장음표시 사용
11쪽
quae in aqua plerumque degunt, aeque ac Cetacea, temperiem iis jam memoratis aequalem habent. 'Omnibus hisce animalibus est pulmonum similis contextura, et circuitus sanguinis duplex ; nec pote8t eorum respiratio intercludi, vel per brevissimum tempus, sine vitae discrimine. t
es, quorum pulmones iis aliorum animalium pro rata parte multo majores Sunt, temperiem etiam majorem habent, a gradibus centum et tres ad Centum et septem, Doctore Martine auctore, S qui in uno eXemplo temperiem gallinae ova incubantis ad gradum circiter centesimum octavum augeri Comperit. Amphibia, quae arbitrario utuntur pulmone, et quibus est cor simplex et arteria
' Id. p. 116. t Gregorys Conspectus, cap. Xvii. seci. 570. 9 Martine, libro citato, p. 117.
12쪽
DISCEPTATIO PHYSIOLOGICA pulmonalis ab storta derivata, gradus quatuor vel quinque supra elementum quod ha-
Pisces, qui branchias agitant, temperiem gradibus duobus vel tribus majorem aqua in qua degunt, habent: hic notandum est calorem piscium sanguinis rubri temperiem aliorum non Superare. 'Vermes et insecta, quae per spiracula incute Spirant, ViX unum gradum Supra elementum quod habitant, calent. t Multorum quoque fortasse omnium animalium sanguinis frigidioris, calor plurimum Variat secundum calorem aeris sive aquae in qua ipsa vivunt, ut eXperimenta haud pauca a Johanne Hunter instituta demonstrant. SInsecta vero quaedam Spirantia, ea Saltem quae largam aeris copiam Cito corrumpunt, Centum circiter gradus calere Videntur ; de apibus praesertim hoc Verum est; harum singularum calor ViX explorandus;
- Ellis ist Enqui , p. 2I8.' Martine On Thermometers, P. 111. t Ellis, libro citato, p. 215. 9 Grego 's Conspectus, Feci. 569.
13쪽
DE CALORE ANIMALI. 5examinis vero calor humani corporis calore vix minor est. Plantarum temperies etiam calore aeris circumfusi major esse videtur: Compertiam
est enim nivem cespite citius quam sabulo substrato liquescere, eodem modo si forte Vivis potius quam mortuis arborum ramis in- Cumbat. 'Patet ex his jam relatis, omnia animalia temperiem elemento quod habitant superiorem habere ; necesse est itaque ut facultatem calorem generandi habeant ad temperiem Suam aequalem sustinendam ; Sequitur etiam Ut quo major temperies animalis sit, eo plus caloris ab eo generatUr. Ad originem caloris animalis eXponendam hypotheses innumerae variis temporibus in medium prolatae fuerunt; ex his autem multae nunc merito rejiciuntur, quas ViX ac ne vix quidem refutare necesse eSt; COIIVertendum est ergo ad alias, quae argumentis Validioribus sustineri videantur.
' Blagden, Phil. Transactions, l775.
14쪽
DISCEPTATIO PHYSIOLOGICAtator, primus fuit, qui hypothesin de hac reprobabilem dare molitus est: concludebat ille, ex experimentis quae de aere anno MDCLXXVI instituit, non solum mutationem coloris, quam sanguis in pulmonibus subit, sed etiam Calorem animalem oriri ex principio quodam volatili, quod Sanguis inter respirandum ab aere atmospherico resorbet : hoc principium etiam in sale nitro detexit, atque igitur spiritum nitro-aereum nominavit.
Rus opinio, quanquam haud paucis philosophis sui secul i accepta, brevi tempore in neglectum decidit: exquisita autem hujus aevi Chemia hoc principium demonstravit esse
OXygenium, et nunc claro MVow laus meritis suis debita ab omnibus Conceditur. Celeber rimus noster Blaeli; cum calorem in corporibus latere, et mutationem quam aer subit inter respirandum et cremandum eandem esse demonstaverat, haud ignarus etiam animalia quae spiritum trahunt, temperiem aliis majorem habere, et quo plus ales is quem dato tempore vitiant eo majorem
esse temperiem eorum ; calorem animalium Tractatus quinque, pp. 135, 15l, 30l, &c
15쪽
ex respiratione pendere recentius argumentis verisimilibus docere conatus eSt. Autumabat ille portionem caloris latentis aeris, in pulmonibus manifestam fieri, propter mutationem quam inter respirandum aer subit ; hunc calorem resorberi a Sanguine, atque in suo cursu secum vehi per totum corpus, et hoc modo temperiem generalem corporis aequalem reddi. Haec hypothesis certe perpulchra est, et ingenium redolet ; sin autem Sic Se res habeat, necesse est ut temperies pulmonum aliis corporis partibus superior Sit, et quo
magis partes a pulmonibus distent eo minus caleant : Ob hanc causam haec hypothesis ab auctore derelicta fuit; eXperimenta autem Johannis Davy nuperrime facta, eam
quam maXime Vindicare videntur. Antea vero quam ratiocinari incipiamus, oportet noS animum intendere, ne in vitio nostro verteretur, quod effectus memoravimus, dum causaS eorum negleximus, ad mutationes quas inter respirandum aer. et Sanguis subeunt.
Sanguis ab omnibus corporis partibus per venas redux ad cor dextrum, purpurei colo-
16쪽
DISCEPTATIO PHYSIOLOGICAris est: a ventriculo dextro in arteriam pulmonalem impellitur, cujus rami per Utrumque pulmonem transeunt; ibi diffuse aeri
subjicitur, membrana tenuissima tantummodo interposita : in vasis pulmonum eXtremis coccineus sive arteriosus sit, et ad cor SiniStrum per venas reducitur, e quo in aOrtam vi haud parva impellitur, cujus rami eum in omnes partes corporis digerunt: mutationem denuo subit in vasis membrorum eXtremis, fit purpureus sive venosus et ad cor dextrum redit, iterum iterumque dum vita
perstet eundem Cursum repetenS.
