장음표시 사용
2쪽
primo Florentiam adventu , ITOS.x Anglia, Serenissime Princeps, discedens, in mandatis habui, a Domina mea, Serenissima & Potentissima Ma gnae Britanniae Regina , ut quamprimum Etruriam versus inchoato itine nere ; quod tum hiberno tempore , tum viis, a militaribus copiis, obsessis impeditum , multo lata A et dius,
3쪽
dius, quam in votis erat, fuerit consectum; Ceu studinem Vestram adirem, & Ejus nomine, plurima salute impertirem, omnia offerrem praestaremque Officia , quae ad Benevolentiam tantos inter Principes alendam augendamque, ad Commodum Utriusque Gentis, ad Publicum Bonum, spectare viderentur. Tandem vero longi equidem & difficilis itineris , transmisso Oceano, & tot Terris a tergo relictis, digna merces contigit, multum exspectatus, laetusque Dies , quo fas est, congredi, adspicere, alloqui Principem , cujus Prudentiam, Peculiare propriumque, per tot Saecula Mediceae Gentis Decus, Etruria sua sentit , tota agnoscit, tota miratur Europa et usus milicitiam expetit, potentissima Terra Marique Regina , quae nunc summa, Domi, quiete ; victricia ubique circumfert Arma, non quaestus , non potentiae, non ostentationis gratiὲ, non ad excutiendum innoxiis Vicinis otium, non ad turbandos veteres Fines, non ut suis Regnis, Regna addantur aliena ; sed ut Christiano Orbi, multa perpesso mala, extrema metuenti , pax tandem solida , & mansura , & aequa jura reddantur: adeo
4쪽
adeo ut minime verendum sit, tales inter Principesseo ingenio, iis viribus , eo rerum usu praeditos, quin omnia bona fide coalitura, solumque certamen in posterum futurum sit uter alterum omni officiorum genere superet. Ad hoc etiam accedit, Ser
nissime Princeps , ex quo Angliam Nobilissimus Hospes adiisti, Benevolentia summa, vultu, sermo ne , & quibus non Animi indiciis expressa & testata , qui semper excipis , Nostrates, Tuos, paenedixerim, Anglos, ( ita de nobis meritus es) Natalibus & Indole inclytos, & aliquando Gentis suaere decori & praesidio futuros ; quos sibi Italia a trahit, seu Civilis sapientiae causa, cujus sine AE-mulo illa vere habetur Magistra sive studio videndi perlustrandique Regionem, quae Rerum olim,
suo merito, potiebatur ; quae non tantum Armis,
sed& Ingenio, & Artibus praevaluit, & adhuc pra,' valet ; quarum nusquam , aue plura , aut majora exstant Monumenta, quam Florentiae, quam in Ptincipis Domo; quas ille Artes, ut privatus in te Iigit, ut summa potestate dignum est , sinu suo complectitur fovetque: adeo ut in Patriam reversi,
5쪽
nihil magis praedicent , nihil magis praedicandum
habeant, quam Cos MI TERTII Sapientiam, Comitatem, Magnificentiam. Intercessit jam quoque per aliquot Saecula, & in aeternum precor obtineat i Anglos inter & Etruscos necessitudo quaedam , & summa Amicitia, innixa Foederibus , commerciis coalita , mutuis conciliata affectibus ; adeo ut Vestrum Liburnum, suis, ecterisque, at Anglis Mercatoribus maxime frequens, mercibus, opibus, copiisque omnium rerum abundans, florentissimum hodie totius Italiae Emporium audiat. Hanc qui turbatam, qui non omni modo servatam esse cupiat, haud ille de Civibus suis, aut de Optimo & Sapientissimo Principe bene meruerit, tam suorum provido, tam amico Nostrum.
