Elogia illustrium Belgii scriptorum, qui vel Ecclesiam Dei propugnarunt, vel disciplinas illustrarunt. Centuria decadibus distincta. Ex bibliotheca Auberti Miraei canonici Antuerp

발행: 1602년

분량: 236페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

Ioannes Murmellius. .

Raecox illud ingenioru genus, Ut m gnus ille Censor M. Fabius iudicauit, aut cito emori, aut si vitale sit, ad fruge degenerado haud facile peruenire, re ipsa vel in Io ANNE MUR MELLIo comperimus. Immaturum enim fatum surgenti doctissimi hominis famae quasi securim iniecit, felicem eius gIoriae cursum interrupit. Natus Rurimundae, quae Geldrorum insignis urbs est ad Mosae ac Rurae fluminum confluentem, priumum militiae nomen dedit , post a turbulentis Bellonae castris, ad blanda quietam Μuaru otia eouuersus, Alexandra Hegium,cui &Dec asemus,& Hermannus Buschius operam dederunt, Daventriae audiuit. Coloniae in istis artium liberalium Magister renuntiatus, Alcmariae apud Batavos, Dauentri r apud Transisidanos Monasterii apud V Uestphalos, & alibi, magno iuuentutis commodo, ludum aperuit; atque inter pse strini labores multa pro aetate commentatus est. Omitto Gramasicas 'ac sumes, quas typo ac tabulis tradidit, migrammata item Varia, quae lusit felicissime In obscura certe Persi, AEnigmata acute admodum scripsit, ac methi, elegas illud atque eruditum' Satyriconde Philosep hiae cosolati ne Commentario, multo quam Tnomas Anglicus felicius illustrauit. vivere desiit Monasterij cio. io xiii. relicto filio, quem instituere coeperat,

Graece

212쪽

B L B G I C A. 193 Craece Latineque erudito. De fati genere ambigituri Creditum enim ab mulis,quod ante diem obiit Iet, toxico e medio sublatum ; sed qui artis medicar periti morienti adfuere,peripneumonia exstinetiam adfirmabant.

Ioannes Secundus & Fratres.

generare liberos; ut M.Tullij filius satis arguit. At illud non Usquequaque

s beri, reipsa ostenderunt. Quippe qui, mira quadam animorum cosensione, Iurisprudentia cum Poetica iungentes , non modo in curia atque in foro, sed in litteris etia ac libris, rei prodesse publicae studuerunt. Fidem faciunt di amosatensis Sophis et Dialogi, venuste ac lepide, collatilia Velut stipe, a tribus germanis fratribus Latinis Vesesibus redditi. IOANNEs quidem Hagae Comitis

apud Batauos natus, non sine omine S E C v NDI nomen induit,vr cui secundum non facile repe- . rias. Nam ea aetate, qua vix Latine loquuntur alii, in re poetica Vsque eo ceteris omnibus antecelluit, Vt in aurem Batavam intempestiuum. Martialis locu facile eluserit. Adolescens in Gaialiam profectus Andr.Alciatum Mediolanensem de superiore loco ius interpretantem Biturigis audiuit;ibidemque Macrino Salmonio Gallo,&N COrn.

213쪽

ELOGIA

Corn. Musio Batauo familiariter Vis , poetica inter se studia exercuerui. Post in Italiam transegressus, indeque in Hispaniam traiiciens, Archiepiscopo Toletano a Secretis fuit. Cuius etiam iussu Carolum V. Caesarem in Tunc tana expeditione secutus, in Africam transimisit. In patria valetudinis gratia reuersus, a Georgio Eg- mundano Vltraiecti no Praesule ad idem munus euocatur. Is tum sorte in D. Amadi apud Hannones Fano,cuius loci Abbas erat,agebata. quo pro iactus SECvs Dus mox in febrim incidit, quartoque quam aduenerat die, flos ille Belgicus,no.

dum annorum quinque & viginti, occidit: summus haud dubie futurus, qua erat ingenii pro stantia, si & vita longior contigi stet, & castu piumque stilum, impuris valere iussis, exercuisset.

At iuuenili calori, ac iudicij imbecillitati, in lubrico aetatis flexu, venia fortasse danda,qui ad pia ac seria, Nicolai fratris exemplo, animum grandior couertisset. Defunctum Naeniis, quae exstat, fratres prosecuti sint,breuique hoc Epigramm te Andr. Alciatus ΙC.

