De praefecto urbis Romano

발행: 1747년

분량: 25페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

aepissime iucundissima illius temporis recordatio

animum subit, v IR CONSULTISSIME, A ΜΙce redditis .' SPECTA Tissi ΜΕ, quo T E cum consuetudinis,

quin ipsius contubernii vinculo coniunctus, eas litteras, quae magnifico illo humanitatis nomine celebrantur, T E comite, saepe etiam duce, colebam. Quemadmodum cnim nobilis ille animus Tuus, insigni liberasum artium percipiendarum amore snflammatus, me, in ipso earumdem cursu, acrius instigabat, ita vegetum illud T v v M, et ad omnia summa factum, ingenium mihi. haerenti in multis, vehementerque laboranti, saepe opportune feliciterque succurrebat. Iucundissimae autem memoriae illius recordationem nunquam repetere possum, quin animo meo bonae illae r currant horulae, quas in disputationibus, TE cum de humanitate institutis, semper possit ita, ut ad iudicandum perquam difficile mihi videretur, iucunditatisne plus ex ea re, an utilitatibabstulerim. Quem enim, ad disceptandum, proposueraS lo- Cum, eum summa verborum et elegantia, et perspicuit, te exponebas, sciatentiam TvAM subtili quadam rationum grauitate confirmabas, do 'rinaeque copia defende. has ea, ut ex illa disputatione nunquam, nisi doctior, discederem: ea autem ingenii amoenitate, disputandique humani- Late me, aduersarium Tuu i , oppugnabas, ut, etsi semper vi clus a TE, ex nobili hoc doctrinae Certamine, abirem, tamen

Λ a . mihi

3쪽

mihi non tam turpe, aut molestum videretur, a TE superatum esse, quam iucundum et honorificum, TE cum contendisse. Neque de eo est, quod dubitem, quin TU, STI GL ZI OPTIME, qui nihil, nisi iniurias, obliuisci soles, adhuc memoria teneas, eam a TE mihi quondam esse positam quaestionem, qhiae ad Praesectum Vrbis Romanum, eius originem, munera, ct dignitatem cum Regum, tum Consulum temporibus spectaret. Cqi quaestioni soluendae etsi, tunc quaedam asse re me, memini. quae apta, accommodataque videbantur; tamen, cum limatissimo Tvo, clegantiorisque doctrinae cultu politissimo, iudicio non satisfecisse me, intelligerem, constituebam, ex eo tempore paullo curiosius in veterum lectione obseruare, quao ad nobilissimum hunc locum illustrandum sacerent, eaque, commoda aliqua occasione oblata, elegam tissimo iudicio spectanda subiicere Tu o. Quare cum hic dies

Tvus, quo TV, VIR CONSvLTISSIΜE, ingenii Tvi, doctrinaeque, in Iurisprudentia summae, fructus capis uberrimos, a ' me non tam postulet, quam exigat, erga TE Obseruantiae, amicitiaeque aliquod monumentum; eam occasionem, tanquam

diuinitus mihi oblatam, studiose arripiendam, et ad TE Commentatiunculam hanc, de Praesecto Urbis Romano, mittendam putaui, certissima illa, dulcissimaque spe fretus, fore, ut si

doctrinae elegantia iudicio aevo non satisfecero, at obseruantiam, et ossicium erga TE meum humanitati probem TvAE. Neque vero verendum mihi esse putem, ne haec opella mea, huic commentatiuncaeae tributa, eo nomine, aut TIBI, aut euiquam alii, male videatur consumpta, quia viros quosdam,

in hoc doctrinarum genere diu, feliciterque versatos, eundem locum ingenii, doctrinaeque luce collustrandum sibi iam dudum sumsisse, constet. Reuerentia, cum TIBI, tum aliis doctis hominibus debita, fecit, ut huic Commentationi, in lucem, adspectumque proferendae, non priuS manum admouerem, quam Panc trossum et Contelorium, quos de hac ipsaxe egisse constat, consuluissem eo animo, ut, si hunc locum, pro eius dignitate, expositum viderem, consilium meum, de eadem re disputandi, abiecturum me esse constituerem. Cum v ero,doctos hos viros de Praesecto urbis, ita disputasse intellige

4쪽

retin, ut, quae huius Magistratus dignitas, quae munera Imperatorum temporibus fuerint, exponerent, nullam autem rationem haberent illius Praefecti Urbis, quem Regum, Consulumque tempore fuisse legimus; non esse putabam, quare . me mei consilii, de hoc inprimis Praesecto Urbis disputandi, poenitere possit. De Praefecto Vrbis egerunt quoque, ut