Sed nihil hujusmodi timere , nihil quidem suspicari permittit tanta inter Principes Animorum Comjunctio, tantum inter Utrique Subditos, quasi mu- tui Amoris, & omnium Osficiorum certamen. Certe nihil aliud in Votis habet, nihil suptii v lit Domina mea, quam Cos MuM TERTIUM,
6쪽
ae si fieri possit, Majorem, Illustrioremque , Valentem , Vegetumque , rebus probe fluentibus, superstitibus Liberis, fundata Domo, Fama, meritisque ingentem , longum Etruriam regere; hunc Populum, hanc Urbem , semper curam Mediceae Gentis suturam : florere , & indies augeri Commercia ; & si qua in parte, more rerum Humanarum , aut Saeculorum tractu, aut Hominum negligentia, non sua, nedum publica, semper rite curantium ; aut injuria Potentiorum, aut ipsorum de nique Principum Edictis, varia pro tempore statuentium, prout publica forte Utilitas suadere videbatur; sed quibus, ut magnis ubivis, & quolibet aevo, constat Exemplis, non publica semper res. pondeat Utilitas , immutata in deterius cesserim ea in integrum reponi; si qua adhuc reperiri po sint, quae in Commune Utilia sint, ea veteribus adjici, pactisque denuo firmari servarique . Et si ne Commerciis non minime continentur, & Feli- eitas subdicorum, & Magnitudo Principum et quorum etiam amplitudini & securitati , & ut una
7쪽
no melius consulatur, justis conditionibus pacem tandem aliquando turbatae, affictae , laboranti Europae, Summi Numinis beneficio dari concedique rut Italia etiam Vestra, Communis olim Patria, quod maxime cordi est optimae Reginae, Etruseae Gentis Fautrici, Medicet Nominis Cultrici , non tantum a Bello, sed etiam 1 Belli metu secura sit. ORA-
8쪽
Habita I . Mart. ITOT. ER tot saecula in hunc usque diem, cultam mutuis Officiis & Fide, Regnum inter Angliae, florentissimamque Vestram Rempublicam , Serenissime Dux, Patresque Genuenses, stabilemque adeo, imperturbatam,& diuturnam Amicitiam, ANNA Magnae Britanniae Regina, Mari Terraque omnium potentissima, & servare liberis , neque
9쪽
tantum ad posteros transmittere, sed&ad summum quoque culmen, pro bono Utriusque Gentis Publico, proque Orbis Christiani commodo, producere atque promovere parata est. Et quidni Illa, Gensque
Anglorum , quae laeta Imperio subest , jussisque paret, Armis Victoriisque per orbem Terrarum hoc saeculo, & quo non saeculo potens & inclyta, ac superioribus equidem , Bello Sacro, per Orientem , devicta Cypro, & servat1 Syria insignis, ac ni Gallorum , semper Anglorum gloriae, commodisque, &communibus Christianorum utilitatibus adversantium, nobis & artes, & fraudes , & demum arma obstitissent, Hierosolymorum etiam , sub Rica o& Heroe suo, Victrix, ac Sacri Sepulcri Vindex
sutura: & nunc Oceani Mariumque Domina, or bemque totum Classibus Commerciisque complexa, non optime velint, non optima precentur Ligurum Genti fortissimae felicissimaeque & in Italia contra vi cinos aemulosque toties Victrici, & tantum non Do minae Venetiarum, celeberrimae maximaeque Reipublicae, ac superi Maris Insularumque Reginae, se ei sub conditionibus submittentis 1 & insuper Pisanorum
10쪽
tandem ultro se vobis dedentium, sed seu pro Majestate, seu pro Modestia; quarum altera Virium, altera Ingenii sibi imperantis, modumque, quod raro sit , suae Felicitati statuentis, non leve indicium;
Imperium & preces, vix Posteris ac Minoribus creditum, non admissa, aut accepta Foris Arma & Tropaea, per Hispanias, per Mauritaniam, per Asiam, perque omnes quasi Terrarum partes Veteribus Majoribusque cognitas, contra Fidei Mundique Communes Hostes, diros impiosque Saracenos, circumlata: totumque Internum Mare, ejusque sinus, ipsemque Bosporus, & extremus. Euxinus, Clas sibus & Triumphis plena: atque Monumenta rerum
gestarum amplissima ac perpetua, Minorica, Sardinia, Chius, Cyprus, Corsica adhuc Vestra, in Sicilia Syracusae, in Euboea Chalcis, in Creta Cydon, Urbes Gentium Dominae: Almeria ac Dertusa in Hispaniis, Tripolis, minorque Syrtis in Africa, Peara ad Bosporum, Amistra in Taurica, Civitates ad Maeotidem paludem, & ad Tanain in confinia Europae Asiaeque ; inque Asia ipsa, ut de Tripoli, Byblo , Joppa omnium antiquissima taceam, Ptolemais, B et &