Nomen perpetuum vita breuiore rependunt, Eh- addunt te tua sata locis

Vincere ne veteres possι, magno Poet , Par quibus hoc modico tempore factiu eras.

Flent Mus ct Charites, lacrymas quoque fundit ApoD, Et tua deserto busta Heluone colunt. Condi-

214쪽

BELGICA. sis Conditus est in aede satra D. Amandi Benedictinorum Abbatiae,tumulo marmoreo a tribus statribus, totidemque sororibus excitato, Latina ista, praeter Gallicam sentetiae eiusdem, addita inscriptione.

I O A N NI HAGENS I

Nicolaus Grudius.

IS SIMILI prorsus genio ac mor bus a Ioanne Secundo poeticam NICO-L Aus tractauit, GR uoius hinc dictus , quod Lovaniensi caelo natus esset. Sacra enim pleraque versibus pangebat, iis horis quibus a publicis negotiis, ac ci- .uilis Iuris studio seriari ac veluti respirare liceret. Quo nomine Gerardo Crout becio Cardinali Eburonum Principi,cui & omnos, Odas, ceteraque pia sua poemata in script it, longe gratissimus

istitit. Post Philippo II. Hispaniaru Regi Belgicaeque Principia Consiliis, atque illustri ordini V eileris aurei ab A dtis fuit. Claris plerisque ea tempestate viris, in his Achille Stat: o Lusitano,

Ioan . Christophoro Caluero Siclla Barcinonense, Honorato Ianio Valentino , viro doctissimo, post Episcopo, familiariter utebatur.

N a Quin

215쪽

ιρε E L o G I AQuin Sca M. Hieronymo Vida Cremonesi Albae Liguiticae Episcopo, Poetarum sui aeui coryphoeo, absens litteris colebatur. Demu in Italiam Reipub. caussa profectus, Venetiis fato fungitur CII. Id LXXI. Senatus Populu que Venetus ad aram conditum, lachrymis exterum atq; eruditum hominem sinat prosecuti. Nos hoc illi Epigramma tulimuS. Ossa Nico L A E canis raris tentata Poetis, Dum cythara Aonidas Ab pia templa νοcM ; . Illa pio placuisse V ID.ε, non infima laus est: Illa stare aeternum, gloria maior erit.

Hadrianus Marius.

ARius Geldriae Tutphaniaeque Cancellarius, a negotiorum curis ad Musarum hortos non rarh diuertere solitus, praeter Dialogos Lucians metro redditos,eiusdem de vitanda calumnia Libellam prosia oratione conuertit. SeneX moritur Bruxellis XII. Kal. Apri. CID. ΙDLXVIII.Vel hoc nomine felix, quod Guillelmus Criptus eiusdem deditus studiis eius magistratum eXceperit. Corpus Mach liniam translatum est, conditumque honorifice ad tumulos parentis & fratris in D. Mariae.

216쪽

Ioannes Latomus

AREM IOANNI LATO Mo , quam viris doctrina illustribus, a Paullo Iovio Nucerino Episcopo celebratis, gratiam praestitit,quidni referam Hic Bergis ad Zomam R. apud Brabantos natus,Thronianis iuxta Herentaliam Canonicis Augustinianis Coenobiarcha multos annos cum Iaude praefuit . Cumque ad poetin quasi natus Videretur, Psalterium versibus& ipse, ut alter Iac. Latomus, reddidit, sed difficultate tρmporum praepeditus non euulgaui . inter varia puri & candidi sermonis Latini Poemata , Iisquet ad Ioviana lusit Elogia, immortalem ibi gloriam peperit, ut qui una cum Iovio vivere in singulis videatur. Romam negotiorum sui Ordinis caussa profectus, indeq; reuersus Antuer

piae moritur VII. Kalend. Sextil. Cin .in L X XVI I uatque in Coenobio sacrarum Virginum Facun-tinarum humo madatur: Iacet autem mutus sine Elogio ac titulo, qui tamen lucem ram muItis viris suo stilo attulit. Accidit idem Pompeio Magno olim, & patrum memoria Paullo Manutio,qui vitam plurimis, edito Epistolarum Volumine, ipsique adeo Ciceroni a se illustrato dederat .. Amici sui funus hoc carmine prosecutu est amicus noster Nic. Oudartus I C.

