Dissertatio inauguralis de cute, ejusque functionibus ...

발행: 1825년

분량: 29페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

3쪽

INAUGURALIS

CUTE,

QUAM ANNUENTE SUMMO NUMINE,

EX AUCTORITATE REVERENDI ADMODUM VIRI,

D. GEORGII BAIRD, SS, T. F.

NECNON

sUΜΜΙSQUE IN MEDICINA HONORIBUS AC PRIVILEGIIS RITE ET LEGITIΜE CONSEQUENDIS,

ERUDITORUM EXAMINI SUBJICIT

GEORGIUS LLOYD,

Angliis,

Ne nostros contemne OISuS medicumque laborem. FRACAST. Smph. AD KALENDAS AUGUSTI, HORA LOCOQUE SOLITIS.

EXCUDEBAT P. NE II L. MDCCCXXV.

5쪽

PATRI SUO CARISSIMO,

HOCCE OPUSCULUM,

PIETATIS UTIQUE MONUΜΕΝTUM, GRATO ANIMO, SUMMAQUE REVERENTIA, CONSECRAT

FILIUS AUCTOR.

7쪽

DISSERTATIO

INAUGURALIS

CUTE,

EIUSQUE FUΝCTIONIBUS.

Auctore GEORGIO LLOYD.

ΟΜΝΕs animantes velamento tectae Sunt. eoque, ejusdem sere generis, et eadem sunctione praedito. Illud autem humani corporis proprium, molle et resiliens est; et foramina ad aera patentia ingrediens, membrana quadam mucosa obducit. In tres partes divisum est; eXternam, nempe, Cuticulam; mediam, Rete Alucosum; atque internam, Corium sive Cutem veram. Adjicit autem BAYNHAMIUS aliam, arteriis venisque permultis

8쪽

2DE CUTE

instructam, inter rete istud scilicet, et corium Haec tamen membrana, id quod et recentior et accuratior observatio Optime comprobaVit, nunquam reperitur. nisi in vitiis quibusdam cutem afficientibus, variola, scilicet, aliisque nonnullis; unde fit, ut nihil aliud videatur quam hujusmodi morborum effectus DE CUTICULA. Cuticula est membranula tenuis, et tran8lucida, qua totum corpus arctissime circumvestitur. Ab interiore parte, laevis est; ab eXteriore, aSpera. Habet nec arterias, nec VenaS, nec nerVOS, nec lymphae ductus. Ad rete illud mucosum eo usque adhaeret, ut nullo modo, nisi emplastris quibusdam impositis, disjungi possit, donec omnia. anima emata, putrescere coeperint. Perserant eandem passim vasa absorbentia, et eXtremae arteriae, et ductus glandularum, et denique pili. Hoc, tamen, quod vulgo dicunt, CHEVALIERIO Mequaquam placere Videtur: ille enim nulla pror-

9쪽

-n seramina esse contendit, praeter ista quidem, quae pilis exitum praebeant; et quodcunque percuticulam aut ingredi aut egredi soleat, tanquam

per chartam bibulam transire, eadem denique ratione, qua transeant humores per pulmonum cellulas . Nunquam, nisi multo post caeteras corporis partes in principia sua morte resolutas, corrumpitur.

Quid Θ quod ΜοRGAGNO placet cuticulam corium aridum esse; nobis quidem,' inquit, nihil aliud esse videtur cuticula, nisi ipsa Summa cutis superficies, quae quia ab assidua primum

aquae amnii in utero, ac deinde aeris eXtra uterum compreSSione, rerumque contactu tenuissima ascula comprimente, atque adeo illius nutritionem et intimam humectationem prohibente, duratur, et quasi callescit; ideo insensilis et quasi emortua est, ut non difficile ob resiccata pleraque quasi vincula dissolvi ac divelli possit '.' Absurdum tamen istud, et omnino incredibile.

Cuticula enim eodem tempore quo uni Versum e0rpus, eademque manu, fabricata est. Iano et

Lectures on the Functions of the Skin. ' Adversar Anat. II. ΙΙΙ. 13.

10쪽

4 DE CUTE

minime video, quomodo pari ratione undique com-Ρrimens Sive aer, sive aqua, sacere p0SSet, ut altera altera pars densior esset et durior. Item, in ea opinione sum, ut putem, quamVis insensilis sit, ne vita quidem carere. Viva enim et mortua nullo modo inter se cohaerere poSSunt:

Siquidem ea est vis vivi corporis, ut se his, alienis pr0secto et perniciosis, semper expediat. Adhse, frequentissime videre est, cuticulam, similiter atque alias partes, assici morbis: Unde enim Saepe, in sursures quasi conversa, excidit 3 nonne moritur 3 atqui mori idem est atque vitam amittere. Nam tametsi aliis aliae partes multo nobiliores Sunt, muneribusque majoris momenti languntur , tamen vita per totum corpus diffusa regit Omnia, et conservat. Qnapropter, sicut ossa, ligamenta, iisque similia, quamvis integra nullo prorsum

sensu praedita sint, habent tamen et nerVos, et arterias et venas, utpote quae crescant et Inflammata admodum doleant: item in dubium mihi nequaquam Venit, quin cuticula vivat. De ratione. qua gignitur, Variae Sententiae Sunt. MAGENDIUs ille putat a cute vera tantummodo

secerni ; at longe diversum videtur illud HΕ18-

SEARCH

MENU NAVIGATION