장음표시 사용
3쪽
JEC IN ORI Scis Ε ΡΗYSIOLOGIA:
sUΜΜISQUE IN MEDICINA HONORIBUS AC PRIVILEGIIs RITE ET LEGITIME CONSEQUENDIS :ERUDITORUM EXAMINI SUBIIcIT
Hoc, ut Potero, explicabo; nec tamen quasi Pythius Apollo, certa ut sint et fixa quae dixero, sed ut homunculus unus e multis, probabiliora conis jectura Sequens. CIcERo, HSc. Quaest. AD KALENDAS AUGUSTI, HORA LOCOQUE SOLITIS.
5쪽
PAGINAS SEQUENTES, AMICITLE ET BENEFICIORUM HAUD IΜΜΕΜΟR,
7쪽
ANΤΕuUΑΜ beneficia corporis humani post mortem inspiciendi comperta suere, Artis Apollinaris principia fundamento valde instabili innisa
suisse oportet, et quamvis Observationes acutae, praeceptaque eXimia inter scripta vetustiorum inveniantur, nihilominus ob hunc scientiae medicae sentem adeo divitem, structuram humani corporis scilicit, neglectum, pleraque eorum commenta Vaga et imaginaria, ideoque medicinae exercitatio
8쪽
ΡraVa non fuisse nequeunt. Hic tamen desectus sequelis non adeo nocivis ac primo intuitu eX-pectari p08sent, Originem praebuit; nulla enim cauSa eSt, cur mortalitatem iis quam nostris temporibus majorem fuisse credamus ; et quoniam rationes medendi a veteribus institutae minime morbis aevi recentioris applicari possunt, talis ab- normitatis rationem, nostras constitutiones et prae- dispositiones ab eorum penitus distare Supputando reddamus. Postquam vero Medici Philosophi suas conjecturas ad Anatomicen cum scientiis subsidiariis referre coeperunt, multum caliginis, quae Se processibus morbisque humani corporis offuderat, evanuit, iterque qu0d prius ob impedimenta frequentia pene inVium erat, pauca tantum quae cito superari sperentur, viatori objicit.
Igitur si ad statum medicae scientiae proVectum respicimus, perpaucos juvenes Vel etiam senes aliquid non jam antea notum tradere pOSSe, quam clare constabit ; attamen ut leges hujus Universitatis celeberrimae unumquemque Summos medicinae honores ambientem dissertationem inauguralem perscribere jubent, etsi ingenium me
9쪽
quaquam deerit. Icterum, ut argumentum tentaminis selegi, quod neXum quam arctum cum
organo habet, de cujus iunctione probe peracta valetudo hominis pendet et quod morbus est, de cujus pathologia variae Opiniones diverse habitae sunt. Antequam descriptionem ejus incipiam,
aliquot observationes proponam. De Iecinore et ejus Secretione.-SitUS quem jecur occupat adeo bene cunctis notus est, ut descriptionem illius inire supervacanei operis certe seret. Priusquam HARVEY, cujus memoria nunquam morietur, sanguinis circuitum demonstraverit, functio quodammodo similis ei a corde peractae, jecinori attributa fuit; neque mirum est, homines sanguinis circuitus ignaros, tantam ejus humoris copiam ad id in foetu progredientem videntes, locum in genere sanguifero adeo eminentem dedisse, opiniones atque eorum Vim majorem ab illius magnitudine in foetu pro rata parte ingenti, itemque quod omnium abdominis viscerum primo formatur, et inde usum aliquem praeclarum ex sua creatione natura indicans, acceperunt. Etsi tamen effectus, quos in Sanguinem, dum latet in utero homunculus, edat, ignoremus, tamen
10쪽
id in adulto ad bilem secernendam seponi cernere licet. Quidam auctores saeculi proxime praeteriti in opiniones veterum, jecur aliis praeter sellis smcretionem muneribus fungi autumantes, quodammodo relapsi sunt. Una eX his maXime notanda erat, venam portarum Veluti quoddam receptaculum cordi inserviens et reditum sanguinis ad dextram auriculam nimis velocem impediens, siquando dissicultas vel obstructio quaeVis transitus ejus per pulmones Subesset, distentione sua accumulationem haud parvam ad eos sublevandos patiens, considerare. Haec sententia, eX jecoribus eorum qui phthisi aliisque pulmonum morbis
morte Succubuerant, multum morbosis repertis, Valuit, exemplumque ad rem praesentem sere recte Spectans a HALLE memoratur, ubi, aliquid, cui
nomen Seirrhi dextri pulmonis ingentis imposuit,
in cor Vasaque majora impactum est, et circuitum
usque eo impedivit, ut omnia abdominis viscera sanguine distenta fuerint. Haec verba habet, Lesole me parui beaucoup plus volumineuX qu' ni'ordina ire et d'une couleur presque 1 Oire, maiS si tot que j 'en eui ouvert la substance, it en sortit des flocs de sang, et aliasi degorge, it se rapproelia beaucoup de son volume naturet, et ne parui, en