T v optime scis , DOCTISSIΜE STI GLIT EI, Cuspini nus et Aegid. Bucherius, ut me docuit Praestantissimus Pet.wesselingius Obseruat. L. V. C. V. Quorum librorum consulendorum etsi mihi copia non facta est, tamen . quantum exwesselingio discere potui. hi Viri docti consilium idem, , ruod Panciroilus et Contelorius, in hac re secuti mihi ubentur. Sed de hac opella mea, non meum sit, sed aliorum, Ot TvvM 'inprimis, v In DOCTI si ME, iudicium: cui omne, quicquid huius Commentatiunculae est, diiudicandum submitto. Quare sepones paulisper, HUΜANISSIME STIG-OΤZl, rerum Pauli 2 grauiorum cogitationem, et dabis TE mihi, animumque Tuum huic commentatiunculae meae t gendae: quam semper, rogo, cogites, non tam erud;te esse,

quam Oriciose scriptam. Quo nomine si Ti a r non displicuisse eam intellexero, .non ossiciosam solum, sed felicem quoquo existimabo. Ρriusquam autem ad dignitatem ipsim Praesecti Urbis, et Peaofectus ossicia, curae ipsius, fideique commissa exponenda aν Vrbis ab Au-gredior, quoniam intellexi, Uiros doctos, in origine hu Uμμ' ius dignitatis constituenda, non satis amice inter se conspirare, is M. operae pretium fuerit, ad ipsum rei caput ascendere, paulloque curiosius inquirere, Cui haec Praefectura originem debeat suam. Quod antequam suscipio, disceptanda videtur ea quaestio, an is Praefectus Vrbis, quem Suetonius, Auctore Augusto, institutum esse dicit, idem sit cum eo, cuius saepissime et Regum, et Consulum temporibus, mentionem fieri deprehendimus. Quod nisi antea constituerimus, verendum est, ne in ambiguo ludamus, atque adeo omnis fere disputatio nostra, ad certum nominis, Praefecti Vrbis, significatum non directa, erret atque fluctuetur. Et quid aliud in causa

5쪽

XXXVII. ρὶ in Notit.

August. C.

XXXVII. ain obseruati.

suita putas, Doc TIssIM E sTIC Lia Ei, quare Viri domi in disputatione de Praesecti Urbis Origine, in varias, easque contrarias sententias fuerint distracti, nisi id, quod ipsius nominis ambiguitatem ex disputatione sua non Oircumscripserint, et, relictis omnibus, certo constituerint, an de uno, eodemque Praesecto Vrbis Suetonius et alii Seriptores loquantur, qui de temporibus Reipublicae Romanae antiquioribus exponunt. Torrentius quidem, cum, a Suetonio Praesecti urbis auctorem Augustum edi, videret, non dubitauit, et Suetonium e roris coarguere, et contendere, huius Praesecturae originem ab ipsb Romul asse, atque adeo ab ipsis fere urbis initiis r petendam : Cuius sententiae confirmandae cum multi alii, tum inprimis β) Panciroilus assensus sui tanquam calculum addiderunt. τὶ Graeuius contra ea, mirari se, dicit, quid sit, quod Torrentium mouerit, ut contenderet, Praefecturam Vrbis ab Augusto non olle institutam, sed auctam tantum: ipseque adeo, Doctoris sui δ) Fred. Gronouit auctoritatem hauή dubie secutus, assirmat, Praesecturam Urbis, de qua apud Suetonium est, non ad quemquam alium esse, quam ad Augustum auctorem, referendam. Si TU, v IR CONSvLTISSIME, hoc die, quasi iurisdicundi munus auspicandi causa, inter hos tantos viros, de hac re disceptantes, sederes ita, ut secundum alte utram partem, tanquam Arbiter quidam Honorarius, pronunciares; Si Τε bene noui, non ampliandum censeres, sed tale Tvvsi iudicium interponeres. Vterque vestrum videmini iure vestro uti, et iusta causa contendere. Et tu Torrenti, qui huius Praefecturae originem, cuius quippe a multis inde annis aeterna auctoritas est, Romulo asseris; et tu Graeui, qui eandem Augusto, vi quippe ereptam, iustis vindiciis re' stituis. Sed in hac controuersia vestra, nominis ipsius ambiguitas est tollenda, totaque ros, quae in disceptationem venit, recto exponenda et definienda. Si enim Tu. Torrenti, ad Praefecti Vrbis nomen respicis, ab antiquissimis inde urbis Romae temporibus in possessione Praefectus Urbis est, sin autem T v, Graeci, in hoc Magistratu, quem Suetonius ab Augusto institutum scribit, non tam nomen, quam infinitam eius Potestatem spectes, nemo tecum, actione de visestucaria instituta,

