Carmina quinque pertinentia ad calamitatem Leidensem : [quae fuit A.D. XII jan. MDCCCVII]

발행: 1807년

분량: 85페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

765 F30 CARMINA QUINQUE

sQUAE FUIT A. D. XII. IAN. MDcccvII.JAUCTORE

MDCCCVII. Di stipso by Cooste

2쪽

Libanius Epist. XXXIII.

3쪽

De malo Leidensi.

triens congesta horret, saevum renovare dolorem Heu tam communi mens nimis icta malo lQuae sibi disjectasque, et ab ima sede revulsas Fingit, et ardentes igne furente domos. Quae miseros cives, laceratos corpore toto, Ut suerint multis vota suprema mori. Quae patres sine prole, et prolem patribus orbam Et rapta ante diem dulcia conjugia. Pulveris hoe vitium est steri. Quo dira ruinae Et via tam subitae caedis aperta fuit. Qui primus docuit fatalem hunc pulveris usum, Hic merito inventis occidit iple suis.

4쪽

Iliae etiam Leidae tantorum causa malorum orta, et vi tanti sui minis icta gemit. Hinc, quam non civi potuerunt perdere Iberi, Nobilis urbs magna parte sui interiit, Et, quibus aut Muste se aut patria credere possent, Multorum facta est civium amara cinis. Illi circumstant silices praecordia duri Ferrea, qui siccis audiat ista genis.

Me, totum insando percussum cura dolore, . Sevocat a caris lautibus Aonidum. Me, veros animi conantem expromere metus, Impedit heu facies, urbs miseranda, tual Ite tamen lacrymae, pietas jubet, ite querelae, Ite tamen versus, quo vocat illa, mei. Cum doleant peregrini etiam, cum lugeat omnis Belgica, te solam, Musa, tacere nesaia

5쪽

Vos quoque, quos niveis veneranda senecta capillis Sparserat, o patriar Iumina bina meae lvos quoque nigra dies, nullo delebilis aevo. A patria et Μusis In cava busta tulit lNee Iicuit, placidis intremo in limine vitae Reddere mortales corporis exuvias lLumina nee clausere manus morientia amicae, Nec vultu dictum est deficiente, valet Mortales, vitae incerti sortisque suturae, Discite vos quovis posse perire die. Κ L D I T I u s eccet jacet miseranda strage peremtus, KL UITI Us, Hollanda primus in historia. rorte senem, populi meditantem sata Batavi, Oppressit tecto lapsa ruente domus.' 4 Ecce

6쪽

Eeee iacet doας exemplum LuzACI Us orbi, Ille decus Grajae Pallados et Latiae. Illum, sperantem nil tale aut tale verentem, In media seriit dira ruina via. At bene, quod vitam longa comtemnere Vita, Vincere quod cineres et didicere suos. Hos quamvis inopina ad sedes laeta quietas Mors vehit et campos ducit ad elysios. Salvete illustres animael salvete beatae, Gaudiaque aeternae carpite plena domus l.

7쪽

D o u s I A c I manes, et magni nominis umbra, Sive astra certa permeas, Seu via te, coelo quae lucet clara sereno, Sedes Deorum, detinet, Ecquid crudeles gemitus et flebile murmur Venere ad alta sidera Ο si nunc etiam curas humana, tibique Est cara, ut olim, Patria, Quali te dicam affectum moerore, Deoque Quales preces effunderet Leida, ab Iberorum frustra tentata catervis, virtute Do Usae nobili, Leida, ubi fixerunt Heliconia numina sedem, Ducente Do Us A et auspice,

8쪽

Insandum tulit, et nunquam medicabile vulnus, Commune toti patriae. Ergo ubi Leida suit, segetes volventibus annis Manus secabit rustica Templaque sancta Deo pascent et tecta iuvenci Bonis dicata literis p Di prohibete nefas i - cives prohibete Batavi ι uuic et malo succurritet

9쪽

Mens Bata .

Horrida quum totum saevirent bella per orbem, Conserrentque aliis aliae cum gentibus arma, Belgica et incensa est, flammaque exarsit eadem Et quamquam vitae non deerat prodiga virtus, Nec Socii, qui nos opibusque virisque juvarent, Impia civiles tenuit discordia mentes, Et quo pulsarent patriis a snibus hostes, In sua verterunt hoc ipsi viscera serrum. Omnia tum ruere in pejus erepere, bonaeque Virtutes Batavos primum liquere Penates. Sancta fides abiit, mores abiere pudici, Simplicitas nee erat, nisi nomine nota, Parentum, Verus amor patriae fugit, studiumque colendi Numinis, ahi raras tangebat nobile mentes.

10쪽

Sed quamvis rerum tempestas saeva malarum, Hanc pestem patriae inlaetis assaverit oris, Reddere non duros potuit tamen illa Batavos. Adspiciant alii lente mortalia damna, Auresque ad miseros cogant surdescere stetus, Non ea durities Hollandae est barbara mentis. Haec levat auxilio miseros, unaque serendo . Et reddit leviora mala et sua cogitat esse,

Anxia nec disquirit, utrum sit civis an hospes. Vos tamen inprimis, eadem quos patria, cives, Eduxit, testor. Satis est, vos invida sata Innocuos premere et conantes plurima frustra. Tuque, sed o utinam te patria teste careret lTu quoque testis eris, misera percussa ruina Lugdunum, Hollaudaeque exemplum nobile mentis. Et quamquam haud homines miseranda strage peremtos Patria ab infernis potuit revocare tenebris, Tu, velut Assyriis qui vivit odoribus ales Uuicus, ex ciuere et famaea mage laria resurges.

SEARCH

MENU NAVIGATION