장음표시 사용
2쪽
uΑM Equiti clarissimo , Parenti tuo, qui Vicetina, & Foroiuliensi administratis Provinciis , Legatus postremo fuerat Viennae ad Mariam Theresiam , Hungariae & Bohemiae Reginam, in medio honorum cumsu, immatura mors intercepit ; hanc Tibi amplissimam Dignitatem, ALOYSI CONTARE NE, EqueS,N D. Marci Procurator , jam tum res Vatam praesenseram , cum me, domi tuae humanioribus Disciplinis instituendus , recepisses . Videbam enim in Te insita quaedam semina Virtutum, quae tempore , & cultu expedita in magnam crescerent ube talem videbam, experrectam indolem , atque ad splendida facta comparatam , excitari quotidie magis Patriae magnitudine, Generis nobilitate, domestica gloria, illustribus pnesertim Parentis exemplis,
quae , quod recentiora essent, moverent Veheme a 2 ti ,
3쪽
tius animum , ingressiamque jam Te eius semitas, impellerent magis incitamentis suis : ut sicuti haeres fuisses paterni splendoris, ita etiam virtutum extitisses imitator . Evenit, quod ante prospexeram, hodierna die, qua Te in Magistratum Procuratorum cooptatum, universae Civitatis tam ingenti consensu intuemur , ut ad tuorum ornamentorum
amplitudinem novam istam Dignitatem , tanquam cumulum , accestisse , intelligamus . Nam quid aliud sibi volebat tanta optimatum frequentia ad tum AEdes convolantium , cum vix designatus mississes, nisi ut Matri tuae , Uxori, Fratri non magis eollatum Tibi honorem , quam ipsi Procuratorum Collegio Te datum sodalem gratularentur Z Quid plausus , & acclamationes Multitudinis , Familiartuae promerita narrantis, & tua λ Quid postea ran tus per Atria, & cubicula concursus J Quid omnium exultantes prae gaudio animi, ac vultus hilaritate
perfusi Illud sane tempus nihil desiderabat, nisi Teipsum , in quem oculos defigerent, cujus oblectarentur colloquiis , & summa fruerentur humanitate o Tu vero interea sungebaris legatione tua, perficiebas, quae supererant, quod Tibi contrahebatur temporis, assiduitate redimebas. Dies tandem illa illuxit , quae Te reddidit Patriae , reddidit Tuis . Re
4쪽
versus es in amplexus carissimae Coa iugis, optatissimi Fratris, tuorum Filiorum . Acerbo enim fato evivis optima Parens iis diebus erepta fuerat; ut intelligeremus, nullam in terris solidam existere felicitatem . Conventus iterum in tua domo , repetiti plausus, instauratae gratulationes, tantumque a conspectu tuo jucundissimo assiciebantur , quicumque aderant, ut tui reditus solummodo studiosi , novae dignitatis pene obliti putarentur. Ista quidem esse poterant existimationis indicia, quam parere solet illustre genus, & virtus singularis : sed verius semtasse repeto a suavitate tuae indolis, facile sibi conciliantis animos, pertrahentisque in sui benevolentiam, & admirationem. Haec Tibi Procuratori designato delata fuere: multo majora sunt, quae solemnis ista Pompa Tibi eidem , in novi Μuneris possessionem venienti, paravit. Personant Viae, personant Fora majoribus concursantis Populi acclamationibus : longus Patriciorum ordo conchyliatis indutus Togis : tota Civitas effusia sedibus suis : Magnifici ubique ornatus, ubique laetitiae argumenta. N que Ego cum hujus diei celebritate conferam Romanorum Triumphos, in quibus licet spectatorum oculos perstringerent vis magna auri , & argenti, immanes spoliorum acervi, ablata signa, tripudia
5쪽
