Exercitatorium spirituale cum directorio horarum canonicarum auctore R. P. Garcia Cisnerio et Formula orationis et meditationis auctore R. P. Ludovico Barbo

발행: 1858년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

3쪽

DIRECTORI O

A TORER. P. G ARCE A CISNE RIo

ABR. o. S. R.

FORMULA

ORATIONIS ET MEDITATIONIS

ARE. I. S. B.

NEAPOLI,

4쪽

Meditatio et examen conscientiae cibus et potus antinae religioSa P. Gercti diis Bebet, Monachus Ord. S. Benedicti. Diuitiam by Coos e

5쪽

PRAEFATIO.

. n studium religiosae persectionis tam in clericis quam in monachis promovendum, ad Ordinem , ubi opus fuerit, restaurandum, et ad Religionem, ubi viget, conservandam atque numgendam , ad unitatem Religiosorum spiritualem restituendam vel confirmandam plurimum conferunt exercitia spiritualia bene ordinata et materiae meditationis vel contemplatiοnis determinatae , quae certo ordine distributae sunt per singulas hebdomadas et dies in via purgativa, illuminativa et unitiva, sicut in monasteriis Ordinis S. Benedicti jam antiquitus in usu PSSesolebant .

6쪽

PRAEFATIO.

In opusculis, quae hujusmodi exercitia meditationesque tractant, praecipuum est illud, cujus titulus : merciliaοrium viriluiale, cujus auctor est Garcias Cisnerius, Abbas monasterii Ord. S. Benedicti ad S. Mariam in Monte Serrato IIispaniae. Ηic natus erat I GS ex familia praeclara Cisneria. Avunculus ipsius fuit celeberrimus Ca dinalis Archiepiscopus et Catholicorum regum primus Minister Franciscus Ximeneg de Cisne-mS, IIi Spaniae decus amplissimum. Ille Cisnerius a pueritia magistris piis et prudentibus traditus, habitum S. Benedicti in monasterio Valli-Sοletano, ubi potissimum vigebat disciplina regularis, recipere decrevit, atque anno vicesimo primo aetatis suae vota regularia proseSSuS ESt.

In mediis , quae persectionem ejus religiosam Promovebant, praecipue devotam S. Regulae lectionem quotidianam elegit atque ad I hanc minimam inchoationis Regulam I perficiendam ita se exhortari solebat : Ecce Regula , ecce Lex , sub qua reliquos per annos vitae tuae militare et vivere vovisti coram Deo et Sanctis ejus. Ipsam ergo debes usque ad res minimaS,

7쪽

quas ordinat, observare . eique omnes actiones tuas reddere consorines. - Praeterea orationis et

contemplationis amantissimus suiL Abbas igitur monasterii Montisserrati ordinatus , ut fratres ipsos et subditos solidam pietatem et vitam contemplativam doceret, atque ut eosdem ad fideles in viis Domini ducendos idoneos et spirituales faceret, duo scripsit opuscula: s) Directorium horarum Canonicarum, 2 Exercitatorium vitae spiritualis, anno i fisso. Illud de praeparatione animi ad ossicium divinum, de modo attentionis

et reverentiae retinendae, et de fructu exinde percepto bene conservando agit. IIoc Exercitatorium materias et formas meditationum atque doctrinam vitae spiritualis continet ad usum incipientium, proficientium ac perficiendorum sidelium , inprimis clericorum et monachorum. Sacerdotes professi eodem libello utebantur etiam ad regenerandos et informandos peregrinos innumerabiles, qui S. Mariam in Monte Serrato salutabant et venerabantur, et monachorum, qui sub ejus praesidio erant, regimini spirituali sese tradebant. ouo in numero erat S. P. Ignatius

de Lο3οla, qui ibidem exercitia secit spiritualia

8쪽

PRAEFATIO.

duce monacho Clanonio, discipulo Garciae, qui jam defunctus erat, et ad Christum totus convertebatur. Ex illis exercitiis assiante gratia S. Spiritus ita assectus esse videtur, ut librum praeclarissimum Exercitiorum condere et Societatem Iesu venerandam inStituere posset. Garcias Abbas, hoc modo de innumeris monachis, sacerdotibus, laicis vel saecularibus bene meritus atque dignus , quem omnes inprimis alumni S. Benedicti sequamur, ut spiritu S. Ordinis crescamus atque repleamur, quo ipse vigebat, obiit 15lo, et apud Ilispanos titulo o Venerabilis n gaudet. IIuic opuscolo adjectus est libellus , cujus titulus : o Formula orationis et Meditationes ocimus auctor Ludovicus Barbo, Abbas S. Iustinae de Padua ordinis S. Benedicti a Gregorio XII Papa ex anno 1668 creatus. Ad disciplinam spiritumque renovandum illam Congr gationem instituit S. Iustinae, quae ob honorem metropoleos S. Ordinis nostri Cassinensis

postea vocabatur, atque Certam orationis et meditationis formam omnibus monachis familiarissimam esse volebat, quare ipSe formulam hu-

9쪽

PRAEFATIO.

jusmodi composuit. Ludovicus Abbas Monasterio Paduano circa annos 2s praefuit, et cum invitus Episcopus Tamisinus factus esset, ab hoc munere poSt annos sex Se abdicavit, in monasterium rediit, atque cum magna sanctitatis opinione anno Is 3 obiit. Exercitatorium praelo commissum est prima vice ab ipso Garcia in Monasterio Montisserrati, ubi tunc temporis jam aderant typi, sub anno Domini MD. Idibus Novembris. In Monte Cassino exemplar hujus editionis asservatur. NuS-dem Exercitatorii quamvis plures postea factae sunt editiones impressae , nec non verSioneSin varias linguas, italicam praesertim et gallia eam ; tamen opusculum istud aeque ac o Formula I quam Ludovicus Barbo composuit, rarissime jam reperitur. Ne igitur oblivioni maneant tradita haec opuscula, recenter sunt edita.

Monachii in festo omnium Sanetorum ordinia S. Benedi

SEARCH

MENU NAVIGATION