit inerti Desidia. pigro gentes torpere ueterno, Vidit de angusti contentos limite regni Reges in plumis uilescere Sardanapali, Nec fama accendi stimulis& nobilis ocii.
Dum iuuatobscoenas uitia emere peraries,
Τam uarios luxus non Helius ille Cabalus Commentusq; suo tot blandimenta palato est Quot uidet haec aetas scrutarier atria regum.
16쪽
Lenonum turbae Mimis scelerumq; ministris Regia tota patet,clelatorum*Trisulcae Permulcent lingua generosi Principis aures, Nullus quippe bonis locus est,migrate poetae,
NonMecoenates occurrunt fronte serena,
Nullus&Augustus.liquere palatia musae, Et regum thalamos.nulli iam carmina curae, Nullus Apollinea splendescit nummus in arca. Nec tantum sacri patiuntur talia uates, Sed quoq; pauperiem queritur durosq; labores Quisquis quae uulgo non intellecta reuoluit, Libera quae perstant terrenae pondere molis, Quae non lucra parant animo sed grata seuero
Aut saturant mentem ambrosia,uel nectare dulci, Noscere nam sese est epulas gustare deorum. Quiq; patrem rerum trinum scrutatur&unum,
Mysticaq; inspectat diuini dogmataMosis,
Quisquis de aetherias mentes sacrosq; recessus Rimathir sophiae.longoq; eXamine causas
Naturae eXplorat, dehilac cuncta elementa pererrans, Quo corrumpantur generentur&Omnia motu,
Et qui stelliferum late circuspicit orbeii , Caudet δ aeternas signorum noscere leges, Deliquium lunae .s tectum serrugine solem, Caelestesque plagas labentiaque astra. Polosq; Et quodcuq iubar caeli miratur N Xes. Necnon qui puro perstringit lumine mentis Vnum curnumeri sit sinis,sons δ origo,
17쪽
Foemina dicatur cur par.eur masculus impar, Vnde incrementum decrementumque resultet. Centrum.lineola.dcquid planum,quidue profundum, Angulus.d quid sit quadratum,quidue rotundum Quicquids Euclides metitur mille figuris. Qui tenet immensi quae sit concordia mundi, Quae bona temperies sit corporis atq; animai Quidue melos uariis quod pangitur instrumentis. Dum cantu aut pulis,dum mulcet flatibus aures. Deniq; qui sacra sese in penetralia mentis Colligit.& uerum rationibus eruit altis Despiciens uani studium incurabile uulgi Nudus inops quoties stomacho languente semescit, Scilicetespectas ad coenam ut serte uocetur Principisρ atq; illi facilem duκ praebeat aurem, Miratus genium,ac spirantia Corda Mineruam. 'Non equidem nostro tanta est clementia saeclo, Qui tantu excipimus quodq; utile quodq; necessum est, Hinc igiturMedicis locus est iurisq; peritis, Qui saepe oclamant,dat sanctio Caesariana, Datq; Galenus opes,paleas sed caetera praestant. Ergo ego quid faciam squid uatum uana morantur Somnia me ambigv m.furor est non cedere uero . Vox populi.uo certa Dei est,ergo Cyias eia,
Incipiam medicam meme eXercere per artem.
Hippocratisq; colam medicina oracula coi, Te Calene sequar, Pauliq; uolumina uoluam, Tuq; Avicenna meis manibus uersabere semper,
18쪽
Vosque alii quorum medicina est aucta labore. Inspiciamq; genus morbi,causasq; latentes,
Et uarios casus atque operimenta notabo,
Diuersisq; modis aegris medicamina miscens, Ais salutiferis componens pocula succis
Curabo infestis languentia corpora morbis, Conabor reducem morienti reddere uitam, Et quicquid medicum decet experiemur ad unguem. Hinc sperare licet censum populiss fauorem, Diuitibus medicis magni reseruntur honor , Monstrantur digito locuAletes dicitur hi sunt. Despicimur uates, totaq; oplodimur urbe. Vigenus ignauum,ualeant iam denis musae, Vsq; dc inexitium dulces.nec pectora uanis Iam mea sollicitent curis oestroque furenti. Has postquam effudi contracta fronte querelas Accurrit nobis accursus omine fausto.