ovantis exercitus, Imperatoris maiestas, totius Pompae splendidissimus apparatus tamen multa erant, quae non parum foedarent Spectaculum, atque a misero adspectu averterent indignitate sua : cruentata saga, rdidatae Chlamydes, deformata ora, Captivorum vincula, Urbium imagines, Regum squalor, ante Victoris incedentium Quadrigas. Ista enim revocabant in mentem Provinciarum calamitates, de- Populationes agrorum , oppida sequata solo, locorum 1olitudinem, superstitum miserias, fortunae ce te inconstantiam, & mutationem . Qui sane adspectus jucundus esse poterat in ea solum Urbe, quae taedibus adsueta inter ipsas ortum habuerat, & incrementum , ac nondum opibus, & luxu a feritate ad mansuetudinem translata fuisset : non autem in
hac Civitate, quae solo studio libertatis consociata, lenitatis fama, sanctitate legum, mosseratione imperii adeo crevit, adeo stabilita est , ut paucis invideat magnitudinem , nulli felicitatem . Haec vero dies nihil habet miserum, nihil crudele: Omnia laeta, Omnia pacata , Patriamque refert inclyti Civis
virtutes , & benefacta Pacis triumpho decorantem. Atque hinc oritur Gratulationis argumentum: scilicet Procuratoris Dignitatem non minus auctam ab A Lo Ys Io CONTARE No , quam ALOYSIUM
6쪽
CONTARE NUM a Procuratoris Dignitate ornatum fuisse. Illa mihi semper optabilis conditio visa est , qua in aliqua pneclara Urbe nasci contingit, ibique vitam traducere, ubi virtus enitere potest, & egregia facinora praemiorum amplitudo remunerari . Solet hoc usuvenire in Plantis, quae si laetae ipsae, in Isr-to etiam solo consitae sint, quam soliorum viriditatem vere extulerunt, eamdem pomorum copia aestate, vel autumno resertam ostendunt. Inter praestantissimas Urbs haec Venetiarum semper reputata fuit, quam non siilum, tanquam Arcem libertatis suspicimus, legum tamen praesidio munitam ad justitiae propugnaculum, unde incolarum tranquillitas servatur , sed etiam tanquam latissimum Campum , in quo exerceri possit industria ad aliorum utilitatem,
S cumulatam benefactorum mercedem reportare.
Hoc praesertim datur iis, qui summo loco nati , Reipub. veluti membra , in unum corpuS conjunguntur, multo fortunatiores, quo possint aliis benefacere , aut levanda calamitate , aut propellendis injuriis, aut augenda conditione , aut etiam securitate paranda universe Civitatis. Inter hos extant aliqui propter quamdam rerum peculiarem eXPerientiam, propter singularem Majorum famam, qui-R 4 bus
7쪽
bus graviores Magistratus, ampliora munera, splendidiores Dignitates tribuuntur, iis tamen finibus cir cumscripta ponestate, quibus communia iura integra maneant, atque auctoritas nullo modo libertatem Ledat sed ipsius tutela sit, & ornamentum . Profecto in tam bene constituta Repub., inter
tam moderatos Cives, nequaquam earum legum 1everitate Opus suit, quae adversus etiam eximiam
probitatem , quae legibus potius tutanda erat, inventae aliquando suerunt, quod legimus Athenis usurpatum in Aristidem , qui damnatus fuit quod praeter caeteros Iustus appellaretur. Fortasse illa stula necessaria erat in Civitate, quam continebat timor, & suspiciones, non amor, & caritaS quae regebatur imperitia, ac temeritate Vulgi non
quae Optimatum consilio, & gravitate, inter quos
qui excellunt, non aliunde amant suam magnitu-
dinem, quam a Patriae splendore, & libertate illustrari. Excellit maxime Procuratorum D. Marci Magistratus, qui a sacris ortum habuit, atque a primis usque temporibus in summo honore fuit, exemplo quidem Augurum apud Romanos, caussa tamen multo justiori. Magnificas illi habent AEdes in Foro, habent Templi tutelam, administrationem pecuniae, privatorum liberalitate legatae Principi ,
8쪽
Pupillorum, Viduarum, Puellarum, periclitantium, Egenorum curam. Procurator est, qui majora Comitia, tanquam custos in Foro tutatur cum excubiis: Procurator, qui sine nova suffragatione Senator perpetuus in Senatum Venit cum suffragio: Procurator, qui suam non nisi cum vita dignitatem deponit . Ex hoc fere Collegio eliguntur, quibus honorificentissima munera committantur , ex hoc