Inter respirandum aer in pulmones trahitur et emittitur : si modo spiritus emiSSUS analysi subjiciatur mutationem etiam subiisse reperitur, vitam enim ac flammam pariter eX- tinguit, et Continet multum vaporis aquosi. EX his verisimile est mutationem quam Sanguis subit in pulmonibus eX appulsu aeriS pendere. Satis superque patet ex eXperimentis Cl. Black gas acidum carbonicum inter reSpirandum formari: quanquam vero eXperimenta haud pauca instituta fuerunt ad mutationes VeraS eXponendas, quas aer in pulmonibus
Subit, exitus adeo diversi et inter se valde
17쪽
DE CALORE ANIMALI. 9 discrepantes provenerunt, ut nihil certi habui mus usque dum Allen et Pepys tentamina sua accuratissima in medium protulerunt. Hi philosophi invenerunt, Si modo Carbonium et Oxygenium inter se conjungantur ad acidum carbonicum formandum, Volumen acidi carbonici quod generatur voluminioxygenii quod evanescit, aequale CSse : atque igitur si Oxygenium quod inspiratur, in
acido carbonico formando omnino Consumatur, necesse est ut Volumen aeris post expirationem idem sit ut antea; quod ab eXperimentis eorum satis Comprobatum fuit: nos etiam certiores fecerunt, digitos cubicos vi ginti sex et sex decimas partes ovgenii sexagesima parte horae eVane8Cere, rebuS naturaliter se habentibus ; itaque quantitatem eandem acidi carbonici, quod ad volumen attinet, eodem tempore formari. Hic obiter notandum sit, Allen et Pepys invenisse volumen aeris inspirati paululum diminutionis subire, quod eX Portione Oxygenii a sanguine resorpta pendere autumant: magis tamen rationi consentaneum est id
18쪽
10 DISCEPTATIO PHYSIOLOGICA oriri ex statu pismonum mutato, periculo sinito. Quod ad quantitatem vaporis aquosi epulmonibus exhalati, Abernethys et Mu i V t ex suis tentaminibus affirmant grana tria in parte horae seXagesima emitti, vel in die circiter uncias novem in hisce nostris regionibus : quantitas vero ejus varia est ; quina quibusdam rebus, scilicet calore coeli, impetu Sanguinis, eXercitatione corporis, et Similibus potissimum pendet.
Hae igitur sunt mutationes quas aer inter respirandum subit, et ex his conversio sanguinis arteriosi in venosum Omnino pendere videtur. Ad has mutationes eXponendas Cl. CraWford hypothesin sequentem proposuit: in circuitu sanguinis majori sive in cursu ejus per totum corpus, praecipue vero in Vasis eXtremis, Sanguinem arteriosum carbonium et hydrogenium acquirere ; ex quibus in Venosum Convertitur: in circuitu autem minori sive
19쪽
in ejus cursu per pulmones, hydro-Carboniuin quia ei major cum Oxygenio assinitas est, quam Cum sanguine) inter respirandum se Copulare cum oxygenio ; ex quo gas acidum Carbonicum et vapor aquosus Originem ducunt : sanguis interea his mutationibus subjectus ad cor sinistrum revertit, iterum ite-TUmque easdem mutationes subiens. Cl. Lavolsier hanc hypothesin non dedignatus est, protulit tamen aliam ; nempe OXygenium et carbonium inter sese conjungi in Cur8u sanguinis per totum corpus oxygenio a Sanguine resorpto in pulmonibus , ideoque gas acidum Carbonicum et vaporem aquΟ8um inter respirandum emitti. Hassens ratZ et La Grange hypothesin La- voister stabilire conati sunt: assirmant sanguinem venosum oXygenio Subjectum coccineum fieri; paulo post autem Colorem purpureum acquirere : et Sanguinem arteriosum in vase aere vacuefacto vel alii gasi subjectum celeriter nigrescere: ex his colligunt
colorem SanguiniS COccineum eX Oxygenio resorpto Oriri: contra Vero Colorem purpu- η Μem. Acad. Sciencos, p. 19l. λ77 .
20쪽
12 DISCEpΤΑΠΟ PHYSIOLOGICA reum sanguinis venosi pendere ex conjunctione Oxygenii aeris inspirati intima cum hydrogenio et carbonio sanguinis. Secundum hanc hypothesin oxygenium inter respirandum a sanguine resorptum Solummodo solute tenetur, gradatim vero cum Carbonio Se copulat, et originem praebet gasi acido carbonico unde sanguis fit venosus. Omnibus his hypothesibus multa objici possunt: hydro-carbonium enim sanguini impertiri in vasis extremis, ut affirmat CraWsord, vel hoc principium in sanguine venOSO
contineri, minime constat: e contrario oXygenium a sanguine resorberi in vasis pulmonum, vel acidum Carbonicum in sanguine Ven o Contineri, argumentis etiam tenuissimis non SuStinetur.
Cl. Murray, ut opinor, de hac re perspicue scripsit; ejus itaque argumenta et Sententiam quam breviter eXponam : ait ille, materiam animalem ab aliis substantiis in eo maxime distingui; quod portionem nitrogenii magnam, Carbonii Vero parvam possideat :itaque fas est ex his inferre, ista principia' Annales de Chemie, vol. IX. P. 26I.