conten a

6쪽

contendere potest. Hanc TvAM sententiam, VIR CONSULTls-SIME, tanquam ex iure honorario translatam, in hac quaestione sequar, ad eamque praesentem disceptatipnem dirigam, a que componam. Ue tota igitur hac quaestione posita equidem disputo ita, ut contendam, Praefectum illum urbis, qui, auctore Suetonio, ab Augusto constitutus est, longe diuersum, Ilancque alium esse ab eo, cuius, cum Regum, tum Consuum temporibus, mentionem Auctores Graeci et Latini faciant, huiusque dignitatem et munera cum dignitate, ossiciisque vr- his Praefecti Augustet, ita breuitatis causa mihi loqui liceat, ne comparandam quidem esse. Illius enim Praefecti urbis, qui Augustum auctorem habet, longe alia ratio fuit, quam illius, quem ante Augusti tempora fuisse legimus, atque adeo plane noua fuit: quod cum in sequentibus, auctoribus veteribus, docuero, Torrentium, Vertranium, aliosque 'in Taciti graui opinionis errore lapsos esse, apparebit, qui putant, Ub V: Praefecturam Vrbis non ab Augusto demum inuentam, institutamque esse, sed a primis inde Urbis annis introdu'nagligentiae

Elam, succedente autem tempore, abrogatam, ab eo Impera- malaeque fi-tore repetitam, maiorique dignitate auctam atque Ornatam. dei incusat.

Quem errorem ipse quoque Torrentius quodammodo perspexit, qui, cum ad aliquem ε Suetonii locum amrmasset, Praefecturam urbis, cuius originem Suetonius uni Augusto tribuat, is ad Sueton.

Romuli institutis deberi, alio D loco sententiam suam retractat, kkVii

et Praefecturam Vrbis Augusteam , plane nouam esse, conce' ' id su irin. dit. Quam disputandi inconstantiam quis in tali Viro non Clesie e. aegre ferat Θ Praefectura Vrbis igitur, cuius auctorem Augu- LXXVI. Rum edit Suetonius, tota noua est, et, ab antiqua illa, longe diuersissima: quare autem Augustus nouae, a se institutae, dignitati antiquum imposuerit nomen, eius rei causam, etsi iam alio η loco me afferre memini, tamen, quoniam ad rem praesentem nostram inprimis facit, non, credo, aegre feres, Flu In libello NANISSIΜE STI GLIT ZI, si et hic expotuero. Scilicet Au- de Usu et gustus, ut in multis aliis rebus populum Romanum, male D iis cautum, callidis quibusdam artibus circumscripsit, ita in eo mi in inibo, et rifice hominum animos decepit, mentesque quasi abstiuit, Noui Testa-

quod nouia dignitatibus, ad hauidiam usque amplis, antiqua menti p. 6

7쪽

VIII nomina, nihil nisi populare quiddam, certe nihil inuidiosum habentia, imponeret, horumque nominum, quibus populi aures iam dudum adsuetae erant, specie populo imponeret, callidoque hoc popularitatis ludibrio, infinitae fere potestatis

M Lib. LIII. magistratus populo obtruderet. Quod ere φισμα πολιτικeν et SOT. seq. quasi πάλαισμια, iam dudum, inter veteres, agnouit Θ Dio Cas-ῖ i' sius, inter recentiores, ιὶ Io. Freder. Gronouius. Augustus igi-HLib. LII p. cum, ex consilio Maecenatis, ut apud κὶ Dionem est, nom. 478. uum quendam Magistratum creaturus esset, cuius et dignitas summa, et potestas fere infinita esset, facile autem videret, se, cum sibi, tum ei magistratui, inuidiam populi; odium- sue esse conflaturum, nisi populari nomine. nouae dignitati imposito, hominum suspicioni occurreret; ita se commodissime posse omitem dominationis suae opinionem populo eripere. putabat, si huic nouae dignitati, etsi amplissinae, maiorique, quam pro libertate Romana, antiquum aliquod, et ab omni inuidia, odioque remotum, nomen imponeret, Circum, scripta igitur ex hac disputatione nostra nominis, Praefecti H bis, ambiguitate, sacilius, feliciusque nostra procedet commentatim cula, quae, etsi non tota, maXimam tamen partem,

occupata erit, in illius Praefecti Vrbis, qui Regum, Consulumque temporibus fuit, origine, dignitate, muneribusque

definiendis. .