qui illis pnesint Magistratibus, ubi non nisi maximi, ac probatisIimi Senatores solent collocari. Profecto Reipub. administrationes praecipuae sternunt Veluti iter ad hunc ordinem , atque etiamsi optimorum civium labores, vigiliae, studia, impensiae spectent primum ad Patriae gloriam, & incolumitatem ; tamen si quid sibi etiam, & familiae proponant; Procuratoris fere sedem, tanquam metam,
intuentur: non ut in ipsa, sicuti in portu post longam navigationem gubernator, quasi sua vice jam defuncti, conquiescant: sed ut sui labores sua consilia, sua recte facta, munera ipsa novo hoc, & praestantiori ornamento illustrentur, quod uno duntaxat gradu a summo distat fastigio, in quo Principis majestas splendescit. In hoc igitur sublimi loco, Eques,& Procurator, posuerunt Te Cives tui, cujus quamquam per multos annos , fato quodam Familiae a s tuae,
9쪽
tuae, intermissa possessio; tamen jure quasi postliminii ad Te pertinebat: cum antea usitata res esset in ista domo clarissima munera , & amplis limae Dignitates . Atria licet lustrare: conspiciemus immortales Viros, atque eos non totius Contarenae Gentis, sed hujus solius familiae, in Tabulis longo ordine dispositis; qui ad summum Principatus culmen evecti fuerunt, qui Procuratores extitere, qui equites: quae decora adepti sunt strenue, integreque domi, ac foris administrata Repub. Longum esset commemorare Viros, longius recensere facta, quae sane omnia , antiquitatis custos, historia Venetorum annalibus, atque exterorum monumentis servat ad posteritatem transmittenda . Ad nantum hujus Familiae magnitudinem accessere nuptiae Mariae Carrariensis, Jacobi Patavini Principis Filiae , quae sanguine suo illius claritatem auxit atque opes patrimonio amplificavit. Plateolae hoc indicant magnificae AEdes, latifundia, seudalia jura, quae tamen jura abdicarunt Posteri; ne velle viderentur auctoritate crescere, nisi Patriae beneficio, aut affectare potestatem, quae non Omnium Civium comunis esset. Neque porro splendor solum existit in rebus praeclare gestiS, & Onoratis viris: habet suas laudes quieta etiam, S privata vita, studiis praesertim, & doctrinis exculta. Qui
10쪽
vero utrumque coniungit, quod apud Romanos se. cere inter taeteros M. Cato, C. Caesar, M. Cicero,& multo plures in hac Civitate; is gloriae apiiscem attigisse videtur . Iuvat enim , qui vivunt f ctis, qui vero suturi erunt etiam scriptis suis. In hac nobilissima domo multi hujusmodi extitere. Floruit inter illos maxime Franciscus Contarenus saeculo XV., qui postquam Magistratus domi, Ρ turas in Provinciis gessit , postquam Venetorum
copiis Florentinorum incursis Senis avertit, posmquam Romam ad Pium II. legatus fuit; ad sua studia ita se totum contulit, ut propter eximiam rerum notitiam vulgo Phlosophus vocaretur . Hujus viri inclyti memoriam , praeter illius expςditionis commentarium ab ipso editum, servant Atestinae AEdeseruditis referrae monumentis, insculpti lapides Romanam vetustatem redolentes, sapientum sententiae in tabulis exaratae, hospitalia Iura proposita advenis antiquo stilo, hetruica vasia, sepulcrales urnae, i cernae aetemae Nocti sacratae : ne jura , Musiarum domicilium: ut non magis elegantis Senatoris opes reliqua supellex ostendat, quam praeclara antiquitatis vestigia exculti hominis eruditionem. Haec, & multa alia fuere decora paternae originis: neque minora sunt, quae in ipsam Maternum genus derivavit. a 6 H
