Expeditio Cyri [microform]

발행: 1886년

분량: 172페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

M partis the Foundations os,estern Civiligation Ρreservation Ρrojeci'

funded by the

Reproductions may noti made ithout permission rom

Columbi Universit Library

2쪽

CORYRIGHT STATE MENT

3쪽

XENOPHON

4쪽

COLUMBI UNIVERSIT LIBRARIES PRESERVATION DEPARI MENT

5쪽

2.52.2

8쪽

ΚΥΡΟΥ ΑΝΑΒΑΣΙΣ

EXPEDITIO CYRI

IN AEDIBUS B. G. TEUBNERI MDCCCLXXXVI

9쪽

la recognoscendis verbis Xenophontis, qualia a Ludovico indor in quarta Mabaseos editione Teubneriana edita erant, longius mihi progrediendum fuit quam initio, cum minus hoc mihi ab honestissimo bibliopola mandatum esset, ipse putaVeram. aullatim enim e perveni, ut nova fieret recensio quae quingentis fere locis discederet a Dindoini contextu Quarum mutationum aliae acritico illo ipso de Xenophonte optime merito vel probatae vel excogitatae erant in praefationibus vel huius vel aliorum Xenophontis scriptorum y saepe enim quae ipse necessario mutanda esse dixerat, in editione intacta reliquit), aliae ab aliis viris doctis, qui recentior aetate Xenophonti operam dederunt, prolatae et a Dindorfio aut non probatae aut ei nondum cognitae, aliae meae sunt sive coniectura erutae ex lectionibus librorum iamdudum publici iuris saetis sive nisae nova quam ipse post Dueb-nerum primus institui praestantissimi omnium codicum conlations aristes C n. 1640 insigniti. In quo cum sat multa nova invenissem, egi de eo peculiari libello cademico uricensis universitatis, cui inscriptum est: Αmoldi Hug commentatio de Xenophontis Anabaseos codice C i. e.

Parisino 1640 cui additae sunt duae tabulae lithographas 1878; prostat hic libellus apud B. G. Teubnerum LI quamquam in haud paucis eorum, quae in quartae di- tionis Anabaseos praefatione proposuit id agens ut verba Xeno- phontis additamentis alienis purgaret, iusto longius progressus est quae mihi audaciora Videbantur quam quae probari possent, hic silentio praeterii.

10쪽

Mittheilunge de Verlagis Mandiung B. G. Teubner in Leipetuis. 4. 1878 p. 63). Ibi tractavi de ratione quae intercederet inter C et reliquos meliores libros B. h. e. Par. 1642 et A. h. e. Vatic. 987), inter meliores et qui

dicuntur deteriores novisque exemplis demonstrare studu1, eam normam, quam olim indortas ipse in crisin huius scripti introduxerat, quamquam haud raro ab eo postea ne nectam, ut ubi sana ratione fieri posse cum meliorum consensui tum ubi hi inter se dissentirent pr1mae manu C codicis obtemperaretur, unice esse eram: exposui deinde quid de cori ectorum, qui huic codici operam dederunt, diversis manibus contra Duebnerum mihi statuendum videretur in itera parte commentationis exempla quaedam potiora correctionum inprimis Iasurarum proposui, quae a C in libris I - IV adhibita sunt in qu1bus Optico instrumento adiutus primam manum aut legere potui aut ex reliquiis litterarum divinare conatus sum; tabulas autem lithographas ideo addendas esse dura, quod non nisi ex accurate delineatis litteris intellegitur quomodo ex tenuissimis diictibus vestigiisque litterarum verba quaedam componi cognoscique possint. In hac autem praefatione critica cum de illis quae significavi exemplis ireviter dantum monuerim singulis

locis ad commentationem meam numero quin quodque tractatum sit addito provocans, de alus locis quos in commentatione non attigi fusius aliquanto tum egi, ubi mihi videretur a Dindorfiana lectiones discedendum esse, corrigens passim errores a Duebner in conserendo codice commissos Quamquam ne si quidem, si omnia, quae et in commentation et in praelatione de codice dira comprehenderis, omnium locomam, in quibus meum de codice

tostimonium a Duobneri differat, quod in editione in dorfiana Oxoniensi anni DCCCLV publici iuris saetustest, plenam h obis notitiam ea enim commode non potera L eum lectoribus communicari misi apparatu critico verbis scriptoris subiecto, quem respuebat Teubnerianarun

PRAEFATI CRITICA oditionum ratio. Substiti igitur sero in eis locis indicandis, in quibus a Dindoini mea editio discrepat: priore

loco ubique posui lectionem a me receptam significans e quo fonte hauserim Vel quo auctore si scripserim, deinde sequuntur testimonia librorum, si a recepta lectione discedant, saepius etiam adiectae sunt editorum aliorum opiniones suspicionesve omisi monere quibus locis aut elisionem aut hiatum contra indoctum admiserim ubicunque ab eo discessi, secutus sum C codicem Ultra hos quos significavi fines ita aliquoties evagatus sum, ut argumentis additis aliorum opiniones refutarem meamque defenderem: quodsi de compluribus locis, de quibus aliter sentio ac plerique solito longius exposui, num sine fructu id fecerim, alii aestiment hoc spero fore ut ei ignoscatur qui in universum brevitati consuluerit. Sigiis autem usus sum his: C cod. Par. 1640 Fr prima manus huius libri manus eius correctoris Vel eorum correctorum qui lib. Ι-Ι ad normam exemplaris alterius ambiae constanti consilio correxit cor

C corr. alii correctores inprimis librorum V-VII. f.

SEARCH

MENU NAVIGATION