Quem genuitclara quondam Auenionis in urbe InclytaMaineriae Gulielmus gloria gentis,
Interpres legum nostro celeberrimus aevo, Et ibar aeternum iuris columenq; perenne. Quem puerum Herculea cum uidit fronte sugantem
Sponte uoluptatem uirtus sibi fecitatumnum. Septem perq; gradus studiorum duXit.&artes Attilis ingenuas tenera in praecordia missi Indidit, sacrum dogma.dicivilia iura. Qua duce Gallorum sancta in penetralia regum Ocyus accitus summo in discliminererumta
19쪽
Saepe palatinascoepit lesendere causas Magno in consilio Regis quem maAimus armis
Carolus octauus miro dileκit amore
ob subitam in rebus titubantibus ingenii vim, Quo narbonensis prouincia iudice gaudet Sextiacas ad aquas populis quia iura ministrans Iudicibus praestet reliquis uelut Aeacus alter,
Quem quoq;&augusta rex maiestate uerendus Bellorum pacisq; potens Ludovicus amico Lumine respiciens mox belli cum duce montis Polgniacoarmorum rutilanti fulmine iano Oratum ad Venetos ut firment foedera misit.
Qui postquam excepti patefacta principis aula, Effariq; datum est. Accurs in pectore Pallas.
In membris charites.Sirens in gutture sedit. Obstupuere patres.faciles Dux inclytus aures Praebuit.& sacro responsum protulit ore, Inde Deum supple trinum testatus d unum
Crudeles fidei pia foedera sanxit in hostes Principis Augusti Numen sanctusque Senatus. Ad diuerticulum sed Calliopea redito. Nam si fata dabunt haec & maiora canemus. Lacteus eloqui sons, Perfugiumq; poesis
Dulce& Amasaeae decus&spes mahima musae. Accurritnobis AccursiusAtq; ita fatur. Cur mentem exagitant turbae. 'cur pessima uulgi Consuetudo placet lucriq; insanalibido:
Improbe cur diras potuisti expellere musas:
20쪽
Quas immista Iovi concepitnoiste nouena, Postq; novem menses tenues effudit in auras Mnemosyne.Auticomusque sibi coniunait Apollo, Vt mulcere deos de mundi uiscera posset Cantibus alternis,uariasque agitare choreas Per iuga parnasi semperq; irentia tempe. Liberaque excoleret studia,eueheretque poesam Semideumque genus,uates,inferret Olympo. Insereret globis astrorum,animisque potentum Heroum aequaret,coelo quos inclyta facta, Pacataeque urbes,prostrataq; monstra tulere.
Quid tibi Aristotelis prosunt,quid dicta Platonis Quos sequerisc 'dubitas ne famem.si respicis ipsam
Naturam. 'quae parua petit,contentaque paruo est.
Caecus inops inter scopulos verum auspicePhoebo Iliadem atque ithaci ambages cantauit Homerus, Atque in pistrino lusit sua carmina Plautus. Si quaeris laudes satis est sibi conscia utarius, Se spectans propriisque bonis bonus Hercule gaudet,
Irridetque uices sortis,mediumque tuetur. Olim etiam pauci paucos coluere poetas. Clarum &.n. rarum est.&tiatum turba minuta
Non fuit in pretio picasque odere loquaces, Proque suis ausos aliorum ostendere lusus, Qui merito elusi subiere opprobria corvi, Quem Iunonis aues ubi conspexere superbis Centoculi Pennis incedere condecoratum, Invaseretruci rostroque,atque unguibus uncis,