Praefectus Ego quo saepius diligentiusque, de illius Praesecti Urbis.

Iribis o 8ρ' quo hoc loco utimur, origine, cogito, eo magis in senten'mμt. ins inclino eam , ut putem, eam ad Romulum esse referemdam, atque adeo ab ipsis fere urbis initiis repetendam. Romulus enim, cum Rempublicam describeret, et unicuique or- , Antiqui- dini suum quodque munus assignaret, ex omni populo, λ) a tali. ROMU- istore Dionyso, unum aliquem, cognitae et spectatae virtu Lxb- u- P. M tis Virum elegit, cuius curae, fideique rempublicam domi

β' feliciter committere pollet, quoties eadem sibi foris edet gerenda. Quis enim tam dissicilem se, perpugnacemque in disputando praebeat, quin fateatur, in illo Dionysi loco, per

ε τον arγεμοῦνα πολεως, non alium esse, quam Praefectum Vrbis.

intelligendum Z Nec dubitatio ulla est, quin idem vocabulum

8쪽

bulum eodem sensu capiendum sit alio χiusdem Auctoris -ὶ Lib. III. F. grauissimi loco, ubi Tanaquili, posteaquam Seruium Tullium aio.

docuerat, quot, quantisque bonis adiutus, auctusque in domo Tarquinii esset, ab eo sibi beneficii concedi cupit id, ut

filiorum suorum natu maximum, quum primum reipublicae gerendae facultatem aliquam naehus fitillet, faceret Praefectum Vrbis. En tibi ipsius verbal οταν δε ἀς ανδρας ελ πι,

κω τὰ κοινὰ πραττειν ἱκανοὶ γενωντα, τον λεσβύτερον ἀυτῶν

ἀπίδε M 'Ρωμαίων ἡγεμονα. Ex quo loco et illud intelligi potest, huius Praesecturae iam tunc temporis insignem aliquam dignitatem, auctoritatemque fuisse. Idem v Dionysius tra',ὶ Lib. IV. p. dit, Sp. Lucretium, cuius ipsius quoque apud ξ) L.iuium a73. mentio fit, a Tarquinio Superbo, ad bellum prosecturo, Prae ς 6O fectum Urbis sεπαραον τῆς πeλεως Romae fuisse relictum. Sed ne cui forte male credulo, aliqua dubitatio relinquatur, age Tacitum, Auctorem longe grauissmum , testem produ- camus ita, ut dictis nostris maiorem vim, auctoritatemque ad- 'dat. ο) Is igitur de hac re ita: Antea, profectis domo Regibus, ο) Lib. Vi. e. ac mox magistratibus, ne urbs sine imperio foret, in tempus i Annal. deligebatur, qui ius redderet, ac sibitis mederetur, feruntque ab Romulo Dentrem Romulium, post ab Tulgo II filio Numam Marcium, et ab Tarquinio Superbo Spurium Lucretium impo-ptos. Quae loca, quis non intelligit, tam perspicue docere, huius Praefecturae Originem ad ipsa Impcrii Romani initia, eiusque Auctorem Romulum este refercndam, ut nullus dubitationi locus relictus esse videatur Neque vero huius Praefecturae idem, qui regni Romani Hisbse jafinis fuit; eandem enim etiam sub consulum imperio mansisse, Hrbis Retibu eius rei tot sunt, tamque illustria exempla, ut, si omnia afferre Gems non velim, vix inepti homi Ris notam offugere me posse, pu-I βω- tem. π) Liuius, cum uterque, inquit, Consul contra hostem .) L;b ur. coercendum sol missus, 2 Seruilius, Praefectus Vrbis relictus c. 3.

fuit. Apud e) eundem mentio fit in bis, qui, utroque Lib. Iss. Consule foris Rempublicam gerente, Urbi praeerat; ideoque, 8, 9 paullo post, idem . Fabius a Liuio Praefectus Vrbis voca--MQmtur. ο0 Innumera pollum ex Dionysio huic rei confirmandae H ' Mi.ς aq-

