Disputatio medica inauguralis, de rachitide : quam, annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Georgii Baird, SS.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et nobilissimae facultatis

발행: 1795년

분량: 42페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

DISPUTATIO MEDICA

INAUGURALIS

j I. TIHIL in medicina inutilius est, nihil

magis infructuosum, quam vana de morborum origine certamina inire. HAEC, quod medicinae faustum felixque sit, monente meliora APOLLINE, nunc mittuntUr. neque, ut speramus, in posterum recrudescent. Non enim certando, disputando, altercandove, sed

A periclitando

12쪽

2 DISPUTATIO MEDICApericlitando et observando excolenda medi-

cina est.

II. Quo tempore, in EUROΡΑ, prim Um aP-

paruit rachitis, de eo, in ContrariaS parteS, disputatum est. Assirmant hi medici, vix amplius ducentis abhinc annis, enatam esse :dum afferunt illi, veteribus familiarem fuime ;neque alios, profecto, Castos et Taros RoΜΑ-NORUM, quam miserOS, QUOS, Prima aetatula, deformaVerat.

runt, ii censent rachitidem ortam esse lue venerea P morbo foedo, qUi, Centum fere ante annis, ab AMERICA in EUROPAM navibus transvectu S erat.

IV. Verum. etiamsi concederetur, rachiti- vi aliquanto post enatam esse, quam trajecta erat lues Tener tamen, hoc Concesso, minime fas est concludere, illam ex hac originem

deduxisse.

13쪽

deduxisse. Valgi enim, ut fert sagax CULLENUS, Varique, saniS, Ut videtur, parentibus enascuntur ; et parentibus De Ueherea inquinatis, quod ad formam, sani: adeo profecto saepe, ut, deductis etiam patribus dubiis, non sit, quamobrem iis, qui opinantur racbitidem De Tenerea esse genitam, assentiamur.

DEFINITIO.

V. Notae, quibus rachitidem definivit Cut LENUs, hae sunt: a

Caput magnum anterius maximi tumens; genicula tumida ; Costae depressae ; abdo- men tumidum ; Caetera marcescentia .

REGIO,

LXXXIII

14쪽

DISPUTATIO MEDICAREGIO, AE T A S.

VΙ. Egio.-Rachitide deformantur infantes in iis potissimum regionibus, quarum incolae partim luxuriose vivunt, partim sedentariis artificiis occupantur. QUOCirCa, per totam fere EUROPA Μ, nota est; praecipue autem in urbibus, ubi vivunt opulenti, et artes utilitatis, elegantiae, et luxuriae ministratrices, manu fiunt.

VII. AEtas, qua racbitidi opportuni sunt infantes, arctis enimvero finibus Circumscribitur. Raro enim, sextum ante mensem, aut secundum post annum, incipit. Interdum vero hos fines utrinque transgressa, petit infantes modo nondum semestres, modo jampridem b1- mulos ; quinimo, ni aut fallant .medici aut ipsi fallantur, enati sunt infantes ea deformes.

15쪽

SIGNA.

VIII. Rucbitis vel incipiens habenda est, cum indubiis nondum signis se prodiderit ;vel frmata, Cum sic jam increverit, ut propriis sibi notis insigniatur.

IX. Incipiente rachitide, macrescunt munculi; flaccescit cutis; pallescit vel potius flavescit facies; totum simul corpus languescit, labascit; dum nihildum febrit aeger, neCdum tumes Cunt artus, aut marCescit stomachus. X. Nisi opportune consistit hic morbus et inclinat, alia, et priora quidem, dein Ceps mala jam ix. dictis accedunt. AugesCit Caput sternum sic protruditur depressis Costis, ut pectus a parte anteriore aspi Cienti Carinatum appareat ; spina dorsi, et ubique Corporis Ossa, tumescentibus jam artubus, huC illuc, in Cur- Vescunt;

16쪽

Veseunt et, ne longum faciam, totus homunculus, miserum in modum, distorquetur.

XΙ. Cum eo deformitatis perventum est, aeger miserandus febricitat, et aegre spirat; alvus fuit; appetitus deficit; haud raro etiam dirus gravat hydrops ; et tandem motionis omnino impos aeger, et ad ossa Cutemque mac ratus, fato Concedit. XII. Non autem semper, hoc IX.-XI. ordine, signa, aliis deinCeps alia, superveniunt.

