Selecta numismata antiqua ex museo Petri Seguini, S. Germani Altissiodorensis Paris. decani. Eiusdem observationibus illustrata

발행: 1666년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 로마

161쪽

IMPERATORVM. a imalis , quem debeo urbanitati amicissimi viri, ceruditissimi Archiatri Rothoma-genssis, Egidii Gallemantii Habet in

antica caput Hadriani, cum inscriptione HADRIANUS AUGUSTUS P. . in aversia, figuram sedentem, dextra pateram gestantem, cum epigraphe, PATIENTIAE A WGNSTI AEOS. III.

Sane Christianorum est potius virtus illa quam ethnicorumum Aristoteles in ethicis, ejus mentionem habet perexiguam. Immo ibidem eam virtutem deprimere videtur his verbis perferre contumeliis, certile fest. Illam tamen, sed ambitiose potius quam vere, in nummo praefert Hadrianus. Quippe patiens minime dici potest, qui in malis quibus conflictatur, vindictae desiiderio tene-

162쪽

c SEL. NUM ISMATAtur, aut se totum desperationi permittit, ut cxcellentissime nos docet naturae totius sagacissimus indagator, illustris noster Curaeus de la Chambre , in suis humanorum affectuum characteribus. At in dimittendis Wdissimulandis iniuriis , non multus fuit Hadrianus qui tot senatores, ob leves suspiciones , neci dedit vi, Apollodorum architectum , sola aemulatione artis suae. An ejus virtutis, quae tota est inferendis adversis, specimen dare potuit qui morbum cxtremum adeo impatienter tulit, ut abjecta omni spe violentas sibi manus inferre voluerit, imicos enixe rogaverit, ut vi tae suae finem accelerarent. In hoc solo patientior visus, quod Sabinae uxoris morositatem facilius tulerit: si tamen illam ipsam, ut quidam autumant , non sustulit.

EM V hic praetermittendus duplex Antino nummus unus insignis mole typo, raritates habens in antica caput istius adolescentis, cum toto pectore dc verbis, AN TINOOC PDC in aversa, sublimis tollitur inter alas gryphi figura ipsius, cum in-

163쪽

IMPERATORVM sscriptione , Κ AAXA AONIOIC INHON.

.LTER mediocris magnitudinis,cumca XXm. pix lolo, meadem inscript habet in aver ANTINO,sia pupam avem in medio coron in lau- 'reae, cum litteris fugientibus, inita attritis, ut adhibita diuturnalac iterata meditatione, vix assecutus sim, AMICO EA ET SEPAC quas voces partim lego, partim coniicio ex simili inscriptione , in argenteo Hadriani , qui penes me est , nummo Refert Tacitus, Chalcedonenses ab oracu-

164쪽

i SEL. NUM ISMATAlo Pythio caecos appellatos fuisse, quod priores ByZantiis ad Bosphorum Thracium

advecti , minus provisa locorum utilitate, pejora elegissent, ubi urbem conderent. Sed multo gravior fuit eorum caecitas, dum pudendorum facinorum ministros, inter divos annumerare attentarunt. Quippe Antinoum , illum Hadriani exoletum , ut videre est in aversa parte maximi numismatis , gryphi adminiculo in coelum conscendentem , omnibus intuendum exhibent.

At non ii soli, ut Hadrianum sibi demererentur, qui ejus memoriae statuas, templa, urbes dicaverat, sed plures etiam alii neciae populi , ex Antino anima sidus exortum esse, ac tunc primum apparuisse, mentiebantur. Et hoc est fortasse , quod ille dextra super caput revoluta gestare vide

tur.

Neque vero minor est multo Amisenorum petulantia , qui nummum alterum percutierunt. Nempe illum inter Heroas 3 semideos admittunt 3 nominant

suamque intempestivam in illius cultu pietatem ostentant , sub figura upupae, quae apud

165쪽

VM VERA TORVM i sapud veteres pro symbolo pietatis erga

Deos, parentes habebatur. Nisi malimus hanc aviculam esse imaginem pietatis, seu potius insaniae, ipsius Antino erga Hadrianum patronum , cujus causa mortem obire non dubitavit. Cum enim Hadriano daemonum cultui, magicis artibus ad-

dic imo persuasum esset, statutum , sacra quaedam impia peragere , in quibus humano sanguine litandum, inanima voluntaria opus esset Antinoum se sponte sua

immolandum praestitisse ferunt quamvis aliis Nilo demersum fortuito placet. Caeterum circa priorem nummum , hic mittendum non puto , duplici orthographia Chalcedoni nomen scribi apud Graecos. Plures nim, immo ferme universii autoreS, scribunt , AAΚHAQN. solus Strabo RAAXHan N, litteram, a secunda ollaba in primam transferens, Sc vicitum, in

secundam. At vero nummi omnes quos vidi, Straboni favent, labent,AAXHAONE IN Walii ex Dorica dialecto,AAX AONIDN, ut meus superior, ille mediae magnitudinis, de quo Tristanus Tomo II.