9쪽

exempla afferre, si vana et inani doctrinae iactandae ambitione ductus, disputare vellem. Cum Liuio quam amicissime comspirat Tacitus, loco supra a nobis laudato. Dein sexactis scilicet Regibus) Consules mandabant; oratque mulacrum, quo

iiens ob Inrias Latinas praescitur, qui consulare munus v mpet. Quae ultima verba, quia aliquid disticultatis habent, a que adeo a Viro quodam clocto male sunt capta, in sequentibus, commodiori occasione oblata, exponemus, et a Viri cuiusdam docti interpretatione falsa vindicabimus. Neque vero solum consulum tempore creatum fuisse Praefectum V 0 Lib. JII. e. bis, sed tunc etiam, cum Dictator esset dictus, docet υ) Li I9. Lib. VIII. uius et φὶ Dionysius. In decemvirali autem dominatione, etsi

i l ά . omnia libidinose, et contra leges Romanas, acta esse scimus,: h V P tamen huius praefecturae imaginem aliquam fuisse relictam, x, Lib. III. e. Colligi posse puto eX U Liuio. Et quamquam Decemuirorum4 t. tempore exigua huius Praefecturae auctoritas fuit, tamen, deiectis istis, urbeque expulsis, dominis, ea, cum ipsa libertate, videtur esse restituta. Post ea enim tempora cum Liuius, tum

Dionysius, Praesecti Urbis mentionem faciunt. Quamdiu autem haec dignitas in Republica libera floruerit, eam quaestionem disceptabimus Paullo post, cuin antea, auctoribus veteribus, causas exposuimus eas, ob quas Praesectus Vrbis

fuerit creatus

ou;ue,ud. Quae causae fuerint, quibus Reges, et postea Consules,ciam Proese- moti, Praesectum Vrbis conssiluerint, etsi ex locis Dionysii et eius Vrbi ue- Taciti, antea laudatis, quodammodo intelligi possiant, tamen ri Πω Mi suscepti officii ratio postulat, ut a nobis paullo dilucidius exponantur. Et primis quidem temporibus Praefecti Vrbis creandi causa nulla alia fuisse videtur, nisi haec, ut Regis, et,

his eiectis, consulum, in bellicis negotiis occupatorum, munera obiret, reique publicae curam iusciperet. In quam rem O .Lib. II. p. dignus auctor eri, qui Producatur Dionysus. 'A-eς με , 8s. inquit, 'Pωμυλος ἀπαντων λι τον αρι τον απέδειξεν, ἡ τας

10쪽

tutun, cui rerum rebatureum regimen committeret, quoties ipse foras duceret exercitum. Eandem causem reddit alio ω) loco. Neque aliam assert Tacitus, cuius locum, quO- ω Lib. IV. p. hiam paullo ante laudauimus, consulto omittimus, ne otio 373. cuiquam, litterisque abundare videamur. Itaque antiquissimis

temporibus praecipua cause, Praefecti Urbis deligendi, fuit, ut, absentibus Regibus, aut Consulibus, esset Romae, qui Senatum conuocaret, ei praeesset, et Urbem ipsem, si periculi necessitas exigeret, ab hostium impetu defenderet. Itaque etiam legimus, Praefecto Vrbis partem aliquam exe citus fuisse Romae commissam, cuius auxilio irruentium hostium vim, impetumque ab urbe depellere posset: cuius rei exemplum praebet Vibulanus, Praefectus Urbis, de quo est apud eunciem αὶ Dionysium. Fuit & alia cause Vrbis αὶ Lib. X. p.

Praefeeti creandi, quam, etsi non flan omnium rerum ignarus si ita, ut nesciam, a Viris quibusdam doctis primam et unam ha- heri, tamen retinet me veterum auctoritas, quo minus ipsorum sententiae subscribere possim. Praefectum enim Vrbis imstitutum volunt tum, cum Feriae Latinae primum sint celebratae, quarum secrificiis cum Consilites interesse, quin prae esse oportuerit, ne Vrbs sine imperio foret, commisisse eos viri alicui munera sua. Iam etsi ego non sum is, qui neget, inter alias causis Praesecti Vrbis creandi fuisse solennitatem Feriarum Latinarum; in eo tamen concedendo facilem prae-hore me non possum, hanc caussam fuisse primam et unicam, qui, auctoribus veteribus edoctus, sciam, et aliam praeterea 'Causem esse, paullo ante a nobis traditam, et originem huius Praefecturae ad tempus esse multo antiquius reserendam. Cum

enim haec dignitas, auctoribus Dionysio et Tacito, ab ipso R maeo si instituta, Feriarum autem Latinarum origo Tarquinio Superbo sit adscribenda, eodem βὶ Dionysio teste; quis ρὶ Lib. VI. p. non ipse intelligit, Vrbis Praefecturae originem, Feriarum L aio

tinarum solemnitate, multo esse antiquiorem. Maiori iure audiendus est Pomponius, a vERTRANio ad laudatum Taciti

locum adductus, qui in hanc rem verissime scripsi: siuoties Frosciscuntur Magi ratus, unus relinquitur, qui iudicat, isque

SEARCH

MENU NAVIGATION