Μorbo enim Constat non faCies Una; neque, profecto, r ro, Ordine tanqUam retroacto, initio apparent gravissima signa.

XIII. Μiserandi homunciones, qui rachitide deformantur, plerumqUe acriS, Pro aetate, imo praecocis ingenii sunt; tanquam si natura tanto pulchrioribus mentem Virtutibus ornaret, quanto magi S dehonestat Corpus. Forsan vero haec insolita ingenii maturitas, curae magis,

17쪽

. Imagis, qUa aegri animum oblectare Certant miserantes amiCi, tribuenda est, quam benignitati naturae.

nio sunt infantes, quos rachitis deformat. Interdum enim, tanquam si, ex Corporis Vitio, mens quoque imbecillitatem caperet, mori sunt et fatui.

XV. Quoniam, patefactis ferro cadaveri bus, Variis in Conspectum veniunt varia ; hic ea tantummodo, quae frequentissime apparent, et optime, quae sit morbi natura, ostendunt, recensere nobis in animo est.

XVI. Musculi neque solitam, quam in omnibus fere aliis Cadaveribus, rigiditatem habent, neque, profecto, Colorem CCrebrum succidum

18쪽

DISPUTATIO MEDICA

qaccidum est, et ejus ventriculi persaepe aqua oppleti: pulmones pleurre adhaerent, et in-

flammationis vestigia ostendunt hepar et splen tument et obcallent; in thoraCe et abdomine .aqua est ; praeterea, intestina sunt solito crassiora, et flatu distenta, atque glandu-lete mesenterii tumidae sunt, et induratae ossa, denique, adeo mollia sunt, ut scalpello haud aegre qUeant secari.

CAUSA PROXIMA.

XVII. Deficiens in sanguine materia, CSqua ossa formentur, a multis, imprimis GUL-LENo, proXima rachitidis Causa habita est ; et, profecto, si in mollitie ossium omnino consilia teret hic morbus, nihil, forsitan, esset, quare iis, hac de re, non assentiremuS.

XVIII. Cum verb perpauci sint morbi, qui aeque, aC rachitis, t9tum corpus labefactant, talem

19쪽

talem opinionem accipere non possumus. Licet enim defectu materiae, qua apposita durescant ossa, haec mollescant et declinent; tamen CXpitCari non potest, quare eadem causa ipsi

quoque musculi maCesseerent flaCCescerentque.

opinione rejecta, multo nobis Verissimilius videtur, proXimam racbitidis Causam esse sanguinem, vel alimento deficiente in confectove, vel chylo deficiente aut non satis in fluidum animale subacto, magis solito tenuem et dissolubilem. Sanguine enim sic dissoluto, facilius est eXponere, quare non solum ossa, sed ipsi etiam musculi, Vitientur.

XX. Talem rachiticorum esse sanguinem,

eo probabile redditur, quod, incisis Cadaveribus, glandulae, eae in primis mesenterii, qu se ad chylum sic subigendum, ut in bonum postea sanguinem mutetur, prorsus necessariae sunt, B tumido

20쪽

ISΡUTATIO MEDICA

tumidae sic et induratae, Ut proprio munere ne-

queant perfungi, conspiCluntur ; qud ipsa suida aquata adeo sunt et diluta, ut neutiquam mirum sit, musculos, post mortem, non, ut post alios plerosque morbos solent, frigore rigere ;demumque, quod Cava semper plus aquae minusve Continent.

XXI. His xx.) cognitis, liceat nobis Con-Cludere, Causam, qUa recta rachitis eXoritur, esse sanguinis tenuitatem quam partim, ut putat CULLENus, laxitas et debilitas fibrarum motricum, quarum est ingesta alimenta Concoquere, et colum hinC Paratum in vivum rite mutare sanguinem, forsan esseCerint.

CAUSAE REMOTAE.

XXII. Remotiores racbitidis Causae partim ad constitutionem parentum respiciunt, partim ad ipsius infantis educationem.

SEARCH

MENU NAVIGATION