166쪽

1 6 SEL. NUM ISMATA Tranquillinae nomine , cujus etiam vidi prototypum aereum pud Illustrissimum Brienneum. Alterum vidi apud Cl. V. Car. Patinuit cum capite Iuliae Domnae, qui in

aversa lyram seu citharam habet, cum inscript ΚAAXA AONI QN. Immo rinter meos urbium Graecarum nummos , visitur unus Chalcedonensium, cum capite Apollinis in antica, Si tripode in aversa ac verbo AAXA AONIDN Golt Zius tamen suos cum X in principio dictionis exhibuit. v vix scire possimus virorum sit error, an librariorum, an monetariorum Uum interim liquet utroque modo exarari dc scribi. IUNDN, ut opinor, nomen est Praetoris, seu Praefecti , qui Chalcedonensibus dicat numisma in honorem Antinoi. XXI v. TVM MVS ecce cereu maximus, ha- ANTONINVS bens caput laureatum Antonini Pii P ' cum inscriptione T. AIA. ΚAICAP. ANTΩ-NEINO C. in aversa parte Iovem nubibus aut rupibus insidentem , manus sinistraevola fulmen exhibentem , extera e cornucopiae profundentem in terram in

167쪽

IM PER TORVM.

nUmeras minutias , quasi rorem aut pluviam. Inferius jacet figura colossica cum capite radiato , cujus ad pedes constructa videtur edicula , seu templum , cum vicina cupressu Winscriptione 'rim Eq,ECIDN. hoc est , io Ephesiomm. Alius ejusdem fere typi, adservatur in mus eo regio habetque in aversia I EID E*ECI DN, non vero HEID, tapliares veluti turres superadditas, se invicem distantes: sed figura a-Cens caput non habet radiis redimitum ut in meo dc videtur esse fluvii alicujus Illum descripsit Illustrissimus Abbas Brunotius in eruditissimo Sc accuratissimo, quod conse Cit, regiorum numismatum indice , his verbis: Hu is nummi area dat nobis Detem fidentem in nube qui dextra pluviam guttatim mycr-

168쪽

i. SEL. NUM ISMATAtitur terrae, figura fluvii ad ima area Dcentis avide , et videtur, receptam Lava vero

fulmen erit non minax sed quietum , in volamanus a cujus parte si turres saxis impositae. In loco paululum depressiori templum in conum desinens , cum arbore cupreis et a dextra vero pluviatilis Iovis, turris alia scopulo humiliori imposita est. Haec vir nobilissimus pro mu- Uere, quo praeclarissime fungitur, in custodiendore ordinando mus eo Regis Christianissimi. Interim facile mihi persuadeo, iconismo illo Antoninum Pium designari, qui si ullus unquam imperator , suis erga mortales meritis meorum beneficentiam imitatus est satque ideo sub figura Iovis Benefici, tuae Ephesiorum appellatur, ab Ephesiis gratum animum testantibus. Quod ad acentem figuram illam colossicam pertinet, suspicatus sum aliquandi esse symbolum sive terrae totius, sive provinciae solius Ephesinae aut Ionicae , quae post grave

aliquod incommodum , sive terraemotu , sive angustioris annonae , aut sterilitatis,

Antonini Pii subsidiis recreata sic in cujus rei gratiam dedicatum fuerit illi templum

169쪽

IMPERATORVM i sistud. Sed quia radiis, quantum vetustas,

aut aerugo init conjicere, coronata figura jacens illa videtur , non vero turribus , ut

fieri solet in urbium dc provinciarum iconibus vereor ne vim aliquam patiatur haec explicatio. Vtut est , fruantur eruditi insignis hujusce numismatis mysteriis , expendant, an non haec figura sit fluvii alicujus praesertim cum inter rupes a capite

ad calcem distendi videatur in an cupresse sus illa , sepulchrum potius quam templum desiignet. Quod si arrideat illis inscriptio

numini Regii NE ID NU*ECION, moram Ephesiorum sane hoc imperatorio adjuncto seu cognomine , Ephesii se Antonini totos esse profitentur e cultum singularem, quo

illum prosequuntur, notum faciunt. EC C E iterum Antoninus Pius in num ANTONINusmo reo primae magnitudinis , cum T LRvM semesa inscriptione ANTHNE IN OCCE B. . . In Versa, muliebrem habet figuram , seminudam, monti seu rupibus insidentem dc dextero brachio innixamsi quae

sinistra manu flosculos gestat. Pone ipsam

170쪽

is SEL. NUM ISMATA erigit se arbustum quoddam fluviatile. In

Patet cuium fuisse nummum sub M. Pontio Sabino praefecto Philippopol in Thracia, qui Rhodope montis , huic urbi vicini, symbolum in eo signavit. Sed quod philologis nostris non ingratum fore confido videtur hic nummus ortam super Rhodo petanter Mythologos litem posse dirimere. Vetus enim intercessit dissidium de ortu

Rhodopes , a qua mons nomen accepit.

Quidam fuisse Thracum Reginam autumant, ibi sepultam, aut in montem ipsum conversam , ut placet Ovidio. Alii filiam Strymonis fluvii, quae a Neptuno compres s Athon genuit , etiam monti cognomi-

SEARCH

MENU NAVIGATION