217쪽

FLent Charites Latomum, stent Μasa, Phoebus O ipsis

Agenditu lacr)mM continuisse nequit. Quinsacra Relligio tam cari funus amici . Non potis est siccis concomitare genis. at vos, Elogiis quos demeruitsibi, Docti ii Perpetuo LATUMVM concelebrate viri.

Nos Honoratum Fasitellum imitati sic ludebamus. N aE debent I o v I o elegantiarum Parenti artibus omnibus politii Na debent LATOMO viri elegantes Bonis artibus omnibus politos Nec vivi modo, qui fruuntur aura, Sed quos urna etiam tenet sepultos. Nam fecit I o v I v s suis tabellis, uecit L A T o Μ v s suisque metris, Leti suhera non timere Piuos, Firam risiere mortuos porranem.

Lucas

218쪽

BELGI CR.

U. I. Liplij iudicio stamus, inter prima Belgij nostri ingenia fuis. Vera i lium eια Libri II. Versusque miscedi a funere typis Plantinianis editi id comprobant: quae scripta,quamquam adtecta potius, quam confecta sint mors enim interuenit, & limam omnem abrupit:) t men facile adolescentis ingenium iudiciumque

indicant. Stilus electus,recondite elegans, rerum Varia cognitio, notarum subtilitas, censurae maturum quoddam iudicium, & ante omnia nescio quid altum Sc ingenuum,quod spirat in eius scriptis, quodque animum legenti obiicit non plebeium. Magnus illi cum RaeVardo, Gentioque usus fuit ; quibuscum Biblio thecas non raro solitus excutere , Iuli, Seueriani SIntomata Rhetorices primus in lucem protr ita veteres etiam poetas , quos in delitiis habuit, atque in his Lucretium potissimum , Notis it lustrauit, quibus non parum adiuti sunt, qui post Lambinum eum auctorem edolarunt. Lu-Wriae parisiorum pilae lusu a Galeno apprime commendato, valetudinis caussa, se oblectans, N a , cum

219쪽

2oo EL o G I A cum frigidam incale scens temere hausisset,mo bo ante diem, pro dolor, exstinctiis, spes omnes quas concitauerat, abrupit. Tumulum Victor Ciselinus amico posuit.

Viator asta,ω, si vacat, lege paucula,

Multa vi resciscas. Tumulus iste Gratiis, Nouem 2 sororibuὀ sacratus FRUTERIUM Tegit , illam amorem Gratiarum amabilem, Nouem ostrorum. Brugis ipsum nobisi Beauit ortu. Ganda facilem vim ingenIDedit artibus madere liberalibus. Iouantum 2 Lutetia usque in ultima Antiquitatis intima penetralia Subire, o inde, qua viri doctissmi' suique adprobarent, arte summa expromere. Bis tam auspicatis initiis fata impia, Fata impia, inquam, inuiderunt. illa ruueni Quinctum ante Iustrumfla secuere aurea. Quid ob inpescis' an nouum aut mirum id tibiς

Fuit poeta. Sic suis lumina oculis . . . .: . Reliquit olim VALERIus,fc memoria in Nostra SECvNDVS. taceo ceteros, abi.

220쪽

Victor Giselinus.

A R & huic obsiequium pro iustis

amico persolutis reddamus. Fuit is Cl. V. Iusto Lipsio perfamiliaris, soci usque peregrinationum, ut & DO-ta Sequanorum laurea Medica insignitu panegyrica oratione publice laudarit. Qilem etiam in Saturnalibus sermonibus loquentem, ut egregie litteratum, induxit. Nam praeter poemata varia, scripsit eruditas ad Prudentium poetam Christianum Notationes; Adagia item, post Centuriatores Batavos duos, tereto pedatu se posuit. Ducta Brugis uxore, quacum familiae curas partiretur, medicinam Bergis S. VVinno-ci, honorario publico dotatus,factitauit;atque in amicitia Io. Moussin I Abbatis, viri omnis antiquitatis atque elegantiae amantissimi, acquievit. Mortis horam ex artis medicae prognosticis prς nuncians, nulla prole relicta, in flore aetatis ibidem abripitur, &a moesta coniuge lionesto tu

mulo conditur.

CVmnato certat Latona mascula proles, Vult τbi VICTOREM quilibet essesuum. Phoebus ait meus est ; meus est, Epidaurius inquit.' Certon VICTOREM Fincit acerta quieti

SEARCH

MENU